Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)
Origen
Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.
Accipite regnum quod vobis praeparatum est a constitutione mundi. [quod in Latino habet a constitutione mundi in Graeco sic habet a depositione mundi, et secundum Graecum sermonem exponit quae secundum Latinum non conveniebat exponere]. quare autem nomine depositionis de mundo frequenter utuntur scripturae, sicut et hic dicens a depositione mundi, quaerat qui potest, sciens quia non omne, quod creatum est, depositum dicitur, nec scriptum est alicubi a depositione sedium aut dominationum aut principatuum. congregans [*](3 Vgl. Jes. 11,11? — 6ff Vgl. C Nr. 284 Or.(?): ζητητέον δὲ εἰ τοὺς δικαίους »ἐκ δεξιῶν« ἔστησε, πῶς πόλιν λέγει »δεῦτε εἰς τὴν τῶν οὐραιῶν βασιλείαν« κτλ. — 10 Luc. 19, 24ff — 14 Act. 4, 24 — Vgl. Col. 1, 16 — 24ff Vgl. Cc Nr. 70 (vgl. Or. C1 Nr. 287) Or.: τὸ »ἀπὸ καταβολῆς κόσμου« ἤ »πρὸ καταβολῆς κόσμου« τὸ ὡρισμένον ἐν προγνώσει δηλοῖ. ἔχει δὲ κοὶ μυστικόν τι, ὅπερ ζήτει. — Vgl. Orig. tom. XIX, 22 in Joh. (IV, 324, 18ff); de princ. III, 5, 4 (V, 273, 17ff). Ebenda 274, 1: καταβολήν mundi (quod latine satis inproprie translatum constitutionem mundi dixerunt)) [*](1f. 4 a] ad G 2/3 <actuum>; Kl 6. 7 a ’’ L B Hom. 9 ad Ga 7 rex Gc < Ga B L Hom. 9 | qui sunt] quis G 9 consequentur L 10 habet] habebat G 11 addetur ρ additur x 14 a < G L 15 inferiores qui benedicti < L 17 paratum B Hom. 9 18 — 20 [ ] Glosse Übersetzers KI 19 depositione x Pasch dispositione R (vgl. Hom. 9))
Esurivi et dedistis mihi manducare, et cetera (25, 35 — 41).
Videtur mihi per haec, quia non unius iustitiae species remuneratur sicut aestimant multi. absurdum est enim nihil aliud intellegere virtutis in eo, qui ita remuneratur, nisi tantum communicationem humanitatis. non autem hoc dicimus, ut neglegentius studeamus humanitatem, cum sit omnibus fidelibus praecipue observanda, sed ut omnia aequahter aut ut paene aequaliter studeamus, ut propterea ex omnibus omnem benedictionem percipiamus »in caelestibus in Christo Iesu« . primum autem sciendum est quoniam, sicut (quantum ad textum) non sufficit ad consequendam regni caelestis hereditatem, dare esurientibus manducare, nisi et cetera fecerimus quae subsequntur sic non est possibile omnia illa secundum textum inplere, sicut aestimant multi, nisi ex parte egerimus contra dei mandatum. necesse est enim et uaestuosum esse, ut det cibum et potum et vestimentum Christo esurienti et sitienti et algenti in sanctis, ut hoc modo et peregrinum eum colligat et infirmum <eum>; visitet et eat eum in carcerem. vere autem sive secundum simpliciora et corporalia benefacta intellegamus sive secundum spiritaha, certum est quoniam sive hoc sive illo modo quis faciat opus bonum et nutriat animas spiritalibus cibis sive qualemcumque speciem boni operis quis fuerit operatus propter deum, Christo esurienti et sitienti dat cibum et potuni. sive quae facimus sanctis, qui sunt divites meritis pauperes [*](8f Vgl. Matth. 7, 6 — 17 Eph. 1, 3 — 19 Vgl. Eph. 5, 5 ? 23ff Vgl. Matth. 25, 37) [*](4 factvira Elt (vgl. Rufin apol. adv. Hier. 1, 25; Migne PL 21, 563 C non facturam, sed καταβολήν) facta X 7 morigeratorum B, doch vgl. z. B. Orig. hom. IX, 1 in Ez. (VIII, 407,7): cmn bonus ac bene moratus Juero 10 esurivi] + enim Hom. 9 14 autem Hom. 9 enim x 15 humanitati Bc 16 omnia] omnibus adiuti superna gratia virtutibus Hom. 9 21 est X* < ρ 23 enim x* Hom. 9 eum μ | et quaestuosum esse ut qui studiosus est Hom. 9 25 <eum>; Diehl 31 fecimus Hom. 9)
