Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.

Sed consequens est, ut aliquis qui secundum simpHcem historiam scripturas intellegit, obiciat et requirat, quare non dixit usque ad sanguinem lohannis filii Zachariae, maxime cum »lex et prophetae usque ad Iohannem« prophetaverint. dicemus ad eum, quoniam est res, quod scribae et Pharisaei non occiderunt lohannem. sed Herodes, nam etsi non crediderunt lohanni scribae et Pharisaei (sicut scriptum est: »si dicimus: de caelo, dicet nobis: quare ergo non credidistis ei ?«), tamen adhuc reverentiam quandam habebant eius, non audentes adversus interrogationem dicere Christi de baptismate ipsius quod ex hominibus erat; timebant enim populum, credentem quoniam »vere lohannes erat propheta«. quomodo ergo eis qui non occiderunt lohannem quasi interfectoribus eius ? sed inproperavit quasi interfectoribus Zachariae dicens: quem occidistis inter templum et altare.

Adhuc in textu dicendum est quia non statim, ut factum fuerit peccatum, punitur peccantium generatio, sed cum subsequens generatio debens emendare in se peccatum patrum suorum, adhuc adiecerit peccatis patrum suorum peiora; et sic si multae generationes peccaverint in gente aliqua vel in civitate, punitur gens vel destruitur civitas. [*](15 Matth. 11, 13 — 17 Vgl. Matth. 14, 3ff — 19 Matth. 21, 25 — 22 Vgl. Matth. 14, 5; 21, 26; Marc. 11, 31f — 27ff Vgl. Plutarch de sera numinis vindicta 21 ? 3 adversum L 7 factis B | qui] quae B 14 scripturas Kl, vgl. S. 45 25f. 46, 4 scripturae x | dixerit Pasch 15 fili G 17 res est B 18 sicut < G L 19 dicimus de caelo] dicimus baptismus lohannis de caelo est L 23 credentem] credentes G L | propheta erat B 27 fuerat G a 29 peccata L 30 patrum suorum] eorum L | sic < L)

v.11.p.45
sic ergo et gens ludaeorum multa inferens mala prophetis non, ut coepit homicidium contra eos, statim fuerat punienda, sed post patientiam dei, postquam addiderunt super sanguinem prophetarum sanguinem Christi et inpleverunt mensuram patrum suorum. tunc dignius sunt puniti. non ergo peccatum, quod peccavit Cain interficiens fratrem suum. aut peccatum eorum. qui interfecerunt propketas, suscepit haec generatio ludaeorum quae fuit in tempore Christi; sed oportebat patientiam dei, quae fuit in gente ludaeorum, finiri mensuris, ut post multas effusiones sanguinis prophetarum et iustorum non desolata prius Hierusalem et ludaea hoc pateretur postea in sanguine Christi, et propter hoc magnanimiter deo agente. ut accipiant scribae et Pharisaei. populo conplacente, sanguinem prophetarum Christi et secundum evangelium sapientium et scribarum, quos occiderunt et crucifixerunt et castigaverunt in synagogis suis et persecuti sunt de civitate in civitatem: ut eiectis omnibus de ludaea desoletur locus evacuatus ab omnibus sanctis et patiatur, quaecumque sunt passi a Vespasiano et Tito. haec corporaliter exposuimus.

Si autem et moraliter haec ipsa oportet exponere, taliadicemus in loco. arbitror, sicut Christus celatus venit in corpore, ut a carnalibus quidem speciem corporis eius aspicientibus et non virtutes considerantibus homo videretur, a spiritalibus autem non speciem corporis adtendentibus sed opera virtutum eius considerantibus deus intellegatur — sic est et omnis scriptura divina incorporata. maxime auteni veteris testamenti. spiritalis enim et propheticus sensus scripturae celatus est in historia rei propositae, ut omnis scriptura a mediocribus quidem secundum historiam intellegatur, a spiritalibus autem et perfectis secundum mysterium spiritale. Hac praemissa praefatione redeamus ad verbum. quoniam sicut in ipsis prophetis recedentibus ab hac vita corpora quidem eorum [*](5 Vgl. Gen. 4, 8 — 19 ff Vgl. Orig. hom. I, 1 in Lev. (VI, 280, 5): aicut in novissimis diebus verbuni dei ex Maria carne vestitum processit in hunc mundum et aliud quidem erat, quod videbatur in eo, aliud, quod intelligebatur — carnis namque adspectus in eo patebat otnnibus, paiicis rero et electis dabatur divinitatis agnitio — ita et cum per prophetas vel legislatorem verbum dei profertur ad homines, non absque competentibtts profertur indumentis — 19ff Vgl, Phil. 2, 6 ? 2 statim < L 16 patiatur G c B L patietur G a 17 Vespassiano G 23 et < L)

