Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.

Tunc congregati sunt principes sacerdotum et scribae et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas, et con- [*](9 Matth. 26, 50 - 15. 22 öm 8, 32 - 16 Matth. 26, 47ff — 17 Luc. 22, —18 Matth. 27, 1f — 24f Vgl. Matth. 26, 14f Par - 25 Vgl. Matth. 27, 18 - 29 Matth. 27, 26 - Vgl. Col. 2, 15) [*](1 arbitrantur X* vgl. Pasch) arbitrabantur ρ 6 succidatur y* succidat L senescat Pasch 9 quod x quid μ 10 <id est>; Diehl 16f illum] eum B Pasch 19 tradetur y Pasch traditur L 22 qui x* quod ρ | fiho + suo B 23 eum2 < G 23/24 propositu)

v.11.p.177
silium fecerunt, ut lesuni dolo tenentes occiderent; dicebant autem: non in die Jesto, ut ne tumultus fiat in pojmlo (26, 3 — 5).

Quod dixit propheta: »et piincipes convenerunt in ununi adversus dominum et adversusChristum <eius>; «, tunc inpletum videtur cum principes sacerdotum et seniores populi congregati sunt in domum jjrincijns sacerdotum dominum dominum et adversus Christum eius « — non veri sacerdotes sed pojmli, et seniores non aliorum sed illius, qui videbatur po- pulus dei vere autem erat populus Gomorrhae, quoniam dixerunt: »crucifige, crucifige eum«, et: »tolle talem de terra «. et quod dixerat »audite verbum domini, principes Sodomorum, adtendite legem dei, plebs Gomorrhae «, convenit illis insidiantibus ludaeis, qui fuerunt in generatione temporis Christi. et quod dicit Ezechiel ad Hierusalem: »iustificata est magis Sodoma ex te «, magis convenit dici ad Hierusalem, super quam dominus flevit, quam ad tempus prophetae. peiora enim Sodomis peccaverunt jjrincipes pojmli, quia non intellegentes sumnium sacerdotem dei insidiati sunt ei, et seniores populi non cognoscentes »primogenitum universae ereaturae « et seniorem omnibus creaturis consiliati sunt contra eum. et propter atrium (puto) illud, in quo con- silium feceriint, ut lesum dolo tenerent, desolata est Hierusalem. oportabat enim iam non esse civitatem, quae adversus totius mundi egerat fundatorem, quae prius quidem occiderat »prophetas«, postmodum autem dominum prophetarum.

Ut dolo eum tenerent. ideo convenienter de eis dixit propheta: »disperdat dominus universa labia dolosa «. dolo autem eum tenere et occidere voluerunt, ut ne tumultus fiat in populo illo, qui multa signa et prodigia lesum viderat facientem. et propterea multi quidem ex his erant pro eo, qui forte dixerant, quia xmagnus propheta surrexit In Israel«; alii autem erant adversus eum, qui dixerant: »hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe deamoniorum «. necesse ergo erat tumultum fieri domino conprehenso propter diversa studia populi diligentis Christum et odientis, credentis et non credentis. [*](3. 6 Psal. 2, 2 - 8 Luc. 23, —9 Luc. 23, 18 - 10 Jes. 1, 10 — 13 Ez. 16, 51 f Zum Text vgl. zu Orig. Hom. VIII, 7 in Jer. (III, 61, 24) - 14 Vgl. Luc. 19, 41 - 15 f Vgl. Hebr. 4, 14 - 17 Col. 1, 15 - VgL Prov. 8, 22ff — 21 Matth. 23, 31; Act. 7, 52 - 24 Psal. 11, 3 - 27 Luc. 7, 16 - 28 Matth. 12, 24.) [*](1 tenerent et occidercnt (vgl. Ζ. 19. 23) B 4 eias ρ < x 9 de talem B 14 prophetiae B 18 ut puto C 21 fundatorem x salva- torem R 23 dicit L 25 occidere + eum G 27 quia] qiu B 31 odientis x* audientis ρ)

v.11.p.178
stetit enim consiliuni eoruni quasi firmum (cum ipsi qui consiliabantur staturi non essent), ut non in die festo occideretur sed in alio die; videlicet ut »pascha nostrum« nostruma immolaretur »Christus«, ut relinquentes azyma ludaeorum festivemus in spiritalibus azymis et veris. considera autem, si potes, omne verbum, quod profitetur quocumque modo doctrinam dei, dicere principem esse sacerdotum dei. cuni sint autem multa falsorum dogmatum verba, quasi sacerdotes dei non autem dei, sed populi qui seductus ab eis est, consiliantur adversus unum et verum dei verbum. verbum autem dei praebet quidem se insidiantibus, nihilomiims tamen resurget, non inmutatum neque corruptum ab eis, et in caelum ascendet, ut suscipiat eos qui tollunt crucem suam et sequuntur eum.

Cum autem esset lesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput eius recumbente eo. videntes autem discipuli eius indignati sunt, et cetera (26, 6 —13).

