Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.

Et tertiam expositionem introduoit quis huiusmodi: quoniam templum erat dei aedificatum conpositione sermonum significantium, omnis scriptura veteris testamenti secundum historiam videhcet constructa. quam qui construxerunt. Moyses vel prophetae, circumpositione litterarum et ordinatione dictorum, aedificaverunt omnibus admirandam propter pulchritudinem lapidum, id est electorum dictorum et donis sensuum laudandorum. hanc discipuli ostendunt lesu [*](2 Matth. 23, 38 — o Marc. 13, 1 — 10 Vgl. I. Cor. 3, 16 — 22 Vgl. Hebr. 3, 12 — 28 Vgl. I. Cor. 1, 24 — 29ff Vgl. Hamack TU. 42, 4, 24 2 est < R G 7 facere x* < ρ 8 autem < L)

v.11.p.57
suscipientes omnes scripturas; ad quos Christus respondet dicens destruendam esse a verbo hane corporalem et primam aedificationem, ut aedificetur divinius et mysterialius templum scripturae alterius. templum autem esse scripturam exposuit aliquis ante nos. et quoniam »qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus«, qui sedet in templo dei Antichristus, falsus est sermo qui in scripturis habetur, qui simulat veritatem proferens testimonia impiorum dogmatum de scripturis, placari aliunde nolentibus, et ipse est »qui adversatur« et super cathedram scripturarum et super aedificationem earum sedet »ostendens se quasi deus«. et semper est haeresium Antichristos in templo scripturarum sedentes et ex ipsis volentes eos placare qui audiunt, tamquam unusquisque eorum ipse sit deus verbum in scripturis.

Sedente autem ipso super montem Oliveti accesserunt ad eum discijmli eius secreto dicentes: dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi (24, 3).

»Egressus de templo Iesus«, postquam dixit de eo, venit in Oliveti et ibi sedebat cum discipulis suis. puto autem mysterium esse montem Oliveti ecclesiae quae ex gentibus est, in qua sunt plantatae olivae, quarum singulae possunt dicere: wego autem sicut oliva fructisunt fera in domo dei«. forsitan autem et in hoc Olivarum monte radices bonae olivae, rami autem inserti sunt oleastri in loco ramorum, qui ex »infidelitate praecisi sunt«. agricola autem in monte Oliveti verbum est dei in ecclesia confirmatum, Christus, qui semper oleastri ramos inserit in bonam olivam patrum Moysi et ceterorum prophetarum, ut accipientes pinguedinem a sanctis prophetis (per hoc quod sensum eorum caute intellegunt, et suscipiunt et Christum qui prophetatur ab illis) offerant fructum abundantem et pinguiorem, prioribus videlicet olivis propter maledictionem quae erat in lege decussis, ut non possint esse in usu.

Post hoc considerandum est illud, quoniam accedentium discipulorum ad lesum quidam quidem secrete accedunt ad eum, maiorem [*](4ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 25 — 5. 8 II. Thess. 2, 4 — 6 Vgl. I. Joh. 2, 18 — 9f Vgl. Matth. 23, 2 — 11ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 55 — 17 Matth. 24, 1—20 Psal. 51, 10 — 22ff Vgl. Röm. 1 respondet Christus B Christus respondit G L 2 aeditionem G 4 scripturarum B | ahquis] quidem μ < L 9 cathedra Ga cathedras Gc.r. B 15 eius < B 23 ex x* Pasch < ρ 27 et2 < B 28 offerant ρ offerunt x 30 decussis ρ decursis x)

v.11.p.58
in hoc ipso habentes fiduciam apud ipsum quasi domestici eius (sicut cum interrogarent eum de sokitione parabolarum), quidam autem non secrete sed in commune eum interrogabant. observa adhuc differentiam istorum, quoniam interdum quidem Pharisaei accedunt, sive temptantes sive quolibet modo interrogantes, interdum autem alii discere cupientes, tamen numquam secrete accedunt ex multitudine. et forsitan usque nunc qui praecipuam susceperunt vitam et propter hoc habent fiduciam ante Christum, aliquid amplius habentes quam illi qui ex fide communi accedunt ad lesum, dicunt ad eum: dic nobis quando haec erunfi haec quae ? quod ait: »non stabit hic lapis super lapidem qui non destruatur«. et non sokim hoc discere sed etiani signum adventus Christi et consummationis saeculi; et duo petunt ab eo, signum adventus ipsius et consummationis saeculi. est ergo in multis quidem creditus adventus filii dei et consummationis saeculi, praecipue tamen in eis qui elegantiorem vitam sectantur.

