Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)
Origen
Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.
Et contristati nimis coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? (26, 22).
Quaeret autem aliquis: si bonae conscientiae erant undecim aposto- li (quia mundi erant ab omni proditione magistri), utquid contristati sunt de auditu, quasi potuisset fieri ut unus esset ex ipsis de quo dicebatur? aestimo autem quoniam unusquisque discipulorum sciebat ex his, quae docuerat lesus, quoniam mutabilis et ad malum vertibilis est natura humana et quoniam in conluctatione »adversus principatus et potestates et rectores huius mundi tenebrarum« potest fieri, decidat homo aut circumventus aut vini passus ab adversariis virtutibus ad malum perficiendum. hoc ergo considerantes unusquisque discipulorum, ne forte ipse esset qui praecognitus erat proditor, contristati sunt valde, propter quod dictum fuerat eis: unus ex vobis me tradet, et coeperunt dicere quasi nescientes singuli futurum de se: numquid ego sum, domine? si autem habet rationem, quoniam propter hanc causam timens unusquisque eorum dixit: numquid ego sum, domine, de omnibus futuris timendum est nobis infirmis, qui nondum sapientiam perfectionis accepimus, secundum quam dicit apostolus: »confido enim, quia neque mors neque vita« et cetera »potest separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu«. qui autem [*](3ff Vgl. Π 306, 12 An.: ἐπείπερ οὐδὲν ὑπὸ τοῦ συνειδότος ἐπιστομιζομενος ἐξ ἀναιδείας ἠρώτα κτλ. — 12 ff Vgl. Orig. ia Joh. 13, 22 (IV, 459, 26): ἐμέμνηντο γάρ, οἶμοι, ἄνθρωποι ὄντες, ὅτι τρεπτή ἐστιν ἡ προαίρεσις τῶν ἔτι Προκοπτόντων καὶ ἐπιδεχομένη τὸ ἐναντία θέλειν οἷς πρότερον προέθετο. τάχα δὲ καὶ μαθόντες πρὸς ἃ ἡμῖν ἐστιν ἡ πόλη, εὐλαβοῦντο διὰ τὸ ἐν ἀνθρώποις ἄδηλον μήποτε νικηθέντες παραδέξωνται κοὶ τὴν περὶ τοῦ διδασκάλου προδοσίαν. — 14 Eph. 6, 12 — 25 Rom. 8, 38 f) [*](2 esto] estimo L 5 qui L quid y* | suam x + notam Christo, amplexus est occultationem μ + latere non posse, nimia infidelitate caecatur; idcirco ultra praesumpsit, vel nimia impudentia occulte deprehensus non erubuit Pasch | * * * Kl 9 si] quomodo si B L 18 erat x* Pasch esset p 18/19 contristati sunt L (et) contristati G (B) 19 propter x* propterea μ | fuerat x erat R)
Et quoniam proponens quis meHora, aliquotiens ad mahtiam transvertitur victus in conluctatione contrariarum virtutum. manifestum est ex eo, quod scriptum est de Petro: quoniam ipse quidem considerans propositum suum, qualem circa Christum haberet adfectum, respondit non cum simulatione sed ex veritate cordis sui (quantum ad se), quoniam »si omnes scandaHzati fuerint, ego solus non scandalizabor«; autem, sciens infirmum eum in suis promissionibus fore, et quoniam brevis timor hominis facturus esset eum recedere de proposito meliori, dixit ad eum: »amen dico tibi quoniam in hac nocte, priusquam gallus cantet, ter me negabis«. et talibus non est inportunum dicere »ne glorieris in domino, nec enim scis quid pariat dies superventura«. et Paulus similiter: »fratres«, inquit, »si praeoccupatus fuerit homo in aliquo dehcto, vos qui spiritales estis confirmate huiusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans ne et tu tempteris«, docens quoniam est exitus noster de nobis, quamvis forte meliorum propositum habeamus. haec autem omnia recordantes, quoniam nescimus »quid « nobis »dies superventura«, non inflabimur neque neque gloriabimur ahquando, quamvis sciamus nos multa bona habere; sicut et Paulus cum dixisset de se: »nihil mihi conscius sum«, superaddit: »sed non in hoc iustificatus sum«, tamquam sciens sanctificantem quos praecognoscit et »quos praedestinavit«
[*](2 4 I. Cor. 9, 27 — 6 Rom. 8, 38 — 8 Vgl. Rom. 8, 39 — 11 Matth. 26, 31 — 17 Matth. 26, 33 — 20 Matth. 26, 34 — 22. 28 Prov. 27, 1 — 23 Gal. 6, 1 — 29 Vgl. Luc. 12, 19 ? — 30 I. Cor. 4, 4 — 32 Vgl. Rom. 8, 29 f)[*](3 in servitutem R servituti x 7 et firmi hominis y* iaf irini hominis L 12 quoniam x* quod μ 15 effectum G 19 de x* a μ 22 domino x αὔριον in κύριον verlesen ?) crastinum p 25 considerans ne et tu tempteris x* considerantes ne et vos temptemini μ 32 praecognoscet G | vocantur G)Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet (26, 23).