Multi quidem aestimant de Β (Matthaei) II, 69, 1 An.: una eademque muliere quattuor δοκεῖ μέν τισι μία εἶναι καὶ ἡ αὐτὴ evangelistas exposuisse. παρὰ τοῖς εὐαγγελισταῖς ἄπασιν. quia conscripserunt tale aliquid de muliere et omnes similiter ala- bastrum unguenti nominaverunt; lohannes autem pro alabastro po- suit »libram unguenti« . sed et quod dicitur potuit hoc venundari et pauperibus dari, dixerunt Matthaeus et Marcus et lohannes, et quoniam ad sepulturam suam unguentum illud Christus pronuntiavit effusum, ipsi exposuejunt, et quoniam in Bethania in domo Simonis leprosi factum est, ipsi tres conscripserunt; lohannes autem Bethaniam qui- dem dixit, ubi »fecerunt ei cenam et Martha ministrabat et Lazarus unus erat ex discumbentibus et Maria accepit libram unguenti nardi pistici pretiosiu et cetera, ex quibus apparet quia ipsi ei fecerunt cenam. Lucas autem, quamvis non leprosum posuit Simonem, tamen Pharisaeum dixit fuisse, qui rogaverat lesum »ut manducaret cum eo «, sicut de nomine eius dominus ipse testatur dicens ad eum [*](3 Vgl. I. Cor. 5, 7 - 4 Vgl. I. Cor. 5, 8 - 11 Vgl. Matth. 16, 24 - 17 ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 - 22 Joh. 12, 3 - 23 Vgl. Marc. 14, 5 Joh. 12, —24 Vgl. Marc. 14, 8; Joh. 12, 7 — 27ff Joh. 12, 2f — 30 VgL Luc. 7, 36.) [*](4 festivemus Kl (vgl. S. 190, 20) festinemus x 8 est ab eis B 13 esset autem G 14 effiuidit G lo eiuw2 < B 29 ipsae Pasch 31 fuisse dixit y (Pasch) ~ L 32 ipse dominus B)

v.11.p.179
ibi: »Simon, Simon, habeo aliquid tibi dicere «. multa ergo similitudo et cognatio quaedam videtur de muliere apud qiuittuor evangelistas.

Dicam tamen ad eos, qui arbitrantur unam fuisse mulierem, de qua omnes evangelistae scripserunt: putas quod haec mulier quae effudit super capnt lesu pretiosum unguentum, sicut Matthaeus et Marcus exposuerunt, ipsa et »myro unxit pedes ipsius «, sicut Lucas et lohannes exposuerunt? non est autem possibile, ut de eadem muliere exponentes evangelistae, cum essent »consummati in eodem intellectu et in eodem spiritu et in eadem sententia «, qui fuerant ministraturi salutem ecclesiarum, contraria sibi dixissent. si autem aliquis arbi- tratur ipsam fuisse, quae unxit unguento domini pedes apud Lucam et lohannem, dicat nobis si Maria hic ipsa erat, quae apud Lucam scribitur fuisse »in civitate peccatrix «, quae »indiscens quoniamrecubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes eius plorans lacrimis lavabat pedes eius «. nec enim credibile est, ut Maria quam »diligebat Iesus«, soror Marthae »quae elegerat «, ut »peccatrix in civitate« fuisse dicatur. et putas mulier, quae secundum Matthaeum et Marcum effudit super caput lesu pretiosum unguentum, [eventu] non scribitur fuisse peccatrix, quae autem secundum Lucam »peccatrix« refertur, non fuit ausa ad caput Christi venire sed »lacrimis pedes eius lavit« quasi vix etiam pedibus eius digna, prae tristitia »paenitentiam paenitentiam in salutem stabilem« operante ? et quae secundum Lucam est, plorat et multum lacrimat, ut »pedes« lesu »lacrimis« lavet, quae autem secundum lohannem est Maria, neque peccatrix neque lacrimans introducitur. [*](1 Luc. 7, 40 — 3ff Vgl. Β (Cramer I, 418, 4) An.: Ὠριγένης δὲ πάλιν ἄλλην μέν φησιν εἶναι τὴν παρὰ Ματθαίῳ καὶ Μάρκῳ ἐκχέουσαν τῆς κεφαλῆς τὸ μύρον ἐν οἰκίᾳ Σίμωνος τοῦ λεπροῦ, ἄλλην δὲ τὴν παρὰ τῷ Λουκᾷ γεγραμμένην ἁμαρτωλὸν κατεκχέσασαν τῶν ποδῶν αὐτοῦ μύρον ἐν τῇ οἰκίᾳ τοῦ Φαρισαίου. Vgl. Β (Matthaei) II, 69, 7 An., wo am Schlufl noch: κοὶ ἄλλην τὴν παρὰ τῷ Ἰωάννῃ ἀδελφὴν τοῦ Λᾳζάρου· ὡς εἶναι τὰς πόσος τρεῖς. — 5 Vgl. Marc. 14, 3 — 6 f Vgl. Luc. 7, 38 Joh. 12,3 - 81. Cor. 1,10 - 11. 20 Vgl. Luc. 7, 38; Joh. 12 3 — 12. 17.20. Luc. 7, 37 — 13ff Luc. 7, 37 f — 16 Joli. 11, 5 — Vgl. Luc. 10, 42 - 18. 21 Vgl. Marc. 14, 3 — 22 f Vgl. II. Cor. 7. 10 — 23 Vgl. Luc. 7, 38 — 24 Joh. 12, 3) [*](1 aliquid R quid Gc. r. B L quod G a 2 videtur Χ* μ 5 ihm G a 6 myro G (L) myrra B 9 erant Pasch 10 ut contraria B Pasch 12 hic R G haec B L 13 indiscens] dicens L discens μ 17 ut G L Pasch B 19 [eventu] Koe 22 salute G L)

