Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.

Exsurget enim gens adversus gentem et regnum adversus regnum, et erunt fames et pestilentiae et terraemotus per loca; haec enim omnia initia sunt dolorum (24, 7. 8).

Marcus eadem, addit autem »et turbelas«; Lucas similiter addit autem »terroresque de caelo et signa magna erunt et hiemes«. primum simplicia loci et corporaha exponamus. sicut enim aegrotant corpora ante mortem eorum, qui vim non extrinsecus patiuntur, et quemadmodum in omnibus per infirmitatem fit via ad separandam animam a corpore suo, sic talis et tanta creatura mundi, cum corrumpi coeperit, quasi initium habens et finem (quoniam »quae videntur temporalia sunt«, et quia »caelum et terra transibunt«), ante corruptionem ut langueat, ut terra quidem frequentius terraemotibus conquassetur, aer autem vim quandam morbiferam concipiens pestilens fiat, adhuc autem et vitalis virtus terrae repente deficiens offocet fructus et omnes naturas arborum deficiens generatrix earum virtus. his igitur accidentibus consequens est, ut et mobilis [*](1 Luc. 21, 9 — 2 Vgl. I. Tim. 6, 20 — Vgl. I. Cor. 2, 6 — 5 Vgl. Hebr. 6, 1 — 9 Act. 4, 32 — I. Cor. 1, 10 — 21 Vgl. Marc. 13, 8 — Luc. 21, 11 — 27 II. Cor. 4, 18 — 28 Matth. 24, 35 1 ne] non L 9 cor + unum Bc Pasch 10 audiverimus ρ 13 haec fieri μ | enim nos] enim G nos B 18 adversus1] contra G 21 eadem < G 33 virtus earum B | ut et] et B)

v.11.p.69
natiira. quasi totius mundi pars aliqua constituta necesse est ut conpatiatur universarum rerum mutationi: utputa, consueta escarum nutrimenta non resumens veniat ad defectum et corrumpatur. nam caeli »peribunt«, quoniam »sicut vestimentum veterescent«, autem veterescit et senescit, prope interitum est«. consequens ut et propter inopiam ciborum in avaritiam et bella homines excitentur adversus eos, qui non tantam patiuntur inopiam, et ut ex conparatione aliorum, qui in rebus necessariis sunt abundantium, fiant insurrectiones aliorum adversus alios, et gens pugnet adversus gentem et regnum adversus regnum: possibile est autem cum alia indigentia rerum etiam hominum bonum sensum habentium indigentiam fieri, ut per hoc tranquilla et pacifica vita non inveniatur in multis, sed insurrectiones et lites et perturbationes fiant, interdum quidem propter avaritiam, interdum autem propter concupiscentiam principatus, aliquando autem et propter gloriae vanae cupiditatem insanam, interdum autem et cupiditate vanae gloriae principum, qui non sunt contenti proprio regno, sed volunt suum quidem extendere principatum et multas sibi subdere nationes.

Adhuc autem profundiorem dabit aliquis causam eorum, quae ante consummationem mundi sunt eventura, maxime autem de proeliis. quoniam sicut adventus Christi in ’imis gentibus divina virtute fecit pacem, secundum quod dicit propheta de illo: »orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis donec extollatur luna «, et sic pax multiplicata est mundi propter incrementa ecclesiarum futura. ut ea pax sahitis multorum fiat occasio, dum non coguntur exire ad bella et pugnare pro patriis sicut pridem fiebat, — sic consequens est et, cum propter abundantiam iniquitatis refriguerit »caritas multorum «, et ideo dereliquerit illos deus et Christus eius, iterum fieri proelia, videlicet dum non prohibentur operationes seminatrices bellorum a sanctitate, sed magis adhuc nutriuntur propter malitiam hominum supercrescentem, ut omnium accidentium malorum causa esse dicantur, qui accesserunt quidem ad verbum, sed postea »declinaverunt omnes et simul inutiles facti sunt « in mundialibus malis.

[*](4 Psal, 101, 27 — Hcbr. 8, 13 — 22 Psal. 71,7 — 27 Vgl. Matth. 24, 12 — 32 Psal. 13, 3 1 est] 1. sit ? Diehl 4f veterascent usw. Bc 8 tahonim G | qui x* quae μ 9 fiant] ut fiant GL 10 autem] + ut B 10 10f indigentia usw. ρ indifferentia usw. x 20 autem < B | de] et B 25 pax x Pasch pars 26 pridem BL Pasch fidem G | sic B L Pasch si G | et Kl ut x <)
v.11.p.70