Est et aliter videre duplicem Christi adventum, id est adventum verbi in animam. primum quidem rudes et tunc incipientes cognoscere Christum, quoniam non possunt videre luciditatem pulchritudinis, dicunt: »vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonesta«. species autem inhonesta verbi stulta est de Christo, quando praedicamus Christum natum et crucifixum. secundus autem adventus est Christi in viris perfectis, de quibus dicit dispensator verbi ipsius: »sapientiam autem loquimur inter perfectos«. hi autem perfecti amatores facti sunt pulchritudinis eius et rogant verbum, ut accingat se rationabilem gladium suum et circumponat eum sujDcr mysterium nativitatis carnalis, quae appellata est mysterialiter femur. huiusmodi enim discipuli laudant pulchritudinem et decus verbi, et huic secundo adventui iuncta est consummatio saeculi in viro ad perfectionem venienti et dicenti: »mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri lesu Christi, per [*](1. 8 Vgl. I. Joh. 3, 21; 5, 14 ? Eph. 2, 19 — 4 Vgl. Matth. 22, 34f — 10 Matth. 24, 2 — 12 ff Vgl. Π 271, 3 An.: δύο δὲ ἐρωτῶσι, περί τε τῆς τοῦ ναοῦ κατασκαφῆς καὶ τῆς αὐτοῦ παρουσίας — 19 Jes. 53, 2f — 20 Vgl. Ι. Cor. 1, 21 — 21 Vgl. I. Cor. 2, 2 — 22 Vgl. Eph. 4, 13 — 23 I. Cor. 2, 6 — 25 Vgl. Psal. 44, 4a — 26f Vgl. Orig. Sel. in Psal. 44, 4: μήποτε ὁ μηρὸς σύμβολόν ἐστι γενέσεως — 27 f Vgl. Psal. 44, 4b — 28 f Vgl. Eph. 4, 13 — 29 Gal. 6, 14 10 haec erunt ? haec quae ? y* (Pasch) erunt haec ? quae ? L 22 est < L 26 eam G a 27 femor G a (so meist) 30 crucem G)

v.11.p.59
quem mihi mundiis crucifixus est et ego mundo«. si enim crucifixus est iustis, quibus »mundus crucifixus est«, facta est etiam consummatio mundi. necessarie ergo qui liabent fiduciam accedendi secrete ad Christum, volunt discere signum adventus Christi et consummationis saeculi, ut prodificati ex eo, quod didicerunt adventum Christi et consummationem, praebeant se dignos videre secundum adventum ipsius et secundum quod tradidimus saeculi consummationem.

Et respondens lesus dixit eis: videte ne quis vos seducat. multi enim venient in nomine meo dicentes, quod ego sum Christus, et multos sediicent (24. 4. 5).

