Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.

Sustinete hic, et vigilate mecum; ac si dicat: etsi aliis discipulis dixi: sedete hic, donec vado illuc orare et adduxi vos tres usque huc, nolo vos ulterius progredi, necdum enim potestis. propter hoc manete hic vigilantes, sicut et ego vigilo, scientes quoniam ceteros quidem iussi sedere ibi quasi inferiores, ab agone isto servans eos securos, vos autem quasi firmiores adduxi, ut nmecum conlaboretis in vigiliis et orationibus«. tamen et vos manete hic, ut unusquisque gradu suae vocationis consistat, quoniam et omnis gratia (quamvis fuerit magna) habet et superiorem. quod autem hoc significat dicens: manete hic, manifestum est ex eo, quod in sequentibus dicitur: proqressus autem pusilhim cecidit in faciem suam. propter quod maneamus, amus,ubi praecipit lesus, secundum quod et apostolus mandat: »unusquisque, iii qua vocatione vocatus est, in hac maneat apud deum«, omnia faciamus ut cum eo pariter vigilemus, qui »non dormit neque dormitat custodiens Israel«. ad hoc autem adduxit eos, maxime magna de se confidentem, ut videant et audiant, ubi est posse hominis et quomodo impetratur. videant quidem cadentem in faciem suam, audiant autem dicentem: pater, si possibile est, transeat calix iste a me, et discant non magna de se sapere sed humilia aestimare, nec veloces esse ad promittendum sed solliciti ad orandum. ideo et illos duxit, qui videbantur fideliores et fortes similes Petro, in quibus similiter facile poterat locum invenire iactantia propter fiduciam fidei, mediocres autem (quantum ad periculum dico iactantiae) ipsa fidei exiguitate muniti sunt.

Et progressus pusillum cecidit in faciem suam orans et dicens: pater, si possibile est, transeat calix iste a me. qui dixit: »discite a me, [*](1 Marc. 14, 33 — 5 Vgl. Rom. 6, 10 — 9 Vgl. I. Cor. 3, 2 f — 12 Rom. 15, 30 — 13 f Vgl. I. Cor. 7, 20 — 18 I. Cor. 7, 20 — 20 Psal. 120, 4 — 32 Matth. 11, 29) [*](1 cepit et B 11 11f inferiores — quasi x* < p 18 praecepit B 19 hac μ hoc x 20 omnia] cum eo somnia L 21 ad hoc] adhuc y 25 nec y Pasch non L)

v.11.p.208
quia niitis sum et huniilis cordect, laudabiliter se huniilians, et nunc cadit in faciem orans et adhuc ampHus postmodum huniiliat se »factus actus oboediens usque ad mortem«; quoniam pretium exaltationis est, nec enim exaltatur a deo nisi qui humihaverit se propter deum. cadit autem in faciem orans non multum progressus sed pusillum a tribus discipuHs suis manentibus secum; nolebat enini longe fieri ab eis, sed iuxta eos constitutus orare. qui autem dicit orans: si possibile est, transeat calix iste a me, manifestans in oratione suam devotionem, quasi »dilectus filius« et conplacens dispositionibus patris, sed non sicut ego volo, sed sicut tu, docens ut non oremus nostram fieri voluntatem sed dei, quando factum fuerit ut aUquid aliud velimus quam deus. pater, si possibile est, transeat calix iste a me; sed non sicut ego volo, sed sicut iu. secundum quod coepit pavere et tristari, secundum illud et orat calicem passionis transire a se; sed non sicut vult ipse, sed sicut vult pater. suscipiens enim naturam carnis humanae omnes proprietates inplevit, ut non in phantasia habuisse carnem aestimaretur, sed in veritate; secundum quod in hoc loco orat calicem passionis transire a se, sed non sicut vult ipse, sed sicut vult pater: quoniam proprium est omnis hominis fidehs, primum quidem nolle pati aliquid doloris. maxime quod ducit usque ad mortem, quia homo est carnalis, si autem sic voluerit deus, adquiescere etiam contra vokintatem suam, quia fidelis est ne plus videatur in se desperare quam in deum sperare. nam sicut multum confidere non debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic multum pusillanimiter agere et diffidere non debemus, ne dei adiutoris nostri inpotentiam videamur pronuntiare. haec ergo voluntas, quam dicit: si possibile est, transeat calix iste a me; sed non sicut ego volo, sed sicut tu, non est secundum substantiam eius divinam et inpassibilem, sed secundum naturam eius humanam et infirmam.