v.11.p.46
erant in sepulcris, animae autem et spiritus »in regione vivorum«, et in propheticis dictionibus est animadvertendum, ut narratio quidem eorum secundum historiam simplicem sit corpus, spiritalis autem sensus et ipsa scripturarum intima veritas sit anima et spiritus, qui inhabitat in narrationibus simplicioribus secundum historiam. sepulcra autem prophetarum non inconvenienter possumus aestimare litteras ipsas scripturarum et libros, in quibus conlocata narratio permanet quasi corpus aliquod positum in sepulcris. qui ergo spiritalia scripturarum et veritatem earum interius celatam intellegunt et suscipiunt, habent in se animas et spiritus prophetarum, ipsi quasi regio viventium prophetarum effecti. qui autem illa non capiunt neque requirunt sed simplicem narrationem et historiam rei solamadtendunt, corpora prophetarum colunt in litteris posita et in libris quasi in quibusdam sepulcris: quales fuerunt et Pharisaei qui recte Pharisaei sunt appellati (id est praecisi), qui spiritalia prophetarum a corporali historia praeciderunt, quasi animam prophetarum expellentes a corpore et occidentes ipsas prophetias et exanimes facientes quasi nihil spiritale habentes. et verum hypocritae sunt, sola sepulcra prophetarum corporalem historiam continentia aedificantes et ornantes, id est scripturas ipsas et libros prophetarum studentes. qui non intellegentes, quoniam corpora mortua colentes (id est historiales narrationes) videntur quidem pie agere circa memoriam prophetarum, impii autem sunt, et non esse se socios eorum qui interfecerunt prophetas per hoc ipsum defendere vokmt, arguuntur autem adicientes super facinora eorum qui interfecerunt prophetas et inplentes mensuram iniquitatis eorum per hoc ipsum, quod non credunt in Christum, quem non simplices historiae prophetarum sed spiritalis earum praedicat sensus.

Scito autem indubitanter, quoniam ubique causa incredulitatis ludaeorum extitit ista, ut non intellegerent lesum quasi »Christum dei«, quoniam semper animum suum dederunt circa historias nihil spiritale in eis credere volentes. utputa exempli introducimus causa, quod in Zacharia prophetatur et dicitur quasi »super [*](1. 10 Vgl. Psal. 114, 9—15 Vgl. S. 16,23; 35, 28 — 30 Luc. 9, 20 33 ff Sach. 9, 9f 15 qui] 1. quia ? Kl 15f prophetiarum y, doch vgl. S. 40, 23f. 46, 5f. 47, 25 f 17 quasi] qui y 18 vere μ 18. 20 prophetiarum y, s. zu Ζ. 15f 20 qui < B 21 quoniam] qui B 27 simplex hystoria B 29 scito x* scio μ | autem] enim B)

v.11.p.47
asinam et pullum « sit in Hierusalem et exterminatui us »currus ex Ephrem et equum ex Hierusalem«. Hierusalem hoc si litterae historiam intellegere velit de Christo, non convenit; nec enim exponitur Christus exterminasse ex Ephrem corporales ac sensibiles currus nec equum corporalem ab Hierusalem corporali. sed si videris apud haereticos conventus ipsius mendacii quasi quodam iugo copulatos et inter se male concordes, quos sermo veritatis destruere solet, videbis quomodo Christus dei verbum exterminat currus spiritales ex Ephrem spiritali; Ephrem enim semper in figura haeresium ponitur, quae se separaverunt aChristi ecclesia, sicut Ephrem a tribuluda. sicut enim spiritaliter equum et ascensorem Aegyptiorum »proiecit in mare« sermo divinus, id est impium virum cum diabolo ascensore et iugatore ipsius, sic et equum exterminavit ab Hierusalem quicumque diabolo ascensori subiectus fuerit et non Christo, sicut illi equi acceptabiles Christi de quibus dicit Ambacum: »quia ascendes super equos tuos et equitatus tuus sanitas«, id est super apostolos sanctos in quibus habitat Christus. propterea dicimus: »hi in curribus« (ostendentes Ephrem) »et hi in equis« (ostendentes Hierusalem), »nos autem in nomine dei nostri magnificabimur. ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos vero surreximus et erecti sumus« testimonium sibi reddunt, quia sunt filii eorum qui interfecerunt prophetas per hoc ipsum, quod inplent mensuram patrum suorum, super illorum increduHtatem adicientes incredulitatem in lesum, quae non ahunde descendit nisi ex eo quod non alibi vacant, nisi circa aedificia sepulcrorum propheticorum, id est circa dihgentias propheticarum litterarum tantummodo atque librorum.