v.11.p.180
Forsitan ergo quis dicet quattuor fuisse mulieres, de quibus conscripserunt evangelistae; ego autem magis consentio tres fuisse: et unam quidem, de qua conscripserunt Matthaeus et Marcus nullam differentiam expositionis suae facientes in eo capitulo, alteram autem fuisse de qua scripsit Lucas; aliam autem de qua scripsit Iohannes, quoniam differt aliis mulieribus non sohim in his quae scripta sunt de unguento, sed quoniam et »diligebat Iesus« Mariam et Martham — quamvis et ipsa in Bethania referatur fuisse, sicut et mulier de qua exponunt Matthaeus et Marcus. tertia differentia est. quoniam Matthaeus quidem et Marcus in domo Simonis leprosi hoc factum fuisse exponunt; Iohannes autem quoniam »Ιesus ante sex dies paschae venit in Bethaniam, ubi erat Lazarus quem suscitaverat Ιesus, et fecerunt ei cenam« C1 Nr. 292 Or.: τάχο μὲν εἴποι τις τέσσαρας εἶναι τὰς γυναῖκας περὶ ὧν ἀνέγραψαν οἱ εὐαγγελισταί. ἐγὼ δὲ μᾶλλον προστίθημι τῷ τρεῖς αὐτὰς εἶναι, καὶ μίαν μὲν περὶ ἧς ἀνέγραψε (ἀνέγραψαν Koe) Ματθαῖος καὶ Μᾶρκος <ὡς Kl> ἐν πολλοῖς ἄλλοις συνᾴδοντες τῆς εὐαγγελικῆς γραφῆς, ἑτέραν δὲ περὶ ἧς ὁ Λουκᾶς, διαφέρουσαν δέ τινα τῶν προειρη· μένων, περὶ ἧς ὁ Ἰωάννης· εἰ γὰρ καὶ ἐν Βηθανίᾳ ἀνέγραψαν τὰ κατὰ τὴν γυναῖκα γενόμενα, Ματθαῖος καὶ Μᾶρκος ἐν οἰκίᾳ Σίμωνος τοῦ λεπροῦ διηγήσαντο τὰ περὶ τούτων ἀπηντηκέναι, Ἰωάννης δέ φησιν ὅτι »πρὸ ἓξ ἡμερῶν τοῦ πάσχα ἦλθεν Ἰησοῦς εἰς Βηθανίαν, ὅπου ἦν Λάζαρος ὃν ἤγειρεν ἐκ νεκρῶν« καὶ τὰ ἑξῆς. [et] non Simon, sed Maria et Martha, forte et Lazarus, »et Martha ministrabat, Lazarus autem erat unus ex discumbentibus«. adhuc autem secundum lohannem »ante sex dies Paschae venit in Bethaniam«, quando et »fecerunt ei cenam« Maria et Martha; hic autem quando et recumbente eo in domo Simonis leprosi accessit ad eum mulier »post biduum pascha« erat futurum, sicut dictum est supra. [*](14 Joh. 11, 5 — Vgl. Luc. 10, 41 f — 15 Vgl. Joh. 12, 1 — 20. 31 Vgl. Marc. 14, 3 — 23 Joh. 12, 1f — 27 Joh. 12, 2 — 29 Joh. 12, 1f — 32 Vgl. Matth. 26, 2) [*](8 eo y* uno L 11 differt x + ab μ Pasch 27 [et] Kl | simon y* simul L 28 unus erat L 31 et <G | recumbente eo B recumbentem GL)
v.11.p.181
Restat iit aliquis dicat: si de altera muliere Matthaeus et Marcus scripserunt de altera auteni lohannes de tertia vero Lucas, quomodo in persona unius mulieris semel a Christo increpati discipuli (quasi male indignantes de facto mulieris) non se emendaverunt, ut ne super alteram mulierem similiter facientem indignarentur? propterea sciat, quia apud Matthaeum et Marcum discipuli indignantur ex bono proposito, apud lohannem autem solus ludas furandi adfectu, apud Lucam autem murmurat nemo. ex his ergo et aliis, quac et ipse poteris observare, certum est quoniam aut sibi contraria dicunt evangelistae, ut quidam eorum etiam mentiantur, aut (si hoc impium est credere) necesse est dicere non de eadem muliere omnes conscripsisse evangelistas, sed aut de tribus aut de quattuor. dicet autem aliquis paulo audacior: forsitan secundum historiam una quaedam mulier fuit, quae tale aliquid fecit, pone auteni et alteram (si vis) et tertiam, [*](893) tamen principaliter evangelistarum propositum fuit respiciens ad mysteria, et non satis curaverunt ut secundum veritatem historiae enarrarent, sed ut rerum mysteria quae ex historia nascebantur exponerent. propter quod et adtexuerunt quosdam sermones mysteriorum intellectibus convenientes et consonos.

De his autem, quae apud quattuor exponuntur evangelistas causa mulierum vel unius mulieris (sicut aestimant multi), diligentius tractanimus exponentes evangelium secundum lohannem, quae videbantur nobis, cum essent simiha et cognata quasi contraria et distantia. nunc autem ea breviter perstringamus. rationabiliter ergo Lucas cum de peccatrice muliere loqueretur, introduxit eam flentem abundantius, ut etiam pedes lesu lavaret, et non infundentem quidem [*](5ff Vgl. Hieron. in Matth. 212 C: scio quosdam Ininc locum calumniari, quare alius evangelista ludani solum dixerit contristatum, eo quod loculos temierit et ftir ab initio fuerit, et Matthaeus scrihat omnes apostolos indi- gnatos etc. — 6 Vgl. Marc. 14, 5 - 7 Vgl. Joh. 12, 4 ff — 8 Vgl. Luc. 7, 38 — 22 Nicht in den erhaltenen tomoi zum Joh. — 24 ff Vgl. Hieron. in Matth. 212 A: nemo putet eandem esse, quae super caput effudit unguentiim, et quae super pedes. illa enim et lacrimis lavat et crine tergit et manifeste meretrix appellatur; de hac autem nihil tale scriptum est etc. — Vgl. Luc. 7, 37 f.) [*](2 vero < G 7 f apud 1 — adfectu] hinter apud Lucam — nemo 8 autem] vero B 10 eorum etiam R G L ~ B eorum p 13 14 fuit mulier B 16/17 historiae enarrarent y* ~ L 23 similia essent L 24 restringamus B)

v.11.p.182
unguentitm sed tantum unguentem, et non caput sed pedes. illa autem, quae non accusabatur peccatrix, non unxit sed effudit, et non super pedes, sed super caput. si autem quis et quae de Maria Lazari sorore scripta sunt tractet, quae et ipsa »unxit« domini »pedes« notet sibi quod scriptum est ibi quoniam omnis »domus repleta est ex odore «; quod non est scriptum de ea quae dicebatur esse »peccatrix«, sed nec de muliere. de qua scripserunt Matthaeus et Marcus, quae non dicebatur f uisse »peccatrix«, tale aliquid scriptum est, quia omnis »domus repleta est ex odore unguenti«