Item Christo algenti teximus vestimentum accipientes sapientiae texturam a deo, ut per doctrinam aliquos doceamus et induamus eos »viscera misericordiae, castitatem, mansuetudinem, humilitatem« virtutes: quae omnes virtutes spiritalia sunt vestimenta eorum qui audiunt doctrinam docentium eas secundum eum, qui dicit: «in- duite vos viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansue- tudinem« et cetera, magis autem et ipsum Christum qui haec fidelibus est, secundum eum, qui dixit: »induite dominum iesum« . cum ergo huiusmodi vestimentis vestierimus unum de minimis in Christo credentibus, ipsum dominum videmur vestisse, ut ne (quan- tum ad nos) nudum sit verbum dei in mundo. sed et peregrinum dei filium constitutum debemus suscipere et domesticos corporis eius peregrinos in mundo, <mundos>; ab omnibus actibus corporalibus, sicut et de se et de discipulis suis dicit: «et isti non sunt de hoc mundo, sicut et ego non sum de hoc mundo« . et quaerit Christus cum suis animam ubi succedat. quando ergo praeparamus cor nostrum diversis virtutibus ad receptaculum eius vel illorum qui sunt ipsius, ipsum peregrinantem suscipimus in domum pectoris nostri, facientes »cenaculum magnum, mundatum et oranatum « ad susceptionem Christi peregrinantis in mimdo ceterorumque discipulorum ipsius. quorum enim verbum suscipimus, ipsos suscepisse videmur in nobis, et per ipsos Christum, cuius baiulant verbum.
Item in infirmatis hominibus, sive a fide sive ab aliquo opere bono, aut scandalum patientibus Christus infirmatur et scandalum patitur, sicut ipse dicit ad Petrum quae carnis sunt sapientem: »scan- dalum mihi «, hoc est: infirmitas mihi es. sed et omnes discipuli [*](7. 9 Col. 3, 12 — 12 öm. 13, 14 — 18 Joh. 17, 14 — 22 Marc. 14, 15 — 27 Vgl. öm. 14, 1; II. Cor. 11, 29? — 29 Matth. 16, 23.) [*](5 christo algenti y* Honi. 9 christtim algentem L | vestimentum R B Hom. 9 vestimento G L 6 texturam x Hom. 9 tecturam ρ 10 humilitatem B 12 eum qui dixit (dicit Hom. 9)] ea quae diximvis G 16 debemus stiscipere Kl debemus induere Hom. 9 < x 17 Diehl 18. 29 dixit Hom. 9 25 ipsos1 y Hom. 9 et ipsos L)
Videamus autem nisi generaliter haec intellecta et ad simplicem humanitatem nos exhortantur et ad omnia laudabilia facta, ut benedictionem dignis dicentem: »nenite, benedicti patris mei « consequi quis valeat digne. non autem iusti obliti eorum, quae egerunt, tunc respondebunt ei dicentes: domine, quando te vidimus esurientem? et cetera, sed humilitatis causa laude benefactorum suorum indignos se proclamantes. ipse autem volens eis ostendere suam conpassionem in suis, etiam se pronuntiat esse in quibus fuerint fratres eius, dicens: [*](2 II. Cor. 11, 29 — 11 Philem. —14 II. Cor. 13, —15 Jes. 53, 4 — 15 f Vgl. II. Cor. 11, 29 ? — 24 Matth. 25, 34) [*](2 et] + nos Hom. 9 3 coinfirmantur x* Hom. 9 confirmatur ρ 4 salvator + et Hom. 9 5 talem Elt talis x 7 precibus] per cibos Hom. 9 8/9 meliorari Hom. 9 (vgl. S. 123, 21) meliorare x 10 coinfirmatos Kl coinfirmantes R G Hom. 9 confirmantes B L 11 refrigeravimus x* Hom. 9 refrigeamus μ 13 esse < Hom. 9 | blasphemum B L blasfemium ( — miam Gc Hom. 9) 23 humilitatem Hom. 9 (vgl. Ζ. 27) 24 dignis dicentem] dni dicentis Hom. 9 25 egerunt R Gc B Hom. 9 legerimt Ga (Pasch) gervmt L 28 volens eis ostendere G L Hom. 9 Pasch eis ostendere volens B)