Videns eos de seipsis timentes demonstravit proditorem indicio propheticae vocis dicentis: »qui manducat panem meum mecum, amplificavit adversus me supplantationem«; nec enim discrepat illud hoc quod dicit: qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. et hoc quoque considerandum est, quid utique nos volens docere salvator, signum dat discipulis suis de luda proditore ex eo, quod cum lesu manum suam in paropsidem intulisset, in quam (sicut aestimo) intingebant carnes pascha edentes, aestimo autem quod malitiam eius multam manifestam facere volens hoc dixit, quoniam quem suscepit ad mensam communem et commanducavit ei (forte quia a principio bene agebat), ipse lesum prodidit tantis honoribus se conplectentem et neque salis eiusdem neque mensae neque panis communicati memor est factus, sed omnia illa transgrediens propter triginta staterum promissionem tradidit largitorem tantorum bonorum. et haec est vere propria consuetudo hominum nimis malorum, ut post salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil nociti ab eis, cum quibus communicaverunt panem et salem. denique Daniel de quibusdam huiusmodi hominibus ferahbus et valde mahs ita prophetans dicebat: »super mensam unam falsa loquentur«. Si autem potes spiritalem mensam et cibum spiritalem et do- minicam intellegere cenam, quibus omnibus dignificatus fuerat a Chiisto, abundantius videbis multitudinem mahtiae eius, quibus magistrum et concibum divinae mensae et calicis (et hoc in die paschae) tradidit salvatorem, non recordatus nec in corporaHbus bonis magistri dilectionem, nec in spiritahbus doctrinam eius sine invidia semper communicatam. tales sunt omnes in ecclesia, qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad eandem mensam corporis Christi et ad eundem poculum sanguinis eius frequenter simul fuerunt. si autem oportet et ipsius paropsidis interpretationem accipere, nos quidem ab huiusmodi nos abstineamus, ne aHquid frigidum quibusdam dicere videamur. tamen qui vult etiam in hoc ahquid invenire morale, [*](2ff Vgl. Π 305, 10 An. : λύων πόντων τὸν φόβον κοὶ διορθούμενος τὸν Ἰούδαν πρῶτον μὲν διὰ συμβόλων μηνύει τὸν προδότην — 3 Psal. 40, 10 — 15 Vgl. Matth. 26, 15 — 20 Dan. 11, 27 Θ΄)) [*](1 paropsidem G 3/4 amplificabit B 4 adversum L Pasch 7 suis R G < B L 15 staterarum y 21 potest G 23 maliciarum 24 et concibum R G et communem cibum B cum cibo L 29 poculum x* potum μ 30 parapsidis L 31 nos < R | frivolum)
Et films quidem hominis vadit, sicut scriptuyn est de eo; vae auiem homini illi per quem jilius hominis tradetur (26, 24).