Forsitan ergo per differentias istarum mulierum differentiae fidelium demonstrantur, quorum quidam quidem effundunt sujjer caput lesu pretiosum unguentum, alii autem non caput ungunt, sed pedes, alii autem non infundunt largiter, sed ungunt tantum unguentium vero quidam tali ungunt unguento, ut omnis domus inpleatur ex odore divinitatis ipsius; alii autem non tali quidem, tamen et ipsi acceptabili apud Christum, quoniam et ipsi ungunt pedes eius unguento, quos Pharisaeus nec cum »oleo« unxit. oportebat autem haec in Bethania fieri quae interpretatur domus oboedientiae, et ab hac quae swper caput domini effudit unguentum non accusata quasi »peccatrix in civitate«, et a Maria, apud quam cum fieret convivium accessit ad eum et unxit- domum autem oboedientiae ecclesiam intellegi oportere dubitat nemo. illa autem, quae apud Lucam dicebatur »peccatrix«, adhuc non erat digna in Bethania esse, quamvis paenitentiam peccatorum suorum agebat. adhuc enim minus habebat, ut postmodum inveniretur in domo oboedientiae facta (ut iam consummata) neque »peccatrix« diceretur nec »lacrimans« et lavans domini »pedes«, sed et ipsa effundens unguentum siiper caput ipsius. sed et Simon oboedientiae mysterium est, quoniam sic interpretatur, sed [*](2 Vgl. Marc. 14, 3 — 3 Vgl. Joh. 12, 3 ff — 4 ff Joh. 12, 3 — 6 Vgl. Luc. 7, 37 — 17 ff Vgl. Hieron. in Matth. 211 C: moratur in Bethania, domo oboedientiae etc. — 17 Vgl. Luc. 7, 46 — 18 Vgl. Wutz, Onom. sacra 557 — 22 Luc. 7, 37 — 26 Vgl. Luc. 7, 38 — 28 Vgl. Wutz, Onom. sacra 370. 607. 748. 1017 u. ö. — 28 ff Vgl. Hieron. in Matth. 212 A: Simon quoque ipse oboediens dicitur, qui iuxta aliam intellegentiam mundus interpretari potest, in cuius domo curata est ecclesia) [*](5 quae scripta sunt B L 10 ergo x * < ρ 13 fundunt 14. 16 unguent G 15 tamen quidem et L 16 acceptibiha G 17 non cum L 19 effundit G)

v.11.p.183
oboedientiae litterae non spiritus: propter quod Simon, elevatus a lit- tera legis per lesuni ad legom spiritalem. iam non erat Simon tantum, sed factus est etiam Petrus et pro aedificatione ludaica dignus habitus est aedificatione ecclesiae super petram fundandae. factus est ergo lesus in domo Simonis quidem alicuius oboedientis, tamen leprosi et adhuc opus habentis mundatione ab lesu. non autem memoratum est apud Lucam de Simone quoniam et leprosus erat, aestimo quoniam ipse debitor erat quinquaginta denariorum et iam acceperat remissionem eorum, quoniam dilexerat modicum; tamen diligens aliquantulum. »rogavit eum ut manducaret cum eo«. accessit mulier (non peccatrix) secundum Matthaeum et Marcum, alahastrum habens unguenti jyretiosi. et considera quam caute apud hos, qui peccatricem non rettulerunt, unguentum eius quasi pretiosum laudatur. apudLucam autem. qui exposuit peccatricem, unguentum simpliciter citer nominatur, nec pretiosum nec »nardi pistici«, ut »ex « inpleretur »domus«; adhuc enim habere non poterat unguenta huiusmodi, sed hoc erat magnum, quia vel »unguento« poterat ungere domini pedes. huius autem mulieris pretiosum fertur unguentum, nec enim decebat essc non pretiosum quod swper caput salvatoris effundebatur.

Et super unguentum quidem peccatricis unguentis domini pedes et non effundentis neque indignati sunt discipuli neque doluerunt, nec dixit ludas: »quare unguentum hoc non est venundatum trecentis denariis et datum est pauperibus«. super mulierem autem Matthaeum et Marcum indignati sunt discipuli et dohierunt perditionem unguenti quod decurrebat a capite eius ad ceterum corpus. nam etsi poterat venundari unguentum illud multo pretio et dari pauperibus, tamen non debebat fieri hoc. quia conveniens erat ut super cajmt Christi infunderetur sancta et decenti infusione. qui autem contendunt intellegere ista secundum simplicem textum, dicant effusum unguentum super capui lesu laudabiliter, qualem habebat secundum [*](1 Vgl. Rom. 2, 29; 7, 0. 14; II. Cor. 3, 6 — 2 ff Vgl. Matth. 16, 18 — 5 Vgl. Wutz, Onom. sacra 370. 607. 748. 1017 u. ö — 8 Vgl. Luc. 7, 41. 47 — 10 Vgl. Luc. 7, 36 — Marc. 14, 3 — 15 ff Vgl. Joh. 12, 3 — 21 Vgl. Luc. 7, 37 f — 23 Joh. 12, 5 - 25 Vgl. Marc. 14. 4 — 26 Vgl. Psal. 132, 2 ?) [*](1 obedientiae litterae y * obedientiaHter L 5 quidem R + et x 9 eorum x peccatorum R 13 peccatricem #> Diehl 15 pistici x * vgL S. 178, 29 pistice μ 23 quare + dixit G a 28 ut x * Pasch <)