[*](2 Vgl. Phil. 2, 8 — 4 Vgl. Matth. 23, — 9 Vgl. Matth. 3, 17 — 13 f Vgl. Matth. 26, 37; Marc. 14, 34 — loff Vgl. Π 310, 12 An.: διὸ καὶ ἠθύμει, ἴνα μὴ δόκησίν τινες εἴπωσι τὸ πόθος· κοινὰ γάρ ἐστι τὰ τῆς ἀνθρωπότητος αυτῳ)[*](7 qui μ quid x (Pasch mit: dicat + in aperto est) quod p 11 sed dei X* < μ 14 orat et B 15 vult1 < L 17 quod + 20 ducit] dicit L 21 acquiescere + debet B 21 f contra voluntatem etiam suam L 28 eius x* p 29 eius humanam y* ~ L)
v.11.p.209

Altera autem interpretatio loci huius est talis, quoniani quasi wfilius caritatis« dei, secunduni praescientiain quideni diligebat qui ex gentibus fuerant credituri; ludaeos autem quasi semen patrum sanctorum, »quorum adoptio et gloria et testamenta et repromissiones«, diligebat quasi ramos bonae olivae. diligens autem eos videbat, qualia erant passuri petentes eum ad mortem et Barabbam eligentes ad vitara; ideo dicebat dolens de eis: pater. si possibile est, transeat calix iste a me; rursus revocans desiderium suum et videns. quanta utilitas mundi totius esset futura per passionem ipsius. dicebat: sed non sicut ego volo, sed sicut tu. videbat adhuc propter illum calicem passionis etiam ludam. qui ex duodecim unus erat. filium fore perditionis; rursus intellegebat per illum calicem passionis principatus et potestates triumphandas in corpore suo. propter hos ergo, quos in passione sua nolebat perire, dicebat: jmter, si possibile est, transeat calix iste a me; propter salutem autem totius humani generis. quae per mortem eius deo fuerat adquirenda. dicebat quasi recogitans: sed non sicut ego volo, sed sicut tu. id est: si possibile est. ut sine passione mea omnia illa bona proveniant, quae per passionem meam sunt proventura, transeat passio haec a me, ut et mundus salvetur et ludaei in passione mea non pereant. si autem sine perditione quorundam multorum salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non transeat sicut ego volo, sed sicut tu. ac si dicat: ista quidem est mea voluntas, sed quoniam tua voluntas multo eminentior est (quasi ingeniti dei, quasi patris omnium). propterea magis volo tuam voluntatem fieri quam meam.

Calicem autem hunc qui bibitur passionis in multis locis nominat scriptura, praecipue qui a martjTibus proprie bibitur, sicut est ibi: [*](1ff Hieron. in Matth. 219 D: postnlat antetn non timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illis bihat calicem propinatum . . . attamen revertens in semetipsum . . . non, inquit, hoc Jiat, quod humano affectu loquor, sed propter quod ad terras tua voluntate descendi — 2 Vgl. Col. 1, 13 — öm. 9, — 5 Vgl. Rom. 11, 16 ff — 6 Vgl. Matth. 27,21 — lOft Anders Orig. de mart. XXIX (I, 26, 5 ff) — 11 Vgl. II. Thess. 2, 3 — 12 Vgl. Col. 2, 14 f — 16ff Vgl. Catena in Mare. ed. Possinus p. 324 sub „Origenis“: γέγονε περί- λυπος . . . οὐχ ὅτι ἔμελλεν ἀποθανεῖν — ᾔδει γὰρ τὰ συμβησόμενα τῷ κόσμῳ ἀγαθά, εἰ ἀποθάνῃ ὑπὲρ αὐτοῦ — αλλ’ ὁ πρωτότοκος υἱὸς ἤτοι ὁ Ἰσραήλ) ἔσχατος ἐγεγόνει διὰ τὴν ἀπιστίαν) [*](10 illum] ipsum B 23 multum G L)