Alii enim sunt scribae infelices legis, alii autem sunt scribae qui mittuntur a Christo secundum evangelium, cuius et spiritus vivificat et littera non occidit. sicut littera legis; quoniam litteram legis [*](5ff Vgl. Hieron. iu Zach. 862 E: porro secundum aUiorem intelligentiam Ephraim, refertur ad haeresum multitudinem etc. — 7 Vgl. II. Cor. 6, 7 — 9ff Vgl. Sach. 9, 10 — 11 Ex. 15, 4 — 15 Hab. 3, 8, vgl. Orig. VIII, 151, 23 — 1711 Psal. 19, 8f —28 Vgl. II. Cor. 3, 6 1 sit R] vor ingressunis G B < L 5 si < Ga 6/7 copiilatos et BL copulato sed G 10 quae Kl, vgl. S. 66, 14 qui x 11 sicut] sie L 13 iugatore B indagatore G L instigatore ρ 15 ambacura G a abbacuc G c abacuc BL | quia Kl quis GL qui B | ascendet L 16 tuos < G 19 magnificabimus G a 25 1. dihgentiam ? Kl 27 enim R G autem B L)

v.11.p.48
sequentes in infidelitatem et in vanas superstitiones incurrunt, litteram autem evangelii qui sequuntur (id est simplicem narrationem ipsius) salvantur, quoniam et ipsa sola evangelii narratio simplex sufficit simplicioribus ad salutem. et si videris scribas legis et Pharisaeos agentes non solum adversus sapientes evangelii et quae Christi sunt prophetantes, sed etiam adversus scribas novi testamenti. videbis quomodo (quantum ad se) occidunt Christi projjhetas et scribas crucifigunt per detractionem verborum suorum et flagellant in synagogis suis. frequenter ergo audire est apud haereses, qui sunt spiritales Pharisaei, quomodo linguis suis quasi quibusdam verberibus maleloquii sui Christianos flagellant et persequuntur de civitate in civitatem, interdum quidem et corporaliter, aliquando autem spiritaliter, volentes eos expellere quasi de propria civitate legis et prophetarum et evangelii et apostolorum et in aliam et extraneam quandam civitatem evangelii alicuius alterius mendacibus persuasionibus suis quasi persecutionibus pellunt. secundum quod et apostolus dicebat propter falsos apostolos: »miror quod sic cito transferimini a gratia dei, qui vos vocavit, ad aliud evangelium, quod non est aliud; nisi sunt quidam, qui conturbant vos«. propter quod veniet super eos omnis iustus, quem effundunt per hoc ipsum quod evertere vohuit veritatem scripturarum, quae recte sanguis et vita dicitur scripturarum, quia omnis scriptura, nisi secundum veritatem intellegatur, mortua est. effundunt ergo veritatem scripturarum quasi sanguinem earum, sicut effusus est sanguis Abel.

Et non solum tunc vox sanguinis Abel clamabat ad deum, sed et semper veritas scripturarum ab impiis effusa secundum quod diximus (a sanguine Christi id est a veritate evangehi coepta) per omnes scripturas interpellat ad deum adversus eos, qui evertere eamvolunt, et »sanguis estamenti« id est veritas scripturarum propheticarum, adverus eos, qui inmundam eam aestimaverunt et noluerunt sanctificari in ea quasi in sanguine vivo et sanctificanti. sic effundunt etiam sanguinem Zachariae, qui interpretatur memoria dei. omnis [*](9ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 62 — 17 Gal. 1, 6f — 25 Vgl. Gen. 4, 10 — 29 Hebr. 10, 29 — 32 Vgl. Wutz, Onom. sacra 129 8 per] et per B L | et < B L 10/11 maliloquii L 14 apostolorum] apostolicorum (Ga ?) Gc L 17 transferamini G 25 dnݲmݲ B 26 et < L 27 caepta B (L) coepto G, vgl. S. 115, 27 28 evertere y* avertere L 31 sanctificanti (vgl. Hebr. 10, 29)] vivificanti y)