Qui simpliciter intellegunt, arbitrantur quod hoc solum haec verba significant, quoniam multi erant venturi Christos se adserentes, habentes in se etiam quasdam virtutes mirandas et verba quibus provocent multos ad credendum, qui dignos se seductione praebuerint. lohannes autem in epistola sua dicit: »et sicut audistis quoniam Antichristus veniet, nunc Antichristi multi multi facti sunt; unde scimus quoniam novissima hora est«. docet his verbis omne verbum, quod a extraneum est et adserit se verbum esse dei, Antichristum esse; sic enim possibile est intellegere quod ait: »et nunc Antichristi multi facti sunt«, cum unum sit quod est verum. sicut autem manifestat historia lectionum, non multi fuerunt homines in tempore apostolorum qui Christos se esse dixerunt, nisi forte Dositheus Samareus unde et Dositheani dicuntur, et Simon de quo referunt Actus, qui se virtutem esse dei [*](3f Vgl. Π 271, 2 An.: ὡς περὶ τοιούτων μέλλοντες ἐρωταν ἰδίᾳ ἐποιήσαντο τὴν ἐρώτησιν. — Ι. Joh. 2, 18; vgl. Hieron. in Matth, 193 — 20 I. Joh. 2, 18 — 21 Vgl. Harnack TU. 42, 4, 89 „Josephus ?”) — 23 Vgl. Harnack TU. 42 4, 76 — 23ff Vgl. Π 271, 5 An.: Δοσίθεος γὰρ Σαμαρείτης ὂν εἶπεν ἑαυτὸν τὸν ὑπὸ Μωσέως ἀνακηρυχθέντα προφήτην· ὁμοίως καὶ Σίμων Σαμαρείτης ὢν ἔλεγεν ἑαυτὸν τὴν μεγάλην τοῦ θεοῦ δύναμιν. Vgl. Orig. tom. XIII, 27 in Joh. (IV, 251, 15): οὕτως ἀπὸ Σαμαρέων Δοσίθεός τις ἀναστὰς ἔφασκεν ἑαυτὸν εἶναι τὸν προεφητευμένον χριστόν, ἀφ᾿ οὖ δεῦρο μέχρι εἰσὶν οἱ Δοσιθεηνοί κτλ.; hom. XXV in Luc. (IX, 162, 2f) — 24ff Vgl. Hieron. in Matth. 193 A: quorum unus est Simon Samaritanus, quem in actis apostolorum legimus, qui se magnam dei dicebat esse virtutem. — Act. 8, 9ff 1 quem x* quam μ 2 eis] ei G L 4 volunt x* si volunt μ 5 f ut — consummationem y* < L 10 quod < B 13 significent B 15 seductione se L | praebuerunt B 17 nunc] nunc autem R Pasch et nunc λ 19 dei antichristum esse y* (Pasch) < L 21 verum est B 23 et < B 24 actus + apostolorum L (Pasch))

v.11.p.60
inagnam pronuntiabat. praeter hos neque ante neque postmodum fuerunt, quantum ad scientiam meam.

Sed onmis sermo, qui profitetur expositionem scripturarum et fidem earum non autem habet veritatem, iuste Antichristus esse infidem tellegendus est, veniens in nomine Christi et dicens quod ego sum Christus, mentiens et minime potens ostendere veritatis formam in se. et quoniam eis qui discutiunt verba scripturae, uti inveniant sensum eius, frequenter occurrunt quidam intellectus quasi veri cum non sint veri, aliquando autem trahuntur et ab aliis verisimilibus coloratis sermonibus, ut non facile inveniatur qui verus est sensus, priusquam adversus mendaces aestimationes inventus fuerit verior sensus et firmior, propterea puto, quod Christus ad interrogationem discipulorum suorum dicentium: »quando haec erunt ? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?« ita respondit: videte quis vos seducat. multi enim venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus et multos seducent. vere enim qui inplet illud mandatum quod ait: »estote prudentes nummularii«, et illud quod ait: probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete vos«, multos videbit seduci a falsis intellectibus et verbis profitentibus esse se Christum dei verbum. et utinam soli qui extra ecclesiam sunt seducerentur facile facile erat cavere seductionem. nunc autem ipsi qui profitentur se ecclesiasticos, de necessariis quibusque capitulis falluntur et seducuntur, sicut ipsa dissensio eorum testimonium est, quoniam et qui intus sunt seducuntur.

Sed consequenter, quemadmodum solet esse in errantibus vias has corporales differentia erroris, et quidam quidem etiam contra ipsam publicam viam quae quaeritur vadunt errantes, alii autem modicum aliquid de semita recta declinant ut sint revocabiles, et multae sunt errantium differentiae — hoc modo videmus etiam eos qui a veritate aberrant. et Marciones quidem et Basilides, et Valentiniani et Apelliani et Ophitae multum a proposita [*](16ff Vgl. Orig. tom. XIX, 7 in Joh. (IV, 307, 4ff) — 17 Vgl. TU. V, 4 Logion 43 = Kleine Texte 11 2 Agraphon Nr. I, 12 — I. Thess. 5, 21f — 21ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 73 — 27 Vgl. Matth. 7, 13f — 30 Vgl. Jac. 5, 19 — 30 ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 71. 73 9 trahuntur Benz traduntur x 10 coloratis x* colorati ρ 11 verior] purior B 17 illum G 19 falsis Diehl, vgl. S. 61, 13 multis x 21 facile + enim B 30 eos] nos L | Basilides] Phiral oder 1. Basilidiani ? Kl 31 et apelliani B (et app. L) < G)