v.11.p.184
textum decorem, ut effunderetur super caput talis et tanti magistri. non erat ergo unguentum illud pauperibus dignum nec conveniens (quantum ad suum honorem) ut divideretur in multos, sed ut integrum manens effunderetur super cajmt tantummodo lesu. propter quod et mulierem quae hoc fecerat, suscipit lesus et indignantibus discipulis dicit: »sinite eam, et nolite ei molesti esse, quoniam bonum opus operata est in me«. usque adeo autem efficax est huiusmodi operis boni, ut exhortetur omnes nos odoriferis et divitibus operibus inplere domini caput, ut et de nobis dicatur quia bonum opus fecimus [*](894) super caput ipsius; quia semper quidem habemus (quamdiu in hac vita consistimus) pauperes nobiscum et opus habentes cura eorum, qui profecerunt in verbo et divites facti sunt in sapientia dei, non autem possunt sufficere, ut semper diebus et noctibus habeant secum filium dei verbum dei et sapientiam et omnia, quidquid est dominus noster salvator.

Vide et quod ait: bonum opus operata est in me, quia non dixit de peccatrice unguente pedes ipsius, quia bonum opus fecit in me. si autem oportet discutere et quod ait ad sepeliendum me fecit, conparabis ei quod dicitur: »consepulti sumus Christo per baptismum, et conresurreximus ei«. adhuc autem hoc considera quoniam de secundum Lucam non est dictum amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit evangelium hoc in toto mundo, dicetur et quod fecit haec in memoriam eius, de muliere autem secundum Matthaeum et Marcum hoc scriptum est. iustum enim erat non de illa quae unxerat pedes, sed de hac quae unguentum effuderat super caput lesu, dici ubicumque fuerit praedicatum evangelium hoc in toto mundo, dicetur et quod fecit haec in memoriam eius. si ergo volumus, ut et de nobis dicatur quod facimus in lesu, effundentes pretiosum unguentum super caput ipsius, proficiamus ab unctione pedum eius ad effundendum pretiosum unguentum super caput ipsius.

Quid autem est oleum et quid unguentum, unguentum autem quod proficit ad corpus Christi ungendum et quod ad caput, difficile [*](6 Marc. 14, — 10 Vgl. Marc. 14, — 147 Vgl. I. Cor. 1, 24 — 17 Vgl. Luc. 7, 37 — 19 Rom. 6, 4 f — 25 Vgl. Marc. 14, 9) [*](5 fecerat hoc L 9 f quia — ipsius y * L 17 ipsius] illius B 18/19 comparans G L 20 conresurreximus x * consurreximus p 25 caput ihu y * caput eius L 26 praedicatum fuerit B 26/27 haec fecit B 27 de < B 30 ipsius] eius L)

v.11.p.185
quidem est explicare. tamen id quod nobis videtur demonstrare temptabimus, certissime cognoscentes quia oleum ubique in scripturis aut opus misericordiae intellegitur (quo lucerna verbi enutrita clarescit) aut doctrina (cuius auditu adsiduo verbum fidei quod est accensum in nobis, nutritur et clarius lucet). sicut ergo generaliter omne quo quis ungitur oleum appellatur, olei autem aliud est unguentum <aliud non> non unguentm<> ,item unguenti aliud est mediocre aliudpretiosum: sic omnis actusiustus opus dicitur bonum, autem boni aliud est quod facimus propter homines vel secundum homines, aliud autem quod propter deura et secundum deum. item hoc ipsum, quod facimus propter deum, aliud est quod proficit ad usum hominum, aliud autem quod non proficit ad usum hominum sed tantum ad gloriam dei. utputa bene quis facit homini, naturali iustitia motus non propter deum (quomodo faciebant interdum et gentes et multi faciunt homines), opus illud oleum est vulgare non magni odoris, et ipsum tamen acceptabile apud deum; sicutDaniel significat dicens ad Nabuchodonosor deum non cognoscentem: »audi consilium meum, rex, et peccata tua eleemosynis redime«. tale aliquid dicit et Petrus Clementem, quoniam opera bona quae fiunt ab infidelibus in hoc saeculo eis prosunt, non et in illo ad consequendam vitam aeternam, et convenienter, quia nec illi propter deum faciunt, sed propter ipsam naturam humanam. qui autem propter deum faciunt, id est fideles, non solum in hoc saeculo proficit eis, sed et in illo, magis autem in illo.

Quod autem fideles faciunt propter deum, hoc est unguentum boni odoris. hoc ipsum autem opus fidelium propter deum, quod est unguentum, aliud fit ad utilitatem hominum, iitputa eleemosynae, infirmorum visitationes, peregrinorum susceptiones, humilitas, mansuetudo, indulgentia, et cetera huiusmodi quae hominibus prosunt. haec qui facit in Christianos, pedes domini ungit unguento, quia ipsi [*](2ff Vgl. Orig. hom. II, 2 in Lev. (VI, 291, 21) — 3 Vgl. Math. 25, 3 ff — 4 f Vgl. I. Tim. 4, 6; II. Cor. 4, 6 — 17 Dan. 4, 24 Θ΄) — 19 Vgl. Clem. Rec. X, 2; Opus imperf. in Matth. zu 10, 41: TU. 47, 2, 88 — 25 f Vgl. Π 303, 2 An.: τὸ μύρον δὲ ἡ κοτ’ εὐσέβειαν ἀρετή. — Vgl. Joh. 12, 3 — 27 27 f Vgl. Col. 3, 12 f ?) [*](1 quidem x * < μ 4 fidei] dei L 7 < aliud non > 11 deum] ipsum deum G (c) 12 autem R B < G L 17 nabuchodonosor p notis baldasar G (B L) 18 et1 x * < p 20. 23 f illo] alio G c 22 humanam naturam B 23 et y * < L 30 faciunt L | unguet G unguent)