v.11.p.49
enim, qui memoriam dei disperdere festinat in eis quos scandalizat, Zachariae sanguinem videtur effundere filii Barachiae, qui et ipse interpretatur bexedictio dei. per benedictionem enim dei memores sumus dei. si autem nec Abel nomen indiscussum debemus relinquere, dicimus quoniam Abel luctls interpretatur. qui ergo suscipit quod scriptum est: »beati qui lugent«, salvat Abel; qui autem non sanguinem effundit Abel, hoc est veritatem luctus salutaris. propterea inplebitur sujier ipsum quod scribitur: »vae vobis qui ridetis nunc, quoniam plangetis et flebitis«. inter templuin et altare ab impiis memoria interficitur dei. quando et templum dei a lascivis corrumpitur et altare ipsius per negligentiam orationum sordidarum coinquinatur, quando et oratio alicuius fit in peccatum ipsius, sicut et de oratione ludae dictum est: »et oratio eius fiat in peccatum eius«.

Hierusalem, Hierusalem. quae occidis prophetas. et lapidas eos qui ad te mittuntur, quotien-s volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub pinnas, et noluisti ? ecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta. dico enim ubis, quoniam amodo non me videbitis donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini (23, 37 — 39).

Dignum est quaerere quomodo coram auditoribus loquens salvator, inter quos erant scribae et Pharisaei. qui gloriabantur quae legis sunt et prophetarum caute cognoscere, qua ratione dixit Hieverusalem occidisse prophetas et lapidasse ad se transmissos, cum non satis talis prophetetur historia in scripturis veteribus quae legebantur in synagogis eorum. in lacum quidem luti niissum Hieremiam legimus, non tamen interfectum in Hierusalem. sed nec Esaiam vel <em> ahquem prophetarum tale aliquid legimus passium, in quantum suggerit memoria niea. sed scrutans in secundo libro Paralipomenon, ubi multa de prophetis claris scripta sunt. invenio quoniam Asa iratus Ananiam prophetam se arguentem posuit quidem in carcere nil tamen amplius fecit in eo. sed et Michaeam Achab prophetantem adversus [*](3 Ebenda 1019 — 5 Ebenda 363 — 6 Matth. 5, 4 — 8 Luc. 6, 25 — 13 Psal. 108, 7 — 17 Vgl. Hautsch TU. 34, 2a 77: ihm bleibt ἔρημος fraglich — 20 Vgl. öm. 2, 23 — 24 Jer. 45, —28 II. Paral. 16, (7) 10 — 30 II. Paral. 18, (14ff)26 1 disperdere y* perdere L 2 barachi Ga L 3 enira y* < L 8 scribit L 11 sordidarum x* sordidatum ρ 13 eius2 < B 16 congregat < B | pinnas Ga pennas Gc L alas B 17 vobis1 < B 21 dixerit Pasch 25 ezechielem μ ezechiel x 29 nil] nichil B 30 eo] eura μ Origenes XI 4)

v.11.p.50
se iussit quidem in domum carceris ire et manducare panem tribuslationis, non tamen et occidit. unum autem legimus lapidatum »Azariam filium loiadae sacerdotis« populum arguentem. non invenimus in Hierusalem prophetas occisos amplius vel lapidatos (praeterquam dixi) transmissos ad Hierusalem.