v.11.p.61
crrant via, qui onmino contraria sapiunt veritati. quidam autem de publicis quidem et raanifestis capitulis non dissentiunt, utputa de uno deo qui legem et evangelium dedit, aut de Christo lesu primogenito universae creaturae, qui in fine saeculi secundum praedicationes prophetarum »venit in mundum« et suscepit in se veram humanae carnis naturam, ut etiam nativitatem subiret ex virgine, et mortem crucis suscepit et surrexit a mortuis et deificavit quam susceperat humanam naturam. adhuc autem et de spiritu sancto, quoniam ille ipse fuit in patriarchis et prophetis, qui postea in apostolis datus est, et de resurrectione mortuorum sicut evangelium docet certissime credunt, et omnia quEiecumque feruntur in ecclesiis. de aliis autem non paucis, tamen modicis nova proponunt dogmata, et ipsi utique sunt ex illis qui seducuntur a falsis intellectibus et verbis venientibus in nomine Christi, qui est verbum et veritas. et malum quidem est invenire aliquem secundum mores vitae errantem, multo autem peius arbitror esse in dogmatibus aberrare et non secundum verissimam regulam scripturarum sentire. quoniam si in peccatis moralibus puniendi sumus. amplius propter dogmata falsa peccantes. si enim sufficeret conversatio morum bonorum hominibus ad salutem, quomodo apud gentes philosophi aut apud haereticos multi continenter viventes nequaquam salvantur, quasi obscurante et sordidante conversationem eorum dogmatis falsitate ?

Arbitror autem quoniam generalem munditiam, quae est non sokim in actibus sed etiam in scientia, volens ostendere sermo in Psalmo vicesimo tertio dicit: »quis ascendet in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? innocens manibus et puro «, in Proverbiis autem: «quis gloriabitur castum se habere cor ? aut quis confidat mundum se esse a peccatis ?« mundum ergo corde et corde non alium arbitror esse, nisi eum qui ab omni dogmate falso mundum et castum possidet cor; sic et innocentem manibus et mundum a peccatis eum aestimo esse, qui in actibus vitae suae inreprehensibilis est. sciendum est autem, quoniam (quantum ad veri [*](3 Col. 1, 15 — 5 Joh. 3, 19 — 10 Vgl. Matth. 22, 30f — 18ff Vgl. Orig. hom. V, 14 in Jer. (III, 43, 31) σωφρονίζουσιν οἱ ἀπὸ τῶν αἱρέσεων κτλ. u. ö. Vgl. Harnack TU. 42, 4, 63 — 25 ff Psal. 23, 3f — 27 Prov. 20, 9 — 28 Vgl. Matth. 5, 8 — 30ff Vgl. Psal. 23, 3f.; Prov. 20. 9 — 32ff Dagegen Orig. Sel. in Psal. 23, 4: ἀλλ᾿ ἐπεί τινε τὰς μὲν πράξεις ἔχουσι καθαράς, οὐκ εἰσὶ δὲ καθαροὶ τῇ καρδίᾳ κτλ. 8/9 ipse ille L 17 si y* sieut L | moralibus x* mortalibus ρ 25 ascendit G c 26 puro] mundo L)

v.11.p.62
tatem) inpossibile est esse aliquem innocentem manibiis et mundum a peccatis, ut non sit purus corde et castus a dogmatibus falsis; sicut e contia inpossibile est mundum quidem et castum esse corde a dogmatibus falsis, ut non sit innocens »manibus« et mundus a peccatis. haec enim alterutrum se sequuntur et non separantur ab invicem, sermo mundus in anima et vita inreprehensibilis. abundantius autem de capitulo isto tractavimus, docentes nos ipsos secundum ea quae visa sunt nobis in loco, ut custodiamus nos ab omni errore falsorum dogmatum, sive de manifestis et principalibus capitulis sive de his quae videntur minora, ut audiamus qui dixit: »non declinabitis ad dexteram aut dinistram«, ab eo qui dixit: »ego via«, nec seducamur, sed vigiiemus ne quis nos fallat eorum, qui in nomine Christi dicentes: ego sum Christus, ego sum veritas et sapientia et lumen verum.