v.11.p.186
sunt domini pedes. cum quibus ambulat semper. quod praecipue solent facere paenitentes pro remissione peccatorum suorum, et illud est opus quod dicitur unguentum odoriferum quidem, non autem summum. qui autem castitatem studet, in »ieiuniis et orationibus« permanet, in adversis patientiam habet sicut lob, in temptationibus veritatem dei non timet confiteri (quae omnia ceteris hominibus nihil prosunt. sed tantum ad gloriam dei proficiunt), hoc est unguentum quod ungit et domini caput Christi et exinde per totum corpus Christi, id est per totam decurrit ecclesiam; et hoc est unguentum valde pretiosum ex cuius odore tota repletur domus, hoc est ecclesia Christi; et hoc est opus proprium non paenitentium, sed perfectorum sahctorum. aut certe: doctrina quae necessaria est hominibus, per quam nutriuntur animae pauperes in spiritahbus bonis aut forte et debiles in peccatis, hoc est unguentum mediocre quo pedes domini unguntur; agnitio autem fidei verae quae ad solum pertinet deum, unguentum est pretiosum quo ungitur caput Christi deus.

Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas Scariotha, ad jyrincipes sacerdotum et dixit eis: quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? at illi constituerunt ei triginta stateres, et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet eis (26, 14 — 16). ludas interpretatur confessoe. cum sint ergo duo Christi discipuli hoc nomine nominati, secundum quod Lucas evangehsta dinumerat inter duodecim fuisse apostolos »Iudam lacobi et ludam Scariothama, cum nihil ergo a mysterio vacuum sit apud Christum, aestimo duos istos ludas in mysterio fuisse Christianorum confitentium fidem Christi. quorum una quidem pars fidehter permanet apud Christum, cuius mysterium fuit lacobi ludas. altera autem pars, postquam credidit et confessa est fidem Christi, propter avaritiam reliquit Christum et facta proditrix veritatis ipsius transiit ad haereses et ad falsos sacerdotes ludaeorum falsorum, id est simulatorum Christianorum | et tradidit eis Christum (quantum ad se), id est »verbum veri- [*](895) [*](4 Vgl. Lue. 2, 37 - 8 Vgl. Psal. 132, 2 ? - 10 Vgl. Joh. 12, 3 — 121 f Vgl. S. 185, 4 f — 13 Vgl. Matth. 5, 3 — 21 Wutz, Onom. sacra 476 — 23 Luc. 6, 16 — 31 Vgl. Eph. 1, 13) [*](4 castitati L | in < G a 8 ungit y (Pasch) imxit L | et1 < B dni capud G (L) caput B Pasch 11 est opus x * ~ μ 15 verae p vere x 17. 24 scariotha R G L scarioth B 21/22 christi discipuh y * ~ L 25 istos y * Pasch discipulos L 27 iudas iacobi B)

v.11.p.187
tatisc ut crucifigatur et occidatur verbum veritatis ab eis cuius mysterium fuit ludas Scariotha qui ahiit ad sacerdotes et de traditioneChristi pactus est pretium. audivi aliquem exponentem patriam proditoris ludae secundum interpretationem Hebraicam exsuffocatam vocari. quod si ita est, magna convenientia invenitur nominis patriae eius cum exitu mortis ipsius, quoniam et ipse laqueo se suspendens prophetiam nominis patriae suae suffocatus inplevit. hic ergo ludas, ad quem dictum est per prophetam: »tu autem, homo imanimis mihi, dux meus et notus meus«, cecidit cum fuisset unus eorum. Christus ad ducatum suscepit populi Christiani. et vide quomodo, quod scriptum est: xvos autem sicut homines moriemini. et sicut unus de principibus «, refertur modo ad illum principem, qui cecidit wtamquam fulgur de caelo«, modo ad ludam, qui electus ad apostohitus et quasi in caelo constitutus et ipse quasi fulgur ante constitutus cecidit in proditionis ruinam vadens (adversus unum principem sacerdotum, qui »in aeternum« factus fuerat »sacerdos ordinem Melchisedecc) ad multos jyrincipes sacerdotum et adversarios unius sacerdotis summi, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum a maledictione legis et totius peccati et redimere nos »non corruptibilibus« pecuniis. »sed pretioso sanguine«

Quid autem dixit ludas ad sacerdotes audiamus: quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? volebat enim accipere pecuniam et tradere verbum dei. quod faciunt omnes, qui accipiunt aliquid corporalium aut nmndialium rerum, ut tradant et eiciant ab anima sua salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. et opportune hoc uteris exemplo ad omnes, qui quodcumque peccatum facientes, propter avaritiam et causam pecuniarum aut alicuius lucri verbum dei contemnunt et quasi tradunt. nam huiusmodi homines quasi manifeste clamare videntur et dicere virtutibus adversariis praestantibus lucrum aliquod pro peccato transgressi verbi dei: quid vultis mihi dare, et ego [*](3ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 — 4 Vgl. Wutz, Ouom. sacra 1025 — 6 Vgl. Matth. 27, 5; Act. 1, 18 — 8 Psal. 54, 14 — 11 Psal. 81, — 13 Vgl. Luc. 10, 18 — 16 f Vgl. Hebr. 6, 20 — 18 Vgl. Gal. 3, 13 — 20 Vgl. I. Petr. 1, 18 f — 25 Vgl. Eph. 1, 13) [*](3 aliquem x * quendam μ 4 exsuffocatam B Pasch et exsuffo- catam R exsuffocatum GL 14/15 et2 — constitutus < B 15 antea G ruina L 22 enim x autem R 28 quasi y * < L 30 dei x * <)

v.11.p.188
vobis eum tradam? quod etsi traditus fuerit, quidem extra tradentem: vincens autem eos qui eum suscepisse videntur, operatur decentia se, ut evacuare cupientes eum nihil operentur in ipsum. at illi statverunt ei dare triginta stateres, tantam ei dationem constituentes quantos annos salvator peregrinatus fuerat in hoc mundo. triginta enim annorum baptizatus coepit evangelium praedicare, quasi loseph factus triginta annorum, ut erogaret frumenta fratribus suis. nam sicut tunc propter filios quidem Israel a deo fuerat praeparatum frumentum illud, erogatum est autem etiam Aegyptiis, sic evangelium sanctis quidem fuerat praeparatum, tamen praedicatum est etiam infidelibus et iniquis.