Propterea videndum, ne forte oporteat ex libris secretioribus qui apud ludaeos feruntur ostendere verbum Christi, et non solum Christi sed etiam discipulorum eius Stephani protomartyris et Pauli apostoli. Stephanus enim sic dicit: »o dura cervice et non circumcisi corde et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri et vos. quem enim prophetarum patres vestri non sunt persecuti ? et occiderunt eos, qui adnuntiabant adventum lusti, cuius nunc vos proditores et interfectores estis«; et post hoc »expulerunt eum civitatem, et lapidabant Stephanum clamantem et dicentem«. autem ad Thessalonicenses prima de interfectione prophetarum talia dicit: »vos imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in ludaea in Christo lesu, quoniam eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a ludaeis, qui et dominum occiderunt lesum et prophetas et nos persecuti sunt, et deo non placent«. ad autem ita: »lapidati sunt, serrati sunt, temptati sunt, in gladio mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, coangustati, adflicti doloribus, quorum non fuit dignus niundus, in solitudinibus errantes et in montibus et speluncis et foveis terrae«. fertur ergo scripturis non manifestis serratum esse Esaiam et Zachariam occisum et Ezechiel <em>. arbitror autem circuisse in melotis et pellibus Heliam, qui in solitudine et in montibus vagabatur. Sed pone aliquem abdicare epistolam ad Hebraeos quasi non Pauli, necnon et secretum abicere Esaiae: sed quid faciat sermones Stephani vel Pauli [*](3 II. Paral. 24, 20 — 6ff Vgl. Orig. tom. Χ, 18 in Matth. Vgl. Harnack TU. 42, 4, 42f — 9 Act. 7, 51f — 13 Act. 7, 58f — 16 I. Thess. 2, 14f — 20 Hebr. 11, 37f — 24 Vgl. Orig. Tom. Χ, 18 in Matth. u. Ö. (Schiirer III4, 390f) — 25 Vgl. ebenda — 26 Vgl. Hebr. 11, 38 3 azariam GPasch (ananiam R) zachariam BL 8 discipulorum BL Pasoh apostolorum R G | protomartyris Pasch quoque martyris x 9 enim B L (vgl. Pasch) autem G 10/11 et vos R G < B L 11 patres vestri (R hinter persecuti) G Pasch < (B) L 12 nunc < B 15 autem] + in G L + in epistola μ 19 nos] vos B Pasch 20 serrati x* Pasch secti μ 21 et angustiati L 22 adfhcti] et afflicti y 25 Ezechielem μ ezechiel x | et2] in L 28 abicere x* adicere ρ | sermones] de sermone L in sermones μ)

v.11.p.51
ad Thessalonicenses de prophetis interfectis prolatos vel ipsius domini nostri ? aut quomodo abdicet illud quod ad Timotheum Pauhis protuht dicens: »sicut lamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati« ? nec enim scimus in hbris canonizatis de lamne et Mambre resistentibus Moysi. si autem aspiciat et quod ad Corinthios prima positum est: quae oculus non vidit nec auris audivitc, numquid poterit haec omnia aliquis abdicare ?

Haec onmia diximus discutientes sermonem, non ignorantes quoniam multa secretorum ficta sunt ab impiis et »iniquitatem in excelsum« loquentibus, et utuntur aliis autem qui sunt Basilidis. oportet ergo caute considerare, ut nec omnia secreta quae feruntur in nomine sanctorum suscipiamus propter ludaeos, qui forte ad destructionem veritatis scripturarum nostrarum quaedam finxenmt confirmantes dogmata falsa, nec omnia abiciamus quae pertinent ad demonstrationem scripturarum nostrarum. magni ergo viri est audire et adinplere quod dictum est: »omnia probate, quod bonum est tenete«. tamen propter eos, qui non quasi trapezitae inter verba discernere utrum vera habeantur an falsa, et non possunt semetipsos caute servare, ut verum quidem teneant apud se, »ab onmi autem specie mala abstineant«, nemo debet ad confirmationem dogmatum libris, qui sunt extra canonizatas scripturas.

[*](2 II. Tim. 3, 8 — 4 Vgl. Comm. ser. 117 a. E.: in nullo enim regulari libro etc; de princ. IV, 4, 6 (V, 356, 22): in scripturis canonicis — 4ff Vgl. Comm. ser. 117, dazu Hamack TU. 42, 4, 49 s. Schiirer III4, 402ff — 6 I. Cor. 2, 9 — 8ff Vgl. Orig. Frgm. in ep. ad Titum (Pamphil. Apol. 1 = Lomm. 24, 314 5, 285): huiusmodi homines haereticos designamus, quamlihet variis ac diversis et fabidosis concinnent ista figmentis, sicut sectatores Marcionis et Valentini et Basilidis et hi qui se Tethianos (Tatianos ? 1 Sethianos ?) appellant. Vgl. Hamack TU. 42, 4, 56 - 9 Psal. 72, 8—10 „Hypythiani Hamack TU. 42, 4, 43 — 16 I. Thess. 5, 21 — 17 Vgl. TU. V, 4 Logion Nr. 43 = Kleine Texte 11 2 Agraphon Nr. I, 12. Vgl. Hamack TU. 42, 4, 40 — 20 I. Thess. 5, 22 5 ianne μ 9 facta L scripta R | ab R a quibusdam x 10 excelso L | quidem quibusdam Kl quidam quibusdam L quibusdam y | Hypopythiani ? Hamack L-G I, 164 Sethiani (vgl. oben) od Ophiani ? Kl 11 alii L | qui] quae B L 18 utmm Matth. 23, — 39 Coram. ser. 28 < G L 21 dogmatum L tamen dogmatum y )
v.11.p.52