Nam quamdiu steterint sales terrae, ad quos dominus dixit: »vos estis sal terrae «, [et] omnia constant a salibus temperata; postquam autem infatuati fuerint ipsi sales, tunc (ut secundum scripturam dicamus) et ea quae saliebantur ab eis sicut insulsa infatuantur, corrumpuntur et foetent et resolvuntur. adhuc autem et quamdiu steterit »lux mundi «, omnia diriguntur a claro lumine dispensata; cum autem hoc ipsum lumen deminutum fuerit in animis hominum, dum propria et naturali esca non enutritur, tunc occupantibus omnia tenebris, cum in tristitia facta fuerint omnia et calamitatibus, fiet quasi conventus super omnia adversariarum virtutum, dum non vetantur a sanctis et a Christo in eis, qui solebat eos vetare, sed quasi in tenebris sine aliqua prohibitione operabuntur in cordibus hominum, ut excitent gentem adversus gentem et regnum adversus regnum. si autem (quemadmodum et placet quibusdam) et fames et pestilentiae ab huiusmodi operationibus fiunt et ab angelis satanae, similiter et fames et pestilentiae tunc invalescent ab advers <ari>; is virtutibus, quando non fuerint sales terrae et lux mundi Christi discipuli, qui sunt principes potestatis dei, destruentes in hominibus proelia quae faciunt adversariae potestates, et omnia quae ex earum malitia seminantur.

Et aliquando quidem in Israel fames et pestilentiae fiebant propter peccata et siccitates, quas orationes sanctorum solvebant, Samuelis, Hieremiae ceterorumque similium. bene autem positum est: erunt fames et jiestileniiae et terraemotus per loca. nec enim in semel vult deus humanum perdere genus, sed iudicans per partes paulatim in eo, dum fiunt fames et pestilentiae et terraemotus per loca, dat paenitentiae locum his qui ex modicis castigationibus emendantur et convertuntur ad deum. et quemadmodum incipientibus infirmari possibile est adferre medicinalia adiumenta. sic incipientibus fame et pestilentiis et terraemotibus per loca possibile est quibusdam hominibus [*]( Matth. 5, 13 — 6 Vgl. Matth. 5, 14 — 14 Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 — 17 Vgl. Matth. 5, 13f — 18 Vgl. Jos. 5, 14? — 22 Vgl. I. Regn. 12, 17 ? ; Jer. 39, 24ff ? — 26 Vgl. Hebr. 12, 17 — 27 Vgl. II. Cor. 3, 16 1 steterunt B 2 [et] Kl 3 tunc y* < L 5 fetent x 16 μ adversis x 17 non x* < ρ 19 earum ρ eorum x 24 in simvil B in semet L 25 perdere humanum L 28 infirmari R (G infir [sic]) infirmitatibus BL 30 terre motus G)

v.11.p.71
ad conversationem et fidem et sapientiam sanctorum purgatoria dare. si autem incipientibus huiusmodi malis non fuerit facta pia correctio, proficient ad peius fames et pestilenfiae et terraemotus, cum locum habuerit »abominatio desolationis«, non contenta parte alia veniet enini ut etiam »in loco sancto « consistat.

Tamen insurrectiones gentium stiper gentes et regnorum adversus regna etfames et pestilentiae et terraemotus per loca adsidue exsurgentes, initia esse dicuntur peiorum calamitatum, quas dominus appellavit dolores. si ergo tales erunt primitiae dolorum, qualia putas erunt incrementa dolorum? qualis autem et finis erit generalium dolorum in universo mundo, ut non iam per partes sed universum exterminent mimdum ? tamen arbitror, quae sunt secutura, adversus impios fore tantummodo. ut in doloribus acutissimis et diutinis crucientur, donec deponant quae conceperunt et formaverunt semina peccatorum ab operationibus contrariis. et Pharao Cfuidem, non bene facere cupiens, praecepit omne masculinum quodcumque fuerit natum Hebraeis, ut proiciatur in flumen; deus autem bonus quasi vere bonus occidit semina malorum quae receperunt. ut per multos labores et dolores ea deponant, quoniam conceperunt dolorem et pepererunt iniquitateu-i. et quid aliud decet deum, nisi ut occidat omnem iniquitatem quam generant peccatores, quibus huiusmodi mortis dies melior est quam dies nativitatis ipsius, secundum quod scriptum est: »melior dies mortis super diem nativitatis « sic et abortum meliorem eo, quod nascitur, bene quis dicet: »et dixi bonum super eum abortum; nam « abortum huiusmodi »in vanitate venit et in tenebris ambulat, et in tenebris nomen eius contegetur «. et haec tractavimus abundantius consequentia aspicientes, secundum quod ait: haec omnia initia sunt dolorurn.