Ex tunc quaerebat opportunitatem ut traderet eum. qualem autem opportunitatem quaerebat ludas, Lucas manifestius explanavit dicens: »et quaerebat opportunitatem, ut traderet eum eis sine turba«, id quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis suis. quod et fecit tradens eum post cenam, cum secretus esset in praedio Gethsemani; arbitrabatur enim ludas opportunitatem sibi esse post pactum quod fecit, quando cum multitudine non erat lesus. et vide, nisi usque nunc opportunitas ista videtur proditoribus verbi veritatis, qui volunt prodere Christum deum verbum in tempore persecutionis Christianorum, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis nec potest inpedire aut prohibere persecutores, maxime ubi pauci fideles habentur. et cum sit omnium rerum tempus, Salomone dicente: »tempus pariendi, et tempus moriendi« et tempus proditorum <verbi>; veritatis proprium hoc est, quando sunt circa Christum multi fideles.

Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad lesum dicentes ei: ubi vis paremus tibi pascha manducare? lesus autem dixit: ite in civitatem ad quemdam et dicite ei, et cetera (26, 17 — 19).

Apud Marcum autem sic dicit: »et prima die azymorum, quando pascha immolabatur, dicunt ei discipuli eius: quo vis eamus et prae- [*](5 Vgl. Luc. 3, 23 — 6 f Vgl. Gen. 41, 46 - 14 Luc. 22, 6 — 19 ff VgL Harnack TU. 42, 4, 108 — 19 f. 22 VgL Eph. 1, 13 Par - 23 Vgl. Pred. 3, 1 — 24 Pred. 3, 2 — 30 Marc. 14, 12—15) [*](1 eum vobis L 4 dare y * < L | ei dationem L B (m)editationem ei donationem p 7 ut x * < p 9 autem x * < p 16 eum 17 gessemani GL | si esse G a si esset G c.r. 20 deum x domini R 24 patiendi in (corr. in notis) 25 <verbi>; Koe, vgl. Ζ. 19 f 28 manducare pascha B)

v.11.p.189
paremus tibi, iit manduces pascha? et misit duos ex discipulis suis dicens: ite in civitatem, et ingredientibus vobis occurret vobis homo amphoram aquae portans; et ubicumque ingressus fuerit, dicite patrifamilias: magister dicit: ubi est diversorium meum, ubi cum discipulis meis manducem pascha? et ipse vobis ostendet locum in superioribus stratum magnum paratum; iilic parate nobis«. sicut ergo apparet, una eademque Β (Matthaei) II. 75, 4 An.: ἕτερος dies erat paschae, quando opor- δέ φησι· »πρὸ μιᾶς τῶν ἀζύμων«, tebat immolare pascha. et azy- ἡμέρας μνημονεύσας ἐκείνης, καθ’ morum, ἣν ἐν τῇ ἑσπέρᾳ τὸ πάσχα ἔμελλε θύεσθαι κτλ. (vgl. auch o. S. 188, 30f) quando oportebat tollere »fermentum vetus« et azyma cum carnibus agni. et dies quidem paschae una erat, azymorum autem septem, connumerata videlicet die paschae cum ceteris sex. secundum haec forsitan aliquis inperitorum requiret cadens in Ebionismum (ex eo quod lesus celebravit more ludaico pascha corporaliter sicut et primam diem azymorum et pascha), dicens quia convenit et nos imitatores Christi similiter facere; non considerans quoniam lesus, »cum venisset temporis plenitudo« et missus fuisset, factus est «, »factus« est »sub «, non ut eos qui sub lege erant sub lege relinqueret, sed ut educeret eos ex lege. si ergo ideo venit, ut educeret eos qui erant sub lege, quanto magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra legem? Ergo de littera quidem legis egredimur, infra virtutem autem spiritalem legis constituti, spiritaliter celebrantes inplemus omnia quae illic corporaliter celebranda mandantur. expellimus enini »vetus fermentum« »malitiae et nequitiae«, et »in azymis sinceritatis celebramus pascha Christo nobiscum coepulante secundum voluntatem agni dicentis: »nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam manentem in vobis«; [*](7 ff Vgl. Hieron. in Matth. 214 A: prima, azymorum quarta decitna dies mensis primi est, quando agnus immolatur et luna plenissima est et fernientum abicitur — 8 ff Vgl. Luc. 22, 7 — loff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 78 — 17 Vgl. Marc. 14, 12 — 19 ff Vgl. Gal. 4, 4 f — 24 f Vgl. S. 183, 1 f — 24 Vgl. Rom. 2, 27 ? — 25 Vgl. Rom. 7, 14 ? — 26 f Vgl. I. Cor. 5, 7 f — 29 Joh. 6, 53) [*](1 manduces y* manducemus L | duos discipulos suos B 7 sicut ergo apparet y* sic ergo apparet quod L 24 egredimur legis L legis G 24f —legis < G 25 legem L (G vac.))
v.11.p.190
»qui tollit peccatum mundi« et prohibet verum exterminatorem solius Aegypti, sed totius generis humani exterminatorem) tangere nos celebrantes festivitatem paschae secum. et ascendimus ipso nobiscum domino constituto ab inferioribus ad locum superiorem, in quo diversorium est, quod demonstratur ab intellectu, qui est in unoquoque homine paterfamilias, discipulis Christi. haec autem domus superior sit nobis magna, ut capiat lesum verbum dei et sapientiam et veritatem et pacem et omne quod est filius dei, qui non capitur nisi a magnis sensu. et sit domus haec praeparata a patrefamilias intellectu filio dei, non sohtm in loco superiori nec tantummodo magna sed etiam mundata, nullo modo habens maUtiae sordes, quasi a scopis legis coadunatas atque proiectas. sit domus ista et in civitate dei, id est in ecclesia. sit autem domus ilHus princeps non qualibuscumque cognitum habens nomen: ideo et mystice dicit lesus ite ad quendam, ut ilh dicant, qui Christo praeparant pascha: magister dicit: apud te faciam pascha cum discipulis meis, adnuntient etiam patrifamilias ilH et quod dicit: »magister dicit: ubi est diversorium, ubi cum discipuhs meis manducem pascha«, ut paterfamilias ille praeparat diversorium lesu et discipuhs eius, ostendat locum superiorem et stratum et paratum et magnum, ut veniens iUuc lesus festivet cum discipulis suis.