Tamen si quis suscipit ad Hebraeos quasi epistolam Pauli, dicet quoniam pluralia non debemus onmino referre ad plures. nec enim plures serrati sunt sed Esaias solus, nec plures lapidati sunt nisi Azarias tantummodo filius loiadae, nec in occisione gladii nisi Zacharias filius Barachiae; sic et in melotis et in pelle caprina HeUas et cetera similia. adhuc autem quaeramus quod scriptum est in Luca, dicente domino: »quia non capit prophetam perire extra Hierusalem«. si ergo mon capit perire prophetam id est interfici, quaeres si post destructionem Hierusalem iam nemo propheta est, ne forte qui interficitur »extra Hierusalem« falsum verbum Christi demonstret. si autem cogunt nos scripturae propter Agabum et filias Philippi evangelistae (non propter falsos Phrygiae prophetas), quaeramus, ne forte omnis iustus sit <in> et non »extra Hierusalem«, quoniam »non capit« eum extra Hierusalem passionibus adfici propter verbum,

Sed quomodo Hierusalem occidit prophetas videndum. aestimo autem, sicut vulgariter dicere solent: clamavit civitas, tanquam si dicatur qui sunt in civitate, item: civitas egressa est in obviam ei, id est qui sunt in civitate — sic: Hierusalem occidit jyrophetas, id est qui erant in Hierusalem, quorum causa dictum est Hierusalem occidisse prophetas. et si cives pro civitate ponuntur, iteruni occurrit ad quaestionem, qui sunt dicendi filii Hierusalem de quibus dictum est: quotiens volui congregare filios tuos. sed dicimus semper civium successores filios praecedentium dici. Hierusalem autem, quae libera est a servitute peccati, quae sursum est conversatione, »quae est mater nostra«, non occidit prophetas nec lapidat eos qui mittuntur ad aliud est quod, secundum similitudinem illius Hierusalem occidentis et lapidantis prophetas, frequenter sunt quidam in ista Hierusalem inperiti constituti et deum non metuentes, qui (quantum ad se) [*](1ff. Harnack TU. 42, 4, 9 — 2 Hebr. 11, 11—38 — 3 Vgl. II Paral. 24, 21 4 Vgl. Matth. 23, 35; Hebr. 11, —7 Luc. 13, 33 — 12 Vgl. Act. 11, 28 21, 10; 21, 8. 9 — 12f Vgl. Harnack TU. 42, 4, 79 — 14 Luc. 13, 33 — 17f Vgl. I. Regn. 4, 13 ? — 24f Gal. 4, 26; vgl. Röm. 6, 17f. 20 — 29 Luc. 18, 2 1 dicet Kl dicit x 2 plurali G 4 Azarias R G Pasch zacharias B L 5 barachi Ga L | sic y* sed L 7 perire prophetam y ~ L 9 quaeres x* < μ 12 agabum B aggabum GL 13 in μ < x 16 occiderit Pasch 19 qui B L Pasch quae G 25 mater est B 29 1. legisperiti ? Kl, vgl. S. 28, 26)

v.11.p.53
occidunt et lapidant verbis sine iudicio prolatis viros verbo et vita provectos et ecclesiarum quidem canonem non relinquentes, propter profunditatem autem dogmatum suspectos ab his, qui consueti sunt nova quaedam dicere et non adtendentes »verbum sanum« nostri lesu Christi.