Quoniam autem et moralem intellectum aestimo esse etiam in isto loco, secundum ea quae dixi, consequenter et hic sunt dicenda: quoniam si quis gloriosam et regalem formam verbi visurus est et adventum ipsius gloriosum, necesse est ei, ut excitetur non solum [*](4f Vgl. Matth. 24, 15 — 14. 19 Vgl. Psal. 7, 15 — 15 Vgl. Ex. 1, 22 — 17 Vgl. Matth. 19, 17 — 22 Pred. 7, 2 — 24 Pred. 6, 3f 2 pia < G 5 enim R G L < B 7 adsickie x* < μ deponat ρ 22 melior + est L 23 nativitatis + ipsius B 25 abortus ρ 30 hic] haec ρ 31 et2 x* <)

v.11.p.72
audire »proelia et auditiones « intelligibilium »proeliorum«, ut videns discat nequaquam terreri, sed etiam ut videat gentem mendacii alicuius et motum verborum trahentium ad aliquam sectam insurgentem adversus aliam aliquam mendacii geMtern, quoniam huiusmodi gentibus numquam est pacificus finis. quod frequenter videmus inter haereses fieri et inter ecclesias malignantium, surgere alterius haeresis gentem super gentem alterius haeresis, sic et regnmn alicuius verbi insurget adversus alterius verbi erratici regnum: quoniam Satanas et omne mendacium adversus seipsum dividitur semper, propterea non potest stare. ergo qui proficiscitur ad videndam gloriam Christi et regnum, hoc est verbi perfectionem et regnum quod regnat et dominatur, ponens omnes adversarios sermones sub pedibus suis et in conculcationem pedum suorum, necesse est ei, ut quaerens veritatem frequenter inopiam sensuum patiatur, quibus proprie anima enutritur ad requisitionem eorum quae sunt quaerenda. et sicut aliquando qui proficiscebantur ad terram promissionis adfhcti sunt <et>; famem sunt carnalium ciborum tantam, ut caelestem accipiant mannam, sic oportet inopia sensuum temptari eum frequenter et nihil pati ex ea, qui perfectione verbi est nutrienclus. et cottidie hoc ipsum videmus in nobis, quando quaerimus aliquem veritatis sensum in scripturis: priusquam inveniamus quod quaerimus, aliquam inopiam sensuum patimur, donec solvitur in nobis eiusmodi inopia sensuum a deo, qui dat dignis »escam in tempore opportuno « ad manducandum et vestimentum ad induendum.

Oportet etiam eum, qui videt gloriosum adventum, id est adventum sapientiae in animam suam — necesse est eum videre pestilentias morbidorum sermonum et nihil pati ab eis. pestiferi autem sermones sunt omnes, qui ab hominibus pestiferis proferuntur, »iniquitatem in excelsum « loquentibus et ponentibus »in [*](1 Vgl. Matth. 24, 6 — 2ff Vgl. S. 66, 12ff und Harnack TU. 42, 4, 61 — off Vgl. Hieron. in Matth. 193 D: sed mihi videtur regnum contra regnuni et pestilentia eorum . . . in haereticis magis intellegi, qui contra se invicem dimicantes, ecclesiae victoriam faciunt — 6 Vgl. Psal. 21,17 — 8 Vgl. Matth. 12, 26 — 12 Vgl. Luc. 20, 43 — Vgl. Psal. 109, 1 — 15 Vgl. Ex. 16, 1ff — 17 Vgl. Joh. 6, 31 — 22 Vgl. Matth. 6, 25ff — 23 Vgl. Psal. 144, 15 — 29 Vgl. Psal. 72, 8f 13 conculcatione G 14 nutritur B L 16 repromissionis B | <et>; Kl 17 tantam R tantum x | caelestem — mannam x* (nur manna) 21 aliquam <)