Puto autem quia non solum est sermo Christus et simulatus sermo Antichristus, veritas Christus et simulata veritas Antichristus, sapientia Christus et simulata sapientia Antichristus (fallens amatores sapientiae dei et veritatis, quae omnia pertinent ad fidei rationem), sed etiam in his virtutibus quibus conversamur secundum deum, invenimus omnes virtutes esse Christum et omnes simulatas virtutes Antichristum, quoniam omnes species boni, quascumque habet Christus in se in veritate ad aedificationem hominum, omnes eas habet in se diabohis in specie ad seductionem sanctorum. si <c> Christus iustitia est, »sunt« autem frequenter »viae viri quae videntur esse iustae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferni«. quando ergo videtur iustitia, cum non sit iustitia vera, ea talis iustitia Antichristus est adversus iustitiam Christum. arbitror et castitatem esse Antichristum, quae est apud haereticos in errorem mittens homines, ne intellegant ecclesiasticam castitatem Christum. sic et [*](10 Deut. 5, 32 — 11 Joh. 14, —14 Vgl. Joh. 1, 9 — 15 Vgl. Joh. 1, 1 — 16 Vgl. Joh. 14, 6 — 16f Vgl. I. Cor. 1, 24 — 24 Prov. 16, 25 — 27ff Vgl. Orig. hom. VII, 3 in Ez. (VIII, 393, 10): est quaedam castitas diaboli; in I. Cor. 7, 18ff (Cramer Catenae V, 188, 29): νῦν δὲ ἔστιν εὑρεῖν καὶ μοχθηρᾷ προθέσει ἀγάμους· οἱ γοῦν τοῦ Μαρκίωνος ἀσκοῦσι καὶ αὐτοὶ τὴν ἀγαμίαν καὶ τὴν καθαρότητα, ἀλλ᾿ οὐχ ὡς οἱ ἐκκλησιαστικοί. Dazu Harnack TU. 42, 4, 55. 63f 3 sic y 11 declinabis B L | ad] neque ad G 12 vos B 15 et simulatus Koe et est y est et L 18 1. <et> quae Kl 19 conservamur 23 sic Kl vgl. Ζ. 29 si x 26 ea] et B)

v.11.p.63
misericordia cst Antichristus contra misericordiani Christum <in eis>, qui faciunt eleemosynas, sed non propter iustitiam dei. est etpatientia Antichristus in eis, qui videntur quidem pati pro Christianitate et Musque ad effusionem sanguinis concertantesu, videlicet ne videantur denegare Christianitatem; iniquitatem autem »in excelsum« in etiam effusione sanguinis sui loquuntur, et ponunt »in caelo os suumcc est et virtus Antichristus seducens ignorantes, quoniam multi dicturi sunt Christo in illa die: »domine, in nomine tuo daemonia eiecimus, et virtutes multas fecimus«, ad quos respondebit: »discedite a omnes qui operamini iniquitatem, numquam vos novi«. si enim eos Christus cognovit, virtutes autem se fecisse gloriantur in nomine Christi, non erant virtutes illae a Christo qui non noverat illos, sed ab eo, qui »transfigurat se« non soluni »in angelum lucis« in ipsum Christum. opus est ergo nobis deo auxiliatore et ipso Christo vivente in nobis, ut adapertis oculis nostris videamus, ne quis nos seducat vel sermo vel virtus, vel ab intus vel a foris, promittens se esse Christum, cum sit inimicus eius ceterarumcpie virtutum ipsius.

Considera etiam illud, quod multi veniunt in nuUo alio nisi in nomine meo; solum enim nomen Christi Antichristus suscipit, neo opera facit nec verba veritatis eius docet nec sapientiam eius ostendit in se. et quemadmodum (secundum quosdam) Barabbas dicebatur et lesus, sed latro erat nihil habens Jesu praeter nomen, sic multos aestimo Christos sed nomine tantum. nota autem quoniam nusquam invenitur dominus in scripturis hoc ipso sermone utens et dicens: ego sum Christus, ut ne simile aliquid dicat multis venturis in nomine eius atque dicentibus: ego sum Christus. sufficiebant enim ei ad credentium fidem (quoniam ipse est Christus) opera dei, quae solus poterat facere Christus, et sermo quem docebat et virtus, super mille voces clamantes: ego sum Christus. sic autem numquam manifeste dixit: ego sum, sed per opera dixit et per doctrinam pietatis, ut ipse dicat ad Petrum, quasi qui numquam ab eo audisset didicisset [*](4 Vgl. Hamack TU. 42, 4, 64 — Vgl. Hebr. 12, 4 — 5ff Psal. 72, 8f — Matth. 7, 22 — 9 Matth. 7, 23 — 13 Vgl. II. Cor. 11, 14 — 14ff Vgl. Hebr. 13, 6 — Vgl. Gal. 2, 20 — 21 Vgl. Matth. 27, 16 — 27 Vgl. Joh. 5, 36. 1 <in eis> Kl vgl. Z. 3 9 et — fecimus] < G 10 novi vos 15 apertis L 18 venient Pasch 21 barabas G Lc barabbas La barrabbas B 26 sufficiebant μ sufficiebat x (Pasch) 28f 1. virtus — clamans (vgl. Pasch) oder virtutes — clamantes ? Kl)