Dicit ergo dominus ad Hierusalem interfectricem et lapidatricem prophetarum: quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub pinnas, et noluisti ? quomodo hic dominus lesus, quasi qui frequenter voluit congregare ludaeos, non autem congregavit propter contumaciam nolentium credere, ita dicit: quotiens volui, cum sit manifestum semel eum docuisse in corpore ludaeos ? sed non solum in praesentia, verum etiam substantialiter semper Christus praesens fuit et in Moyse et in prophetis, magis autem et in angelis ministrantibus saluti humanae per singulas generationes, et sic inpletur quod ait: quotiens volui. per singulas enim generationes semper voluit et festinavit perficere voluntatem patris in eis, etsi non in corpore constitutus, sicut nunc in fine saeculorum, tamen semper festinavit congregare filios hierusalem. ipsius enim volentis congregare filios Hierusalem voces habentur in lege et in prophetis, et de ipso scriptum est: »expandens alas suas accepit eos, et suscepit eos super scapulas suas«; et cottidianum opus est Christi congregare filios Hierusalem (de quibus et in Esaia et in reliquis prophetis plura dicuntur), et cottidie dei filius congregat dispersos filios dei, sicut gallina pullos suos sub pinnas suas. si quis autem non fuerit congregatus ab eo, iudicabitur quasi qui noluerit congregari ab eo. »venit enim filius hominis quaerere, [*](4 Tit. 2, 8 — 6ff Vgl. C1 Nr. 252 Or.: θεοῦ δὴ τὸ πρόσωΠον τὸ λέγον· ποσάκις . . . τὸ γὰρ ποσάκις πολλοὺς ἔδειξε χρόνους κοὶ πολλὰς γενεάς, ὅτε δὴ τὸν λαὸν ἐξ αἰχμαλωσίας ἐπανήγαγεν. — 11 ff Vgl. Orig. hom. I, 5 in Es. (VIII, 247, 23): et ad Isaiam venit et ad Moysen venit . . . quia autem et ante praesentiam carnalem venerit, ipsum accipe testem etc. (Matth. 23, 37) — 13ff Vgl. Orig. hom. VIII, 8 in Gen. (VI, 83, 13): ita et inter angelos habitu est repertus ut angelus — 13 Vgl. Hebr. 1, 14 — IG Vgl. Matth. 13, 40 (Hebr. 9, 26) — 18ff Vgl. Hieron. inMatth. 191 D: ineoautem, quod dicit: »quotiens volui congregare filios tuosd, omnes retro prophetas a se missos esse testatur . . . in cantico Deuteronomii legimus: tsicut aquila etc. — 20 Deut. 32, 11 — 25 Luc. 19, 10 2 relinquentes Elt requirentes x 8. 23 pinnas Ga pennas G a B L 12 praesentia (vgl. Pasch)] praescientia G 1. <carnali> praesentia 14 salutis L Pasch | per Pasch et per x 19 ipso] ipsos G ipsis R)

v.11.p.54
quod perierat, et salvare«, et mortuus est »non pro gente sola, sed ut filios dei congregaret in unum«. <et> ludaeis quidem filii illius Hierusalem quae erat deorsum) conminatus est, nolentibus congregari suh jnnnas suas, dicens: ecce nunc relinquetur vobis donius vestra deserta. semper autem eis, qui noluerint congregari sub pinnas ipsius, conminari et dicere Christus videtur: ecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta, id est anima vestra et corpus. non solum enim corpus, sed etiam anima peccantium deserta relinquitur, et (sicut in deserto) vulpes foveas faciunt in eis et serpentes generatio viperarum cubationes.

Dicit autem nolentibus congregari ad eum: quoniam non me videbitis amodo donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini.

et nec ludaei tunc Christum viderunt, nec enim visus est eis resurgens a mortuis sicut prius, sed iudicio et gratia patribus tantummodo dignis.

Vgl. Π 270, 5 An.: εἰ γὰρ καὶ ὤφθη τισὶν ἁγίοις μετὰ τὴν ἀνάστασιν, ἀλλ᾿ οὐχὶ τοῖς ἀπίστοι Ἰουδαίοις.

et donec intellegentes desertionem propriam dixerint paenitentes: benedictus qui veriit in nomine domini, non videbunt fihum dei nec videbunt verbum eius nec considerabunt pulchritudinem sapientiae dei. sed et si ex nobis voluerit ahquis congregari sub pinnis Christi sed operibus mahs recusaverit congregari sub finnis eius, iam non videbit verbum dei, maxime ex tempore illo ex quo congregantem illum per singulos dies refugit actu magis quam corpore. et tamdiu non videbit pulchritudinem verbi, id est ipsum Christum, donec conversus et paenitens a proposito malo dicat: benedictus qui venit in nomine domini. tunc enim verbum dei benedictum et benedicta sapientia dei veniens venit in nomine dei et patris super cor hominis, quando fuerit quis conversus ad eum.

[*](1 Joh. 11, 52 — 8 Vgl. Matth. 8, 20