v.11.p.210
«qiiid retribiiam doniino pro onmibus, quae retribuit niihi ? calicem salutaris accipiam, et nomen doniini invocabo«. si ergo calix salutaris calix martyrii est, necesse est ut salvemus calicem illum, totum eum bibentes, quia calix est salutaris, ut nihil fundamus ex eo. bibit ergo calicem totum, qui patitur pro testimonio quidquid fuerit ei inlatum; effundit autem accipiens, qui vocatus ad martyrium denegat ne ali- quid patiatur. est et alterius generis «calix inebrians», quem bibit quis postquam manducaverit praeparatam sibi );mensam« a deo )'ad- versus illos qui tribulant« iustum. Notandum est autem. quoniam Marcus quidem et Lucas hoc ipsum scripserunt, qui et temptatum exponunt a diabolo lesum; lohannes autem passionem quidem exponit quemadmodum alii, oran- tem autem lesum ut transiret ab eo calix non introducit, sicut nec temptatum exponit a diabolo lesum. causam autem hanc arbitror esse, quoniam hi quidem magis secundum humanam eius naturam exponunt de eo quam secundum divinam, lohannes autem magis secundum divinam quam secundum humanam (propterea quia secun- dum humanam temptabatur naturam, divinitas autem intemptabilis erat). ideo tres quidem evangelistae exposuerunt temptatum, lohannes autem, secundum quod coeperat: win principio erat verbum, et ver- bum erat apud deum, et deus erat verbum posse temptari. sic et hic tres quidem isti rettulerunt lesum postu- lasse a patre, ut transiret calix ab eo, quoniam et proprium hominis erat (quantum ad infirmitatem pertinet carnis) velle evadere passionem, lohannes autem propositum habens exponere lesum deum verbum, sciens quia ipse est wvita et resurrectio«, nescit deum inpassibilem refugere passionem.

Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes, et dicit Petro: sic non potuistis una hora vigilare mecum? vigilate et orate, ne intretis in temptationem (26, 40. 41). Quamdiu quidem adfuit lesus discipuhs suis non dormierunt, pusillum autem progrediente eo ab eis nec una hora potuerunt vigilare [*](1 Psal. 115, 3f - 7ff Vgl. Psal. 22, 5-10 Vgl- Marc. 14, 32ff; Luc. 22, 40Η - 11 Vgl. Marc. 1, 12f; Luc. 4, Iff - 20 Joh. 1, 1 - 26- VgL Joh. 11, 25 - 31 Vgl. Matth. 26, 39) [*](3 salutemus Koe Ι eum x illum μ 13 autem y* 17f propterea — htunanam y* L Ι quia R qu = = G quoniam B 28 dixit L 30 vom Lemraa fehlt v. 41b)

v.11.p.211
eo absente. propter quod oremiis, iit nec modicum aliquando lesus progrediatur a nobis, sed inpleat quod promisit in nobis dicens: »ecce ego vobiscum ero omnibus diebus usque ad consummationem saeculi«. sic enim vigilabimus eo excutiente somnum ab anima sine quo possibile non est inplere mandatum quod dicit: »nec des somnum oculis tuis, aut palpebris tuis dormitationem, ut evadas sicut damula ex retibus et sicut avis ex laqueoc tamen veniens ad discipulos et inveniens donnientes suscitat eos verbo ad audiendum, ut iam quasi audientibus dicat, quod dicit: sic non potuistis una hora vigilare mecuni. praecipit autem vigilare, ut vigilantes oremus. vigilat autem qui facit opera bona, vigilat qui sollicite agit de fidei veritate, ne in aliquod tenebrosum dogma incurrat. qui enim sic vigilans orat, illius exauditur oratio; hoc enim significat dicens: vigilate et orate, ut primum vigilemus et sic vigilantes oremus. ut ne intretis in temptationem: hoc (secundum quod multi intellegunt) tale est ac si dicat: ut non temptemini; si autem sic placuerit deo, adquiescite deo, sicut me audistis orantem. considera autem, si possibile est sic intellegere magis, quoniam vita nostra ipsa »temptatio est« secundum lob; trare autem in temptationem aut venire in temptationem est cadere in temptationem et vinci ab ea. et puto quia nemo venit ad lesum simul et in temptationem; sed si quidem venit ad lesum, non venit in temptationem, si autem venit in temptationem, non venit ad lesum. ad lesum enim nemo venit nisi quem trahit pater ad lesum, ut resuscitetur ab eo. ad lesum ergo venimus, ut etsi temptator nos fuerit persecutus et mala ex eo, non conprehendamur ab eis, sicut scriptum est: »persequentur te mala et non conprehendent«. ad peccatorem dicitur consequenter: »persequentur te mala et conprehendent te«.

Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, sicut et tuus, o Petre, spiritus fuit promptus ad promittendum, caro autem erit infirma ad confitendum. sed hoc est considerandum, utrum [*](3 Matth. 28, — 5 Prov. 6, 4 f — 15 ff Vgl. Hieron. in Matth. 220 B: non ait: vigilate et orate, ne temptemini, sed: ne intretis in temptationem, hoc est ne temptatio vos superet et vincat — 18 Job 7, 1 — 22 Vgl. Joh. 6, 44 — 25f Prov. 13, 21 — 29 f Vgl. Π 312, 17 An.: οὐ γὰρ δεῖ πρὸς μόνην τὴν προθυμίαν ὁρᾶν, ἀλλὰ καὶ τῆς σαρκὸς λογίζεσθαι τὴν ἀσθένειαν) [*](1 aliquando < B 6 aut] et B 9 dicat quod < G | dicet p 20 et1] aut B | et2 < G 21/22 sed — temptationem x* < 27 consequenter perseqiientur y* consequentur L 28 promptus + est B (??) sicut] sic B 30 erit R G L <)

v.11.p.212
sicut omnium hominum caro infinna est, sic omnium spiritus pratnptus est, an onmium quidem hominum caro infirma est, non autem et omnium hominum spiritus promptus est sed tantum sanctorum. ergo ad solos apostolos vel ad eos qui similes eis inveniuntur dicit, quoniam spiritus promptus est, caro autem infirma; infideUum autem et spirifiis segnis est et caj-o infirrna. si ergo ad sanctos tantum Christum dicere hoc procedit, provocat nos ut quaeramus quoniam est et alias caro infirma, eorum tamen solorum quorum spiritus promptus est. ego enim dico carnem infirmam esse illius, qui non habet peccatum nec carnis sapientiam fortem sed defectam, qui cum spiritu prompto »opera carnis« mortificavit et sapientiam ad nihilum reduxit, ut »semper mortem Christiu circumferat win corpore «, praevalente videHcet spiritu in concupiscentiis suis adversus concupiscentias carnis, quoniam »caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem«. et »haec« in inperfectis »invicem adversantur«, in perfectis autem iam non adversatur sed mortificata est, et infirmata est sapientia carnis in carne et concupiscentia eius extincta est; vivit autem in ea sapientia spiritus, vivit autem et operatur. de qua infirmitate et dominus ad apostolum dicit quoniam »virtus in infirmitate perficitur«, id est in carnis et sapientiae eius. propter quod ait apostolus: »cum enim infirmor, tunc potens sum«; potens enim tunc fit unusquisque cum infirmata fuerit caro ipsius, ut non perficiat »opera carnis«, habitet virtus Christi in ea. imde dicebat: »sic certe pugno«, et corpus meum et servituti redigo«, quoniam per multas facit homo carnem suam infirmam proficiens spiritu et mortificans »opera carnis«, hoc ergo dicere vult ad discipulos suos [*](9ff Vgl. Orig. hom. I, 2 in Psal. 37 (Lo 12, 248): memini me aliquando de illo capitulo evangelii disputantem, in quo scriptum est: ytspiritus quidem etc.« tale aliquid sensisse, quod antequam salvator noster veniret ad et crucifigeret carnem . . . , prius dixit infirmari carnem suam etc. — lOf. 17. 21 Vgl. II. Cor. 1, 12 — 11. 23. 27 Vgl. Rom. 8, 13 — 12 Vgl. II. Cor. 4, 10 — 14 ff Gal. 5, 17 — 18 Vgl. Col. 1, 9 — 20 ff II. Cor. 12, 9 f — 24 I. Cor. 9, 26 f) [*](1 caro + aut G | omnium hominum quidem caro L 7 quoniam] quomodo ? Koe 17 et2 x et in R 23 ut] ita ut B 24 eerte pugno y* repugno L 25 servituti x* in servitutem μ)
v.11.p.213
istam traditionem: »vigilate et orate, ne intretis in « vos qiionim spiritus quidem promptus est. caro nutem infirma; quoniam qui spiritalior et perfectior est, sollicitior esse debet, ne magnum bonum ipsius gravem habeat lapsum.

Iterum vadens lesus orarit dicens: pater meus. si non potest Jioc transire a me nisi illud biham, fiat voluntas tua (26, 42).

Petit autem nunc ut transeat calix ab eo, et si non sic, quomodo voluit ipse. transcat quomodo vult pater. hic iam secundum quod possumus intellegere exponemus, ut cum hoc etiam praecedentia videamur exposuisse. aestimo enim, quoniam calix ille passionis omnino quidem ab lesu fuerat transiturus, sed cum differentia: ut, si quidem biberet eum, et ab ipso transiret postmodum et ab universo genere hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan transiret, ab honlinibus avitem non transiret, sed maneret apud eos donec perficeret eos. hunc ergo calicem passionis principaliter quidem volebat a se transire sic, ut omnino neque gustaret amaritudinem eius, si tamen possibile esset quantum ad iustitiam dei. quod enim dicebat »si possibile est« non ad potentiam dei referebat solam sed etiam iustitiam eius: quoniam quantum ad potentiam quidem dei omnia possibilia sunt sive iusta sive iniusta. quantum autem ad iustitiam eius — qui non sohim potens est sed etiam iustus — non sunt omnia possibilia sed ea sola quae iusta sunt. si autem non poterat fieri, magis volebat ut biberet eum et sic transiret ab eo et ab universo genere hominum, quam ut faceret contra voluntatem paternam bibitionem eius effugiens. propter exitum ergo bonum, qui erat futurus post bibitam amaritudinem calicis, orat vice secunda dicens: pater meus, si non est possibile ut transeat nisi bibero eum, fiat voluntas tua.