v.11.p.64
autem a patre, quia ipse erat »Christus filius dei vivi«: »beatus SimonBariona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis«. si enim ipse in corpore constitutus manifeste ad euni: ego sum Christus, caro ei revelasse videbatur non tantum pater. propterea sufficit ad seductionem Antichristorum hoc solum quod dicunt: ego sum Christus. quod numquam Christus legitur dixisse, et multi sunt qui seducuntur; »lata est enim porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi intrant per eam«; pauci qui inveniunt eani viam »quae ducit ad vitam«.

Audietis autem proelia et auditiones proeliorum; videte ne terreamini, oportet enim haec fieri, sed nondum est finis (24, 6).

Lucas autem hoc modo: vcum audieritis proelia et seditiones, ne terreamini; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis«. eis duo proponit, unum quidem ita: audietis proelia, alterum autem: atiditiones proeliorum. et primuni quidem videamus secundum simplicem traditionem, secundum quod multi intellegunt, quid distant auditiones proeliorum a proeliis. pone mihi proelia esse, ubi civitates super civitates insurgunt aut gentes gentibus, ut alter alterius <rem> tollat vel fortior interficiat fortem. quid ergo post proelia auditiones significent proeliorum ? maxime quia non est dictum: videbitis proelia e audietis de proeliis, sed utrimque posuit audietis; id est et proelia audietis et proeliorum auditiones audietis. et ponamus audire quidem proelia esse, quando filii pacis a proeliis custodiunt oculos suos mundos ut non videant maligna; et (quoniam non possunt aspicere super labores et dolores) audiunt de proeliis, qualis civitas pugnet adversus <le> civitatem aut qualis gens a quali expugnetur quid autem erit extra hoc alterum audire jyroelia, et audire auditiones proeliorum ? vide ergo si potes (quantum ad simplicitatem verbi dico) talem differentiam dare: non est idipsum longe positum <a> audire, quia proelium est, et iuxta proelium esse et ipsas proeliantium voces audire. habet ergo utrumque suam significationem. et forte [*](1 Matth. 16, 16. 17 — 7 Matth. 7, 13. 14 — 12 Luc. 21, 9 — 23 Vgl. Luc. 10, — 24 Vgl. Jes. 33, 15 2 caro et sanguis non B 6 aiimt B 9 inveniunt x* inveniant ρ 10 Audietis] XXVIIII secundum math. In illo tempore dixit ihs discipulis suis: Audietis L 12 proelia] bella B 13 f oportet — eis] Omelia Origenis de eadem lectione L | primum < B | nonduni B 18 rem μ < x 21 utrimque ρ utrumque x* 26 qualem ρ quam x | expugnetur μ expugnatur x 29 positum a proelio Kl (vgl. S. 65, 4) positum proelium y ~ L)

v.11.p.65
qui quideni audit ipsas voces, quae fiunt in proeliis, audit proelia; qui autem de proeliis longe gestis audit, auditicmes audit proeliorum, nec enim ipsa proelia audit. cum sint autem sermones ambigui, potest quis ex diverso dicere, quoniam qui longe quidem est a proeliis, audit de illis; qui autem est iuxta proelia, audit ipsorum jyroeliorum auditiones. in utroque ergo videtur esse aliquis differentiae intellectus.