Ego autem puto quod homo, qui ingredientibus discipuHs in civitatem occurrit eis »amphoram aquae portans«, quem voluit ut sequerentur discipuH eius euntem in domum, qui subtilem iUam aquam domui adportabat, ut non solum esset mundata, sed etiam aquis plenius elauta, [ et ] era quidam ministrans patrifamilias (idestintellectui) portans mundatoriam aquam in fictili vaso, »ut sublimitas virtutis sit dei«, aut certe potabilem aquam subministrabat in illo fictili [*]( Joh. 1, 29 — 3 ff Vgl. Hieron. ep. 120, 2 ad Hedybiam 480, 4 Hi): et ascendamus cuni doniino cenaculum magnuni, stratum atque mundatum etc. — 6ff Vgl. Marc. 14, 14 — 9. 20 Vgl. Marc. 14, 15 — 12 Zu scopis vgl. Vulgata zu Matth. 12, 44 Par — 17 Marc. 14, 14 — 27 Vgl. II. Cor. 4, 7) [*](1 tollit R tulit X I peccata B 3 nos B 4 domino nobiscum p 8 et pacem y * < L Pasch 12 proiectas B prolectas G L 13/14 qualibuscumque x * quahscumque p 15 ut Pasch et x | praeparat Pasch 18 meis x * < ρ 19 ostendat x * ascendat μ 20 et2.3 < L | festinet μ 23 civitate G L 24 subtilem] 1. sublimem ? Benz 26 elauta Kl ehmata Koe elevata x | erat p et erat x | quidem B 27. 28 vase B L)

v.11.p.191
ut filius quidem dei generationem praebeat vitis, ille autem intellectus minister ex lege et prophetis aquam, quae misceatur cum vino evangelici verbi. nos ergo qui optamus de ecclesia esse, volentes celebrare pascha cum lesu. sequanuir hominem ilhnn qui vas baiulat huiusmodi aquae, quem puto esse Moysen legis datorem, spiritalem doctrinam portantem in corporaHbus historiis. qui autem accedimt ad legem et prophetas quasi ad eloquia ipsius dei, non autem sequuntur eum spiritaHter qui vas baiulat »aquae vivae«, non celebrant cum lesu nec cahcem bibunt novi testamenti. praeparent autem discipuh pascha lesu, et post sermones discipulorum quibus catechizaverunt patremfamiHas (id est intellectum), veniat et divinitas unigeniti coepulans discipuHs suis in domo praedicta. scire tamen debemus quoniam, qui in epulationibus et soHicitudinibus saecularibus sunt. non ascendunt in domum iHam superiorem. nec vident magnitudinem eius nec considerant stratus iHius ornatum; propterea nec celebrant cum lesu pascha nec accipiunt panem benedictionis ab eo nec caHcem novi testamenti.

Vespere autem facto discubuit cum discipulis suis, et edentibus eis dixit: amen dico vobis, quoniam unus ex vobis tradet me (26, 20. 21). DiscipuHs edentibus pascha secundum legis mandatum dixit lesus — qui »sciebat quid esset in «, et propterea »non habebat opus, ut aHquis testimonium daret ei de homine« — et dixit de luda consueto sibi iureiurando: amen dico vobis, quoniam unus ex vobis me tradet. cum enim potuisset a principio pHpditorem speciahter demonstrare, hoc quidem non fecit, dixit autem generaHter, quia unus ex vobis me tradet, ut testimonio percussi cordis singulorum quaHtas probaretur, ut et discipulorum ostenderet Π 305, 8 An.: οἱ δὲ λοιποὶ μαθηταί, bonitatem quia phis credebant εἰ καὶ καθαρὸν εἶχον τὸ συνειδός, verbis Christi quam conscientiae ἀλλ᾿ οὖν ἐκείνῳ μᾶλλον ἢ ἑαυτοῖς suae, πιστευοντες ηγωνιων. [*](1 Vgl. Matth. 26, 29 Par — 2 ff Vgl. Marc. 14, 13 — 8 Vgl. Joh. 4, 10 — 9 Vgl. Luc. 22, 20 — 13 Vgl. Rom. 13, 13; Marc. 4, 19 — 16 Vgl. Luc. 22, 20 — 21 Joh. 2, 25) [*](2 et < G | aquam] + portet p + portat L 4 sequemur G 5 l. legislatorem ? Kl 12 epulans G 15 stratus x* stratum p 18/19 eis edentibus L 23/24 me tradet (vgl. Pascli) y ~ L 25 quia] quod p)

v.11.p.192
et ludae malitiam qiiia nec cognitori consiliorum suorum credebat, ut turbaretur aut tristaretur — esto, quia in primis putavit latere quasi hominem — Π 306, 10 An.: ἐνόμιζε γὰρ ὅτι ἔλαθεν τὸν κύριον κτλ. qui postquam vidit conscientiam suam * * * positam in verbis ipsius, quorum primum infidelitatis erat, secundum autem impudentiae.