Et lesus quidem, secundum quod videbatur, ibat passurus per crucem; secundum autem, quod vere erat, et ibat et remanebat in mundo cum discipulis suis custodiens eos in fide. nec enim potuissent permanere in fide ipsius. praecipue cum mortuum eum vidissent, nisi ab ipso invisibiliter custodita fuissent corda ipsorum. et non dixit: vae homini illi a quotraditur sed per quem traditur, ostendens alterum [*](898) a quo tradebatur (id est a diabolo), ipsum autem ludam ministrum esse traditionis. vae autem non solum ludae, sed omnibus proditoribus Christi; quicumque enim Christi discipulos tradit, ipsum Christum tradit. propterea a diabolo quidem traduntur, tamen per homines illos, et ideo vae ilHs. nam si omnem malitiam in hominibus diabolus per homines operatur, et quicumque interficitur ab aliquo, etsi non ab ipso tamen per ipsum est interfectus. et si iudex aliquem interfecerit, iniuste mortis sententiam ferens in aliquem, sciendum est quia ipse, »locum diabolo« dans in se, ministrum se praebuit diabolo interfectionem hominis innocentis. bonum erat ei, si non fuisset natus homo ille, hoc est: illi bonum erat si natus non fuisset, quia nec hoc bono fuerat dignus ut nasceretur. sed quoniam aptus fuerat ex arbitrio suo ut hoc ministerium proditionis consummaretur per eum, ideo natus est malo suo, ut in malum quod secundum propositum suum merebatur incideret.
Eespondens autem ludas dixit: numquid ego sum, Rabbi? (26, 25) Et vide quoniam expectans ludas tantum sermonem Christi de se non praecidit narrationem eius sua responsione, sed post omnes [*](3 Num. 7, 12 f — 23 Vgl. Eph. 4, 27) [*](2 <et> Kl 2. 4/5 parapsidem x 3 naason B naasor G L 4 princeps (vgl. LXX) principis p 5 triginta y (vgl. LXX) siclorum triginta L | centum] + siclorum B 6 secundum x (LXX) et secvmdum R 8 1. tradivere] tiu-? Kl 8. 30 Lemma imvollstandig? 9 passurus Pasch passus x 10 verbum Pasch 13 ipsoruni] eorum L 17 discipulos christi L 22 iniustae G 24 eis G 24 natus non fuisset B 26 ut x* ut non μ)
Edentibus autejn eis accipiens lesus panem et gratias agens fregit et dedit discipulis suis dicens: accipite et manducate, hoc est enim corpus menm. et accipiens calicem et gratias agens dedit eis dicens: bibite ex hoc omnes, liic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro mvltis effunditur in remissionem peccatorum (26, 26 — 28). Panis iste. quem deus verbum corpus suum esse fatetur. verbum est nutritorium animarum. verbum de deo verbo procedens et panis de pane caelesti, qui positus est super mensa de qua scriptum est: »praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui me«. et potus iste, quem deus verbum sanguinon suum fatetur, verbum est potans et inebrians praeclare corda bibentium, qui est in poculo de quo scriptum est: »et pocukim tuum inebrians quam praeclarum est « et est potus iste generatio vitis verae quae dicit: »ego sum vitis vera«, et est sanguis uvae iUius, quae missa in torcular passionis protulit potum hmic; sicut et panis est verbum Christi factum de tritico illo quod wadens in terram« »multum reddidit «. non enim [*](4 Vgl. Luc. 19, 22 — 5 Vgl. Hieron. in Matth. 216 A: sive incredulitatis sigyium — S Vgl. Matth. 26, 22 — 21 Vgl. Joh. 6, 31 — 22. 25 Psal. 22, 5 — 26 Joh. 15, 1 — 29 Joh. 12, 24 f — 29 ff Vgl. E. Klostermann, Theol. Stud. vind Krit. 103. 197; auch Redepenning, Origenes II, 440 A. 4; Rauschen, Eucharistie iind BuBsakrament 9) [*](3f cum non esset . . . dignus y* eum non esse . . . dignum L 15 manducate + es hoc omnes B 17 meus x* < p | qui x quia 18 efftmdetur B L vom Lemma fehlen vv. 29. 30 26 vere . . . vere G 28 sic et L 29 bis S. 197. 6 non-cor R a (getilgt von ’-’-’) GB (und noch 3 jiingere Hss.: in P mit cave a. R.) < L (mid 2 jimgere Hss.))