Ascende nunc ad moralem intellectum et spiritalem. si quo modo possis aliquem sensum de eminentia scientiae Christi et de subtilitate evangelistarum dignum invenire, ut non deponas evangelicae sapientiae dignitatem, vide ergo si recordantes ea, quae superius tradita sunt de eo quod ait: »multi venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent«, possumus secundum consequentiam etiam ista interpretari. omnis igitur qui perfectus est et videt in animam suam gloriosum adventum verbi, quod conrumpit et consummat mundum et crucifigit eum viro iusto, ut moriantur ei omnes res mundiales, et qui exercitatos liabet sensus ad capiendum, necesse est ut quaerens et discutiens in multa incurrat dogmatum proelia. audiet etiam multos profitentes veritatem et diversas de ea traditiones, ut sicut bonus miles verbi invulnerabilis animo maneat ab omnibus profitentibus veritatem, non autem videntibus eam neque manifestantibus sed contraria veritatis quasi veritatem pronuntiantibus, et dignus efficiatr suscipere in animam suam gloriosum Christi adventum, secundum quod est deus verbum, quod fuit »in principio apud «, quod solet venire ad eos qui, postquam cognoverint »Christum secundum ’ et susceperint verbum quod »factum est caro«, tantum ascendunt prae multis, ut possint non qualemcumque gloriam, sed »gloriam quasi unici a patre«.

Et forsitan in diversis gloriis verbum dei apparet, secundum virtutem imiuscuiusque animae videntis, secundum quod se capacem anima unaquaeque praebuerit. ei ergo qui perfectus est et ad consummationem saeculi pervenit. quantum ad se, tale apparet verbum, ut qui viderit eum dicat: »vidimus gloriam eius, gloriam quasi unici a patre, plenum gratia et veritate«. ergo si quis dignus est ut tale suscipiat verbum et videat, necesse habet ante huiusmodi [*](15 Vgl. Gal. 6, 14 — 16 Vgl. Hebr, 5, 14 — 23 Vgl. Joh. 1, 2 — 25 Vgl. II. Cor. 5, 16 — 26f. 32 Vgl. Joh. 1. 14 4 ex] et ex B | a proeliis y Pasch amplius L 5 proeha] proeliis G 16 constimmit B 28 in x* a ρ 33 gratia] gloria G gloriae L Origenes XI 5)

v.11.p.66
visionem verbi audire in anima sua proelia; per alios autem, qui quasi veritatem adserunt quidquid illis fuerit visum, proeliorum auditiones. et bene salvator proficiscentibus ad perfectum discipulis, postquam haec locutus est de proeliis, superaddidit: videte, et non dixit: audite, hortans eos sollicitos esse, ut oculis animae possint videre (postquam audierint jjroelia et aiiditiones proeliorum) singulorum quae audiumtur naturam et videntes eam non terreantur: quoniam talia intelligibilia proelia solent in diversis persuasionibus occurrere hominibus iustis et conturbare et commovere animas eorum ad dubitandum, ne forte vera sint quae verisimilia esse videntur cum sint falsa, aut certe vel ad credendum eis perfecte quasi veris.

Quotquot ergo proficiscuntur ad perfectionem quae est in Christo et ad conversationem caelestis ecclesiae, cum audierint proelia haeresium, quae adversus veram fidem et adversus seipsos invicem proeliantur et audierint auditiones proeliorum »philosophiae et vanae seductionis secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum«, exercitantes seipsos in his dicuntur, quaerunt et cogitant mandatum Christi dicentis: videte, et vident quidem quae dicuntur, videntes autem cum verisimilitudine mendacia non seducuntur, sed sperant sine vulnere talium proeliorum gloriosum adventum videre Christi, qui est verbum; maxime si audientes secundum Christi mandatum proelia et auditiones proeliorum nullam pertrbationem animae patiantur, sed sub pace dei pro- tecti quae custodit »corda et sensus« dignorum, non fuerint territi. si autem audiens proelia et auditiones proeliorum, secundum quod exposuimus, non fuerit sollicitus ad videndum ea, quae dicuntur in diversis verisimilitudinibus, et quia non fuit sollicitus ad videndum territus fuerit, non solum decipietur a multis venientibus in nomine Christi et dicentibus: ego sum Christus, verum etiam interficietur ab huiusmodi gladiis insanabilia suscipiens vulnera, de quibus gladiis dictum est: »vulnerant gladii«, quorum solent sanare. hi autem qui perturbantur et, quia non sibi prospiciunt, in huiusmodi proelium cadunt, illi sunt qui in valle Sion vulnerantur [*](12ff Vgl. S. 72, 2ff und Harnack TU. 42, 4, 61 — 12f Vgl. Hebr. 6, 1; Col. 1, 28; Phil. 3, 20 — 15 Col. 2, 8 — 24 Vgl. Phil. 4, 7 — 24ff Vgl. Hieron. in Jes. 311: non sunt interjecti et vulnerati gladio, sed voluntate propria ad haereticos transierunt etc. — 31 Prov. 12, 18 28f in — dicentibus < G)