v.11.p.73
caelo os suum« in superbia et magna promissione: utputa, sermones adversus creatorem mundi et impiae blasphemiae quaedam ’pestilentiae sunt animarum, corrumpentes hominum mentes et facientes animas in errorum suspicionibus aegrotare; Valentini etiam de masculinis et femininis saeculis fabulae et de nativitate creatoris mundi, quam ex falsa sapientia confinxerunt, et quaecumque alia garrulant. quid aliud sunt nisi pestilentiae; Basilidis quoque sermones, detrahentes quideni eis, qui usque ad morteni certant pro veritateut confiteantur »coram hominibus « lesum, indifferenter autem agere docentes ad denegandum et ad sacrificandum diis alienis, non minus pestificant et corrumpunt audientes se, qui in hisdem sermonibus docent non esse alias peccatorum poenas nisi transcorporationes animarum post mortem. nam ut dimittam manifeste falsum esse quod dicitur, adhuc autem toUunt ab hominibus salutarem timorem, et qui vel propter timorem futurarum poenarum servaturi se fuerant a multi tudine peccatorum, nutriunt audaciam impietatis eorum. multaeigitur fames et pestilentiae erunt omnibus videre volentibus gloriosum Christi adventum in anima > sua >. sed nihil eis nocebunt; videbunt enim tantummodo eas, nihil autem patientur ab eis. patientur autem et motus eorum, quae quaeruntur in plurimis locis scripturarum verisimilitudinem contrarietatis vel mendaciorum habentibus; sed postmodum patientur nihil. nec motus auditionum falsarum avellet eos ab expectatione gloriosi et divini et perfecti adventus lesu Christi verbi. et qui dicturus est: »a timore tuo, domine, in utero concepimus et parturivimus, et peperimus spiritum salutis quem fecisti super terramc, aut secundum quod dictum est: »filii mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis«, necesse est eum [*](1ff Vgl. Hamack TU. 42, 4, 60 „eine differenzierte Charakteristik“)— 4ff Vgl. Orig. hom. II, 2 in Ez. (VIII, 342, 19): disscrunt . . . αἰώνων suorum fabulas — 7ff Vgl. Orig. hom. III, 4 in Ez. (VIII, 352, 32): docet insiiper et negare inverecunde quasi praecepto, quod de martyrio est. — Vgl. Hamack, TU. 42, 4, 77 — 8 Vgl. Act. 22, 4 ? — 9 Vgl. Matth. 10, 32 — Vgl. Matth. 10, 33? — 10 Vgl. Jer. 1, 16 u. ö.? — 24ff Vgl. Orig. hom. VI, 3 in Gen. (VI, 69, 18): sed et sancti clamant et dicuyit: »domine, a timore tuo etc. « unde et Paulus similiter dicit »filioli mei etc. u. ö. — 24 Jes. 26, 18 — 26 Gal. 4, 19 4 valentini ρ valentiani G valentiniani B L 5 masculis et feminis B 11 isdem Gc 15 se < Ga 18 animam suam Koe, vgl. S. 72, 26 19 nihil autem] sed nihil μ 20 quaerentur G (L) 22 vellet L 26 fih G)
v.11.p.74
in omnibus istis doloribus fieri famis et pestilentiarum et motuum, quos sustinens pariet quod concepit et formavit in se Christum verbum, ut dicat in nativitate eius: »ecce evangelizo vobis gaudium magnum«, et »gloriam in excelsis deo et pacem super terram «,

Tunc tradent vos in tribulationes et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nmnen meum. et tunc scandalizabuntur niulti et invicem tradent et odio habebunt invicem; et multi pseudoprrophetae insurgent et seducent multos; et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas rtiultorum. sed qui permanserit in finem, hic salvus erit. et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (24, 9 — 14).

Et sine expositione quidem textus a seipso est manifestus, quoniam frequenter traditi sunt discipuli Christi in tribulationes et propter verbum sunt interfecti et propter Christum odio habiti gentibiis. si autem discutere quis velit quod ait omnibus gentibus. non satis inveniet certum, quoniam omnibus etiam in ultimis partibus terrae commorantibus gentibus odio habetur populus Christi: nisi forte et hic aliquis dicat propter exaggerationem multarum positum omnibus pro multis. proponens autem tibi quod dicit tunc tradent vos, invenies quaestionem. nec enim postquam insurrexerunt »gens contra gentem et regnum adversus regnum «, et post »fames et pestilentias per loca « tunc traditi sunt in tribulationes et occisi sunt et odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Christi: nam et priusquam haec fierent, traditi sunt Christiani in tribidationes et dantes testimonium veritati sunt interfecti et odio habiti sunt gentibus, cum quibus habitaverunt.

Adversus hanc autem quaestionem, qui secundum verba vult intellegere, respondebit quoniam tunc maxime tradentur Christiani in tribulationes quemadmodum numquam, tunc odio habendi simt maxime ab omnibus gentibus cohabitantibus sibi sicut numquam et omnia patientur jyropter nomen Christi, cum surrexerit »gens contra gentem et regnum adversus regnum, et fient fames et pestilentiae et [*](3 Luc. 2, 10 — 4 Luc. 2, 14 — 9ff Zum Zitat Hautsch TU. 34, 2a, 77 — terraemotus per loca «. amant enim. qui in calamitatibus sunt, causas 14ff Vgl. Harnack, D. Mission u. Ausbreitung d. Christentums4 536 — 20. 30 Matth. 24. — 24 Vgl. Joh. 18. 37 ? 1 quos y* quod L 2 formabit B 7 et2 < ρ 8 abundabit R abundavit B 18 multarum x Pasch < ρ 20 postquam < G 22 et2 25 sunt2 < y 28 sunt x* < ρ 30 pro)

v.11.p.75
earum discutientes invenire aliquid quod loquantur. cuni haec ergo contigerint mundo, consequens est, quasi derelinquentibus hominibus deorum culturam, ut propter multitudinem Christianorum dicant fieri bella et fames et pestilentias. frequenter enim famis causa Christianos culpaverunt gentiles et quicumque sapiebant quae gentium sunt, sed et pestilentiarum causas ad Christi ecclesiam rettulerunt. scimus autem et apud nos terraemotum factum in locis quibusdam et factas fuisse quasdam ruinas, ita ut qui erant impii extra fidem causam terraemotus dicerent Christianos — propter quod et persecutiones passae sunt ecclesiae et incensae sunt — non solum autem, sed et qui videbantur prudentes, talia in publico dicerent. quiapropter Christianos fiunt gravissimi terraemotus.