Qui autem recedunt ab lesu, decidunt in ignem aeternum, qui alterius generis est ab hoc igne, quem habemus in usu. nullus enim ignis inter homines est aeternus, sed nec multi temporis, extinguitur enim cito. aeternus autem ignis est ille, de quo et Esaias dicit in fine prophetiae suae: »vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur « forsitan talis substantiae est, ut invisibilia conburat ipse invisibilis constitutus, secundum quod ait apostolus, quoniam »quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeternaK, [*](2. 8. 14ff Matth. 25, — 4 Matth. 25, 29 — 13 Vgl. Psal. 72, 27 — 29 Jes. 66, 24 — 32 II. Cor. 4, 18) [*](4 intelligemus B | dictum est Hom. 9 6 videtur habere] habet B 7 propinqui Hom. 9 9 mandatum B 12 nos conservare x conservare Hom. 9 13 quasi x* Hom. 9 et quasi μ 14 dicatur R dicat x Hom. 9 16 habentis B habentes Hom. 9 23 maledictionis Hom. 9 31 ait apostolus y Pasch ~ L 32 aeterna y Pasch + sunt L)
Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, et cetera (25,42 — 46).
Scriptum est ad fideles: »vos estis corpus Christi, et membra ex parte «. sicut ergo anima habitans in corpore, cum non esuriat quan- tum ad suam substantiam spiritalem, esurit tamen unumquemque corporis cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur quae patitur corpus eius ecclesia, cuni sit ipse inpassibilis quantum ad suam divinitatem. sanctis enim indigentibus cibo et ipse esurit, aliis autem membris suis necessariam habentibus medicinam et ipse quasi infirmus necessariam habet, item aliis susceptione opus habentibus ipse quasi feregrinus in eis quaerit, »ubi caput suum reclinet «, sic et in nudis alget et in vestitis vestitur. et si ex dilectione Paulus dicit: »quis infirmatur, et non infirmor ? et hoc magis ad laudem respicit apostoli ostendentis magnitudinem caritatis suae circa fideles, quo- modo non magis, quam Paulus et omnis homo dilectione ornatus, filius caritatis dei salvator dicere potest convenienter: »quis infirmatur, et [*](4 Job 20, 26 — 8ff Vgl. Matth. 25, 34 — 12 Sap. Sal. 1, 13f — 14 f Vgl. Luc. 20, 36 — 15 Vgl. Luc. 20, 36 — 18 Vgl. I. Cor. 12, 7 — 22 Vgl. Eph. 1,23 — 26 Matth. 8, 20 — 27 Vgl. Matth. 25, 36 — 28. 31 II. Cor. 11, 29) [*](2 visibilis Gc — le Ga) B visibihter L 3 est2 + <ille ignis>;? Kl 9 eum G L illud B Hom. 9 ipsum μ 13 et2 ρ ut x Pasch 14 fiimt y Pasch < L 16 angeli x* filii μ consortes Pasch 24 necessarium 26 declinet G L)
Et hoc considera, quia inmoratur in unoquoque verbo loquens ad iustos et laudans eos et per singulas species eorum benefacta dinumerat, loquens autem ad iniustos praecidit conpendians et con- colligens malefacta eorum in breve. id est iustis quidem de infirmitate dicit: »infirmus fui. et visitastis me>; , separatim autem de carcere: »in carcere fui. et venistis ad me« ; ad iniustos autem cum potuisset simihter dicere: infirmus fui et non visitastis me, in carcere fui, et non venistis ad me. praecidens