v.11.p.67
et moriuntur, de quibus dicit scriptura: »vulnerati tui non vulnerati gladio, nec niortui tui niortui in bello«, de quibus nunc tantum nos oportet.

Sed non cuiuscumque hominis est se praeparare ad audiendum jjroelia et auditiones proeliorum, ut audiens videat et non terreatur, sed viri perfecti in C-hristo, in carne quidem viventis non tamen secundum carneni militantis, cuius militiae arma non sunt carnalia, sed fortia deo et vaientia destruere munitiones et cogitationes extollentium se adversus scientiam dei. nam secundum Salomonem multas »civitates munitas« haeresium, suasione verborum »ascendit vir sapiens«, et ascendens »destruxit munitionem in impii «. Paulus destruxit, qui paratus fuerat »ad destructionem civitatum munitarum« adversantium veritati. qui talis postquam audierit proelia et auditiones proeliorum videns et quasi sapiens ascendens super »civitates munitas« et destruens in quibus impii confidebant«, laudans deum et gratias agens deo quo didicit talia proelia proeliari, et servare mandatum quod ait: »sanctificate bellum«) clamat et dicit: »benedictus dominus deus, docet manus meas in bellum, et digitos meos in proelium; misericordia mea et refugium meum«. et propter huiusmodi proelia de David ab uxore Nabal: »proelia domini dominus meus pugnabit«. puto autem et mysteria esse talium proeliorum proelia, quae in scripturis leguntur; mysteria etiam esse destructionis proeliantium adversus veritatis congregationem maxime, quae leguntur in libro lesu Nave de destructionibus civitatum et mysteria sunt omnium congregationum adversariarum virtutum.

Audientes ergo proelia et auditiones talium proeliorum, adtendamus quod ait: videte ne terreamini. et debemus scire quoniam oportet haec fieri expectanti adventum verbi, ut audiat proelia et auditiones proeliorum, sed non statim ut audierit, mox erit finis. propter quod finem oportet expectare omnem hominem qui vult fieri salvus, quoniam »qui perseveraverit usque in finem, hic salvus «. secun- [*](1"Jes. 22, 2 — 6 Vgl. Col. 1, 28 — 6ff. 12f Vgl. II. Cor. 10, 25 10 ff. 15ff Prov. 21, 22 — 18 Jer. 6, 4 — Psal. 143, 1f — 21 I. Regn. 25, 28 — 24 Vgl. Jos. 10 — 32 Matth. 24, 13 1 scriptura dicit B 3 oportet nos L 4 est se x* esse ρ 10 munitas2 < L 14 et2 < B 16/17 a quo] et a quo Ga 18 deus + meus BL 21 meus < L 31 salvus fieri B)

v.11.p.68
dum Lucam autem si audierimus »proelia et seditiones« ne proelia quidem, quae fiunt a »scientia falsi nominis« et a sapientia»principum huius mundi«, seditiones autem non consentientium invicem in conventu ecclesiae. diversas enim sententias de variis negotiis manifeste audimus (maxime qui volumus proficisci ad perfectionem quae est in Christo), non solum extra ecclesiam proelia, verum etiam in ecclesia intus seditiones: a quibus omnibus alieni fuerunt apostolorum discipuli, quorum omnium, sicut inActibus apostolorum est scriptum, »erat cor et anima «; confirmati enim erant »in eodem sensu et in eadem dcientia«. tamen nos, etsi audimus proelia et seditiones huiusmodi, non terreamur. »oportet enim primum«, antequam videamus perfectionem sapientiae, quae est in Christo, »fieri haec; sed non statim erit f finis« quem quaerimus. oportet enim stabiliri et confirmari in pace, ut sine terrore simus nec a seditionibus conturbemur, ut post haec valeamus capere finem qui non est in auditione proeliorum neque in ipsis seditionibus; pacificus enim finis longe est ab omnibus istis.