Quod auteni dicitur et eritis odio omnibus gentihus propter nomen meum, sic salvare quis poterit. quia numquam quidem in unum consenserunt omnes gentes adversus Christianos; cum autem contigerint quae Christus praedixit, tunc quasi succendendi sunt omnes a quibusdam gentibus incipientibus Christianos culpare, ut tunc fiant persecutiones iam non ex parte, sicut ante, sed generaliter ubique adversus populum dei. tuTic continget illud ut multi scandalizentur, qui videntur in fide consistere; et alter alterum tradent. et erit odium inter ipsos etiam qui videntur fideles. tunc ’pseudoprophetae multi insurgent multitudinem insensatorum fallentes; tunc et refrigescente caritate non sohim apud infideles. sed etiam in ipsis fidelibus. et fervor caritatis ex multis iniquitatibus refrigescet, ita ut pauci remaneant certantes pro veritate usque ad finem, qui et salvandi sunt soli. et in hoc statu constitutis rebus. evangelium, quod prius non fuerat praedicatum in toto mundo (multi enim non sokim barbararum, sed etiam nostrarum gentium usque nunc non audierunt Christianitatis verbum), tunc praedicabitur, ut omnis gens evangelicam audiat praedicationem et nemo derehnquatur, qui non audivit. et tunc erit saeculi finis.

Si autem haec ita se habent, iam non ignorabimus de eo quod dicit tunc tradent vos, nec falsum suspicabimur quod ait et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum, dicentes veritatem huius verbi nondum esse inpletam, quamdiu non est factum quod ait tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent. nondum enim multi proditores [*](44ff Vgl. Harnack TU. 42. 4, 107f 1 aliquid quod] quid B 10 non solum autem] vgl. S. 83, 13 + illi μ 17 gentilibus L 20 et1 + si μ 21 exsurgent G (L) 22 flagellantes G 28 tunc y* + autem L 30 saeculi <)

v.11.p.76
de ecclesia facti sunt, et nondiim multi falsi prophetae extiterunt rrmltos fallentes. sic et nondum odio habiti sunt ab omnibus gentibus, etiam in ultimis partibus terrae habitantibus, propter nomen Christi, sic et nondum est praedicatum evangeliunt regni m toto orbe. non ergo fertur praedicatum esse evangelium apud omnes Aethiopas, maxime apud eos qui sunt ultra flumen, sed nec apud Seras nec apud Ariacin nec*** audierunt Christianitatis sermonem. quid autem dicamus de Britannis aut Germanis, qui sunt circa Oceanum, vel apud barbaros Dacos et Sarmatas et Scythas, quorum plurimi nondum audierunt evangelii verbum, audituri sunt autem in ipsa saeculi consummatione ? aspice enim quod ait: et praedicabitur hoc evangelium regni in toto orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc erit finis. si autem vult quis temere dicere praedicatum esse iam evangelium regni in toto orbe in testimonium omnibus gentibus, consequenter dicere poterit ei, quod ait tunc eritfinis, iam finem venisse — quod dicere temeritatis est magnae et hominis non inteilegentis, quae Paulus ad Thessalonicenses secunda dicit epistola, dicens: »ne quis vos seducat ullo modo (quasi instet dies domini); quoniam nisi venerit primum discessio et revelatus fuerit homo peccati, filius interitus (et cetera), non erit domini dies «.

Haec secundum simplicem exposuimus traditionem. si autem debemus secundum quod morahter supra tradidimus et hic intellegere moralem tractatum, talia exponemus quoniam, qui visurus est secundum verbi dei adventum iHum gloriosum in animam suam, necesse est, ut secundum mensuram profectus sui ad verbi perfectionem insidias a contrariis operationibus patiatur quasi magnus athleta, et traditus in tribulationes derelinquatur. »multae« enim »tribulationes [*](4ff Vgl. Π 272, 15 An.: οὐ πάντα δὲ τὰ ἔθνη ἐπίστευσαν, ἀλλ᾿ ὅσῳ λείπει τῆς οἰκουμένης ἔθνη, παρ᾿ οἶς οὐ κεκήρυκται τὸ εὐαγγέλιον, τοσούτῳ λείπει εἰς τὸ ἥκειν τὸ τέλος. — Vgl. Harnack TU. 42, 4, 109; D. Mission u. Ausbreitung d. Christentums4 357. Vgl. Macarius Magnes IV, 13: ἑπτὰ αὖν ἔθνη τῶν Ἰνδῶν μεταξὺ τῆς μεσημβρίας κοὶ τῆς ἀνατολῆς τὴν ἔρημον λαχόντα, ἃ τῶν εὐαγγελιστῶν οὐδὲν οὐδέπω τὸν λόγον ἀκήκοεν, ἀλλ᾿ οὐδ᾿ Αἰθίοπες οἱ καλούμενοι Μακρόβιοι, μέσοι τῆς ἑσπέρας καὶ τῆς μεσημβρίας . . . εὐαγγελίου λόγον οὔπω μεμαθήκασι. — 6 Vgl. Zeph. 3, 10 — 17 II. Thess. 2, 3. 2 — 26 Psal. 33, 20 1 multi x* < ρ 5 esse < G 6 ultra μ, vgl. Orig. Cant. II (VIII, 122, 22) intra Χ | seres BL | ariacin nec y ariacin R arietem L orientem μ, vgl. über Ἀριακή Hamack TU. 42, 4, 109: hinter Ariacin nec fehlt ein weiterer ölkername (Koe) 14 ei Kl et x 19 dies domini B)