narrationem subunavit utrumque, dicens infirmus fui et in carcere, et non visitastis me, quoniam misericordis iudicis erat benefacta quidem hominum largius praedicare et ampliare. malefacta autem eorum transitorie memorare ac breviare. sed et iusti inmorantur in unoquoque verbo dicentes: »quando te vidimus esurientem et cibavimus, aut sitientem et potavimus ? aut nudum et vestivimus, aut peregrinum et collegimus ? aut quando te vidimus infirmum aut in carcere « quoniam proprium est iustorum benefacta sua relata sibi in facie diligenter et per singula refutare causa humilitatis: tamquam si dicente domino: hoc et hoc et hoc bonum in me fecistis, illi recusantes dicant: nec hoc nec hoc nec hoc fecimus tibi. iniusti non ita per singula, sed cursim dicunt: quundo te vidimus esurientem aut sitientem aut peregrinum aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministravimus tibi, verbum ministravimus tibi ad omnia referentes, et quasi praecidentes et praetereuntes crimina sua, ut non graviora videantur dihgenter et singillatim enumerata : quia proprium malorum hominum est culpas suas (excusationis causa) aut nullas velle ostendere aut leves et paucas.
[*](4 Psal. 90, — 6 Vgl. Hamack TU. 42, 4, 25 — 1ff Matth. 25, 36 — 18 Matth. 25, 37 ff)[*](2 et1 R fui sic et x 5 mecum μ < x 10 breve Ga L brevi Gc B Pasch 13 dicere Kl facere x | visitastis] venistis ad G 17 ac G Pasch et B L 21 carcere Ga B carcerem Gc L 22 benefacta y Pasch beneficia L 27 verbum + enira B 29 sua x Pasch singula μ | ut non] non Ga ne Gc.r. Pasch viderentur y Pasch 30 malorum hominum] omnium malorum B semper malorum Pasch)Sed et responsio Christi, tam ad iustos facta quam ad iniustos, hunc ipsum significat intellectum. volens enim iustorum benefacta ostendere grandia, peccatorum autem culpas non grandes, ad iustos quidem dicit: »ex eo quod fecistis uni ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis« , ad iniustos autem sic : ex eo quod non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis, non adiciens »fratribus meis« , quemadmodum cum loqueretur ad iustos. nam abusive quidem onmes credentes in Christo fratres sunt Christi, revera autem fratres eius sunt, qui perfecti sunt et imitatores sunt eius, sicut ille qui dixit: »imitatores mei estote, sicut et ego Christi« , qui possunt dicere: »pater noster qui es in caelis «. gratius autem est apud deum opus bonum, quod fit in sanctioribus quam in minus sanctis, et levior culpa est neglegere minus sanctos quam sanctiores. minimos autem dicit aut quasi in mundo minimos aestimatos, aut quia apud seipsos minimi erant — volentes enim apud deum fieri magni, seipsos minimos faciebant, quasi carissimi discipuli eius, qui dixit: »discite a me, quia mitis sum et humilis corde« . et hoc adtende quoniam cum prius dixisset: »venite, benedicti« , deinde: »discedite, maledicti « (quoniam proprium boni dei est primum recordari benefacta bonorum quam malefacta malorum), postea in exitu utrorumque prius nominat poenam malorum deinde vitam bonorum, dicens: et abibunt illi in poenam aeternam, hi autem in vitam aeternam, ut primum quae timoris sunt evitemus mala, postea quae honoris sunt adpetamus bona.
Et factum est postquam consummavit lesus omnes sermones hos, dixit discipulis suis (26, 1).