Manifestum est itaque. quia bibere eum volebat. quantum ad conparationem enim melius erat, ut propter bibitionem eius transiret, quam ut non transiret propter quod non biberat eum. pone enim dominum non bibisse calicem ilhim et propter hoc eum non transisse, sine dubio nec a genere humano transissent spiritus operantes peccata, convenienter autem neque poenae transissent quae debebantur peccatis. ergo expediebat onmibus, ut transiret calix ab eo, propter [*](1 Matth. 26, 41 — 18 Matth. 26, 39) [*](4 gravem] grave nichil B 5 si] et si B 6 hoc] hic calix W | bibam illud L bibam illum B | vom Lemma fehlen vv. 43. 44. 45 8 hinc L 11 omnino x* omnium p 12 et x < λ 13 ab x Pasch et ab p 19 quoniam + in)

v.11.p.214
quod biberat eum salvator, ut nos omnes credentes in eum, qui biberat eum, non bibamus calicem illum »vini «, qui potat et potaturus est »omnes «, ut bibentes »inebrientur et evomant, [*](905) et insanire «. sicut enim »pro nobis omnibus mortuus est«, ut transeat nos mors inimica Christi, sic pro nobis omnibus (qui »debitores« eramus, ut in aeternum biberemus) calicem illum bibit, ut per hoc ipsum quod transit ab eo calix, transeat et a nobis non bibentibus eum. de quo calice dicit Hieremias: »dixit dominus deus Israel ad me: accipe calicem vini meri huius de manu mea, et potabis onmes gentes ad quas ego mitto te, et bibent et evoment et insanire desistent a facie gladii quem ego mitto in medio eorum« qui audiunt dominum et vivunt secundum verbum eius et sunt emundati per fidem ipsius, iam non opus habent illa mundatione quae fit per calicem illum irae. sicut enim qui loti sunt non opus habent lavari, quia sunt mundi (quia Christi discipuli sunt), sic qui non sunt mundi, necessarium habent calicem illum domino eos hortante: »bibite et inebriamini et evomite«. audi enim quomodo loquitur (magis autem deus in Hieremia) exhortans eos, qui necessarium habent cahcem illum talem, quoniam voluntarie debent eum bibere qui necessariam habent talem mundationem. quoniam autem exhortans ad bibendum haec dicit deus, considera quod dicit inferius: »et erit« inquit, »cum noluerint suscipere calicem de manu tua ad bibendum, dices eis: haec dicit dominus virtutum: bibentes bibetis, quoniam in civitate super quam invocatum est nomen meum, super ipsam incipiam ego inducere mala, et vos mundatione mundabimini«. Vide autem quoniam post primam orationem »venit ad discipulos et invenit eos dormientes«, simihter post secundam veniens eos dormientes, quoniam erant oculi eorum gravati, puto autem non tantum corporum eorum oculi quantum animarum eorum. adhuc enim nondum amoverat ab ocuHs discipulorum suorum gravamen inpositum, »nec enim fuerat adhuc honorificatus«. et sicut [*](2ff Jer. 32, If — 4 Vgl. II. Cor. 5, 15 — 6 Vgl. Rom. 8, 12 — 8 Jer. 32, 1 f — 14 Vgl. Joh. 13, 10 — 16 Jer. 32, 13 — 21 Jer. 32, 14 f — 26 Matth. 26, 40 — 31 f Joh. 7, 39.) [*](5 transeat + ad L 10 bibent] mittent G | insiniABBREVri G 12 dominum] ihm B 14 habent opus B | illavari G 20 autem < B | + eos B 25 non mimdabimini λ, doch vgl. LXX codd. 22 etc. 28 aut G 31 glorificatus Pasch)
v.11.p.215
erat spiritus sanctus. quoniam lesus nonduni erat honorificatus«, oculi eoruni nonduni fuerant revelati a gravaniine »quoniam lesus nondum fuerat honorificatusc unde non eos reprehendit, sed vadeiis iterum tertia vice oravit idipsum. docens et nos per hoc ipsum, ut non deficiamus in oratione sed permaneanms in ipso verbo orationis, donec impetremus ea quae postulare iam coepimus.