v.11.p.77
iustorum«, et quanto quis iustior voluerit fieri, tanto magis angustam et trihnlatam cum adfeetu ambulans viam in tribulationes incurrit et tribulatus occiditur mundo; et quanto ad manifestiorem proficiscitur visionem verbi, tanto amplius (quoniam perfectior invenietur Christus in eo) ab omnibus odientibus Christum odietur, non tantum a (jentibus omnibus Becwndvim carnem, quantum a gentibus spiritalium nequitiarum. ipsa enim inplantata manifestatio proprietatum Christi in eo, propter quas et dicitur Christianus, facit eum ab omnibus habentibus spiritum mundi odiri, adhuc ad perfectionera Christi ampHus et ampUus contendentem.

Sed et in discussionibus et quaestionibus pauci erunt intacti veritatem plenius adtingentes. plures autem scandalizabuntur et cadent ab ea, proditores et accusatores effecti in alterutrum propter dissensionem dogmatum veritatis, quam non onines adprehendere possunt: quae causa fiet ut odiant se invicem. et cum huiusmodi quaestiones in phires venerint, multi quidem erunt non sane tradentes de futuris sermonem et quomodo non oportet interpretantes prophetas, quos pseudoprophetas quis dicere non peccabit seducentes multos, valde autem pauci erunt veritatem investigantes. falsae autero doctrinae a proposito veritatis fortem quidem solvent. eos autem qui prurientes sunt aure multiphcabunt, ad delectamentum eorum loquentes iniquitatem legi contrariam. et tantum nocebunt verba docentium multorum contraria, ut etiam ferventem dilectionem (quae prius fuerat in simpHcitate fidei) refrigescere faciant aestimatione conprehensionis divinorum mysteriorum et veritatis. sed qui potuerit videns omnia haec manere in primo apostohcae traditionis et ecclesiasticae inductionis proposito, ipse salvabitur. et sic praedicatum evangelium in animas omnium erit in testimoyiium omnibus gentibus, id est omnibus cogitationibus incredulis omnium animarum.

[*](If Vgl. Matth. 7, 14 — 1ff Vgl. Cc Nr. 68 Or.: οἱ τὴν πλατεῖαν καὶ εὐρύχωρον ὁδεύοντες ὁδὸν ἐκσανδαλίζοντο ? — 3 Vgl. Gal. 6, 14 — 4 Vgl. Col. 1, 28 — 7 Vgl. Eph. 6, 12 — 9 Vgl. I. Cor. 2, 12 — 9f Vgl. Hebr. 6, 1 — 21 Vgl. II. Tim. 4, 3f 1. 3 quanto μ quantum x 4 amplius x* + tribulatur μ 4/5 invenitur BL 9 ad perfectionem adhuc L 11 discussionibus y* dissensionibus L | intangi R G intenti L indagati Koe 18 seducentes x* seducere μ 20 doctrinae] + et ruinae y*, fehlerhafte Dittographie Benz | fortem y (-tes B) fontem L | <non>; Koe | solvent x* salvent 24/25 comprehensionis R (G) B (L) comparationis μ)
v.11.p.78

Cum videritis abotninationem desolationis, quod scriptum est perDanielem prophetam, stantem in Ιοcο sancto, qui legit inteUegat (24. 15).