Volens ostendere quod omnia in pondere et numero et mensura constituit deus, dicit in aliquo loco ad matrem suam: »nondum venit hora mea« , item: »nunc anima mea turbatur, et quid dicam ? pater, salva me ex hac hora. sed propter hoc veni in hanc horam «, item: »pater, venit hora; clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet [*](4. 6 Matth. 25, 40 — 10 Vgl. I. Cor. 11, 1 — Matth. 6, 9 — 16 Matth. 11, 29 — 17 ff Vgl. C1 Nr. 288 Or.: πρώτους δὲ δικαίους καλεῖ, ἶνα κατὰ πρόσωπον πληγῶσιν οἱ ἄδικοι — 18 Matth. 25, 34 — Matth. 25, 41 — 26 Vgl. Sap. Sal. 11, 20 (21) — 27 Joh. 2, 4 — 28 Joh. 12, 27 — 30 Joh. 17, 1) [*](7 omnes x* nomen ρ 12 mimis] minimis μ 13 dicit] hic dicit μ 16/17 mitis sum et humilis B Pasch humilis et mitis smn G L (vgl. S. 166, 19f) 18 maledicti + ostendens B 24 hos] istos B 30 clarifica G L Pasch glorifica B I clarificet G Pasch glorificet B L)
Scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur ad crucifigendum (26, 2).
Si ergo etiam hora fuerat definita, secundum quod diximus, ut non traderetur ante omnem doctrinam, quomodo non magis et dies fuerat definitus, ut »pascha nostrum Christus « immolaretur, dissolvens ludaicum pascha et tradens secundum novum testamentum discipulis suis ? oportebat etiam mensem esse definitum paschae, ego autem puto etiam annum, de quo et propheta dicebat »praedicare annum domini acceptum et diem salutis «. praedicit ergo discipulis suis praemuniens eos, ut ne, priusquam audiant quae fuerant eventura, subito videntes tradi ad crucem magistrum, obstupescant pavore propter passionem domino accidentem. ideo dixit eis: scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis tradetur ad crucifigendum. non [*](3 Luc. 4, 13 — 9 Matth. 26, 6ff — 10 Vgl. Matth. 26, 17ff — 11 Vgl. Matth. 26, 20ff — 12 Vgl. Matth. 26, 26ff — Vgl. Matth. 26, 30ff — 13 Vgl. Matth. 26, 33 ff — 14 Vgl. Matth. 26, 36ff — 21 Vgl. I. Cor. 5, 7 — 22f Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 — 24 Jes. 61, 2.) [*](2/3 diabolo usque x utique diabolo R 8 erat Pasch 9 priusquam y* postquam L | et] 1. ut ? Kl (vgl. Pasch: aut ?) 10 pasca G 12 praedicere ρ praedicare x 17 scitis y XXXVI secundum m. In illo tempore dixit ihs discipuhs suis: scitis L | pasca Ga 18 crucifigendum + et reliqua. Omelia Origenis de eadem lectione L)
A quo autem traditus est, hic non est scriptum. congregabis autem de scripturis, quoniam et pater tradidit eum secundum quod scriptum est: »qui unico filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illuma; secundum alias autem scripturas »Iudaw« tradidit illum, sed et »satanas« qui »intranvit in Iudam « tradidit eum, sed et »principes sacerdotum et senioresa »tradiderunt« eum. propterea hic inpersonaliter posuit tradetur non dicens a quo, quod verbum potest ad omnes respicere qui tradiderunt eum. sed non omnes eodem pro- posito tradiderunt. deus enim tradidit eum propter misericordiam circa genus humanum, qui »unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit euma. ceteri autem tradiderunt eum iniquo pro- posito, unusquisque secundum malitiam suam: ludas propter avaritiam sacerdotes propter invidiam, diabolus propter timorem, ne aveUeretur de manu eius genus humanum per doctrinam ipsius, non advertens quoniam niagis eripiendum fuerat genus hominum per mortem ipsius, quam ereptum fuerat per doctrinam et mirabilia. traditus est enim »ad «, ut »exuens principatus et potestates fiducialitera triumphet eos in ligno.