Verba prophetae quae lociitus est de abominatione desolationis futura, sunt haec: »et confirmabit testamentum multis septimana una, et in dimidio septimanae tolletur sacrificium et libatio, et super templum abominatio desolationis erit, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem «. vere quidem conprehendere sermones Danielis nullius est alterius, nisi spiritus sancti qui fuit in Daniele, ut de septimanis omnem manifestet sermonem et de abominatione desolationis dicta ab eo. si autem oportet et nos pauca secundum quod nobis videtur exponere de hoc loco, dicendum est quoniam septuaginta annos, qui fuerunt post adventum salvatoris nostri, demonstrare videtur sermo. haec enim septimana, quae propter septem decadas annorum dicitur septimana, confirmavit testamentum multis, quando et apostoli Christi post ascensionem ipsius orationi et verbo instantes a deo inluminabantur in omnem scientiam voluntatis divinarum scripturarum a spiritu sancto. in dimidio autem septimanae, id est in tribus et semis decadis annorum, sublatum est sacrificium altaris, id est in triginta quinque annis inpletum est quod fuerat scriptum: »in dimidio septimanae tolletur sacrificium e libatio «. tunc autem et super templum, quod fuit in Hierosolymis, facta est abominatio desolationis templi et civitatis, in eo videlicet tempore »quando viderunt circumdatam Hierusalem ab exercitu «, ut (secundum quod prophetaverat salvator de ea) cognoscant »quod adpropiavit desolatio eius «. et hanc desolationis abominationem factam super templum ab exercitu Hierusalem circumdante dicit propheta »usque ad tempus consummationis « manere, ut consummatio fiat mundi super desolationem Hierusalem et templi Ciuod est in ea. et ubi sunt »qui se dicunt ludaeos et non sunt « ? qui dicunt: aedificabitur Hierusalem quae est deorsum, priusquam saeculi consummatio fiat ? [*](1 f f Vgl. F. Fraidl, D. Exegese d. siebzig Wochen Daniels, Graz 1883 S. 50ff — 3ff Vgl. Hieron. in Matth. 194 D — 4. 20 Dan. 9, 27 Θ΄) — 13ff Vgl. Dan. 9, 27 Θ΄) — 15ff Vgl. Act. 1, 14; 2, 1ff — 23ff vgl. 26 Luc. 21, 20 — 24f Vgl. Matth. 23, 38 — 29 Apoc. 2, 9 — 30 Vgl. Gal. 4, 26 1 cum y XXX Secundum m. In illo tempore dixit ihs discipulis sms: cum L | cum] + ergo B | quod] sicut B 2 daniel (G)L | intellegat + Omelia Origenis de eadem lectione L | vom Lemma fehlen vv. 16 — 18 9 danihel BL | omnem x* omnibus ρ 14 confirmavit x* confirmat μ 17 a y* et a L 21 et < L 24 quod2] quoniam)

v.11.p.79
»consummatio«, inquit »dabitur super desolationem eius«. si et aedificabitur teiiiplum, aedificabitur ei »qui adversatur et extollitur supra onme quoil dicitur deus aut quod colitur, ut sedeat in templo « huiusmodi, »ostendens se quasi sit deus«: »quem dominus lesus spiritu oris sui et destruet inluminatione adventus sui «. sive ergo placeat quibusdam aedificari hanc Hierusalem super terram, tamen non erit falsuni quod dicitur, consummationem esse dandam »super desolationem ipsius «.

Si autem oportet et de temporibus ’quid dicere, dicimus quo niam in Chronicis Phlegontis cuiusdam dicitur (si tamen debemus et hunc quasi vera dicentem de templo suscipere), quoniam circa quadragesimum annum a quinto decimo anno Tiberii Caesaris facta est destructio Hierusalem et templi quod fuit in ea. deduc ergo praedicationis domini fere annos tres et tempus resurrectionis ipsius, quando »per dies quadraginta apparens illis « docebat »eos de regno dei «, et invenies forsitan plus minus quoniam circa dimidium »septimanae« (conputans per decadas annorum) est conpletum quod dictum est: »tolletur sacrificium meum et libatio «, quando et »super templum abominatio desolationis « est facta, quae desolatio usque ad tempus consummationis manebit; »consummatio« enim, secundum quod diximus »dabitur super si autem constat nobis talis traditio »septimanae«, dicentibus (quantum ad dictum) inpletum esse, quod dictum est, non solum: »tolletur sacrificium meum et libatio «, sed etiam illud quod scriptum est, ut abominatio desolationum super templum contingat, sine dubio manifeste ostenditur adventus Christi etiam ex verbis Danielis prophetae dicentis: »septuaginta septimanae concisae sunt super populum tuum et super civitatem sanctam, ut [*](1. 7. 18. 20. 23 Dan. 9, 27 Θ΄) — 1ff Vgl. Π 273, 5 An.: βδέλυγμα ἐρημώσεως καθολικῶς ὁ ἀντίχριστος λέγων ἑαυτὸν εἶναι τὸν Χριστὸν κοὶ ἀπατῶν τοὺς ἀνθρώπους ὡς θεῷ προσκυνεῖν αὐτῷ. Vgl. Hieron. in Matth. 194 D: de hoc et apostolus loquitur, quod homo iniquitatis et adversarius elevandus sit etc. — 2ff II. Thess. 2, 4 — 4 II. Thess. 2, 8 — 10ff Vgl. Orig. c. Cels. IV, 22 (I, 291, 25ff): τεσσαράκοντα γὰρ ἔτη καὶ δύο οἶμαι ἀφ᾿ οὗ ἐσταύρωσαν τὸν Ἰησοῦν γεγονέναι ἐπὶ τὴν Ἱεροσολύμων καθαίρεσιν; hom. XIV, 13 in Jer. (III, 118, 17ff.); Clem. Alex. Strom. I, 21, 14,5. Dnzu Hamack TU. 42, 4, 17. 88 — 14 Vgl. c. Cels. II, 12 (I, 141, 13) οὐδὲ τρία διέτριψεν ἔτη — 15 Act. 1,3 — 26ff Dan. 9, 2427 3 quod2 R L Pasch < y 6 terra G 7 consummatio esse G L consummatio est danda ρ)

v.11.p.80
consummetur peccatum et signetur peccatum et deleantur iniquitates, et ut adducatur iustitia aeterna, et ut signetur visio et propheta, et unguatur sanctus sanctorum. et cognosces et intelleges ab exitu verbi respondere et aedificare Hierusalem usque ad Christum ducem septem septimanae et septimanae sexaginta duae; et convertetur et reaedificabitur platea et murus, et evacuabuntur tempora. et post septimanas sexaginta duas interibit unctio et iudicium non est in eo; civitatem autem et sanctum corrumpet cum duce veniente, et excidentur in diluvio; et usque ad finem belli concisi interitus. et confirmabit testamentum multis septimana una; et in dimidio septimanae tolletur sacrificium <meum>; et libatio et pinnae ab interitu usque consummationem festinationis «. post haec sequitur sermo quem exposuimus sic habens: »et confirmabit testamentum multis septimana una « et cetera.

Arbitror autem septuaginta septimanas concisas »super populum et super civitatem sanctam, ut consummetur peccatum «, quattuor milia nongentos esse annos ab Adam usque ad septuaginta annos, qui fuerunt post dispensationem Christi. consummatum est enim peccatum populi, propter quod et a deo est derelictus. et illorum quidem peccatum signatum est, credentium autem iniustitia est deleta et post deletionem eius adducta est in Christo vita aeterna. sed »quoniam lex et prophetae usque ad Iohannem « qui ostendit Christum, propterea puto dictum signari visionem et prophetam. nam quoniam nequaquam sunt in prophetis visiones post lohannem, ideo signata est visio et propheta. signata autem visione et propheta, unctus est unigenitus sanctus sanctorum Christus. quem Christum unctum cognoverunt prophetae et Daniel et intellexerunt ahquo modo »ab exitu verbi «, quando »verbo domini caeli firmati sunt «. et »ab exitu verbi respondere « in sanctis qui ab initio fuerunt et prophetis domini, sed et »aedificare Hierusalem usque ad Christum ducem « transierunt »septimanae sexaginta duae «: hoc est primum quidem [*](13 Dan. 9, 27 Θ΄) — 15ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 88 — Vgl. Dan. 9, 24 Θ΄) — 19 Vgl. Matth. 23, 38 — 22 Vgl. Matth. 11, 13 — Vgl. Joh. 1, 36 — 24ff Vgl. Dan. 9, 24 Θ΄) — 28ff Dan. 9, 25 Θ΄) — Psal. 32, 6 1 peccatum et signetur < G L 2 prophetia Bc 3 ungatur unguetur G L | cognoscet intelligens L 5 septem x* < ρ | septimanae y* < L 8/9 excidetur L 11 <meum> Kl vgl. S. 79, 18. pinna B 23 u. 25 prophetiam usw. Bc 30 usque + enim B 31 quidem <L)

v.11.p.81
anni quadringenti nonaginta qui fiunt per decadas conputatae septimanae septem, post hoc autem anni quatuor milia trecenti quadraginta qui fiunt similiter per decadas conputatae septimanae sexaginta duae. jjost quos reversus est Christus, et aedificavit plateam in qua sapientia »fiducialiter agit «, et murum in cuius fastigio »praedicatur«. evacuata sunt autem populi tempora, propter quod super additas septem septimanis sexaginta duas septimanas sublatum est a populo chrisma quod fuit in templo, ut iam non sit iudicium apud eos. sed et civitas et sanctum corruptum est cuni superveniente postea duce populo illi, sive Herode sive Agrippa (hunc enim dicit esse historia Iudaeorum).

Sed vide ne putes, quod ait corrumpi »cum duce venientec, referri ad Christum; ubi enim voluit ipsum intellegi Christum, utrisque nominibus usus est Daniel dicens »usque ad Christum ducem «, quando autem tacet nomenChristi, corrumpendum introducit ducem, quoniam defecit dux post Christum et »dux de femoribus eius «, venit enim »cui reposita erant «. post quem excisus est »in diluvio « populus »usque ad finem belli concisi « super eos. sed his accidentibus illis, confirmavit deus »testamentum multis « in septimana una: in cuius septimanae dimidio cessare fecit incensum et sacrificia et templum (quod arbitror a pinna nominavit) interiturum »usque ad consummationem « in festinatione, quando et derelicta est peccantibus eis domus eorum. quae autem sequuntur in textu Danielis. sicut potuimus, exposuimus. haec auteni omnia visa sunt nobis ex Daniele iuxta interpretationem evangelici textus adponere, ut manifestemus verbum quod ait: cum videritis abominationem desolationis. quod dictum est per Daniel<em>; prophetam, stantem in loco sancto, quem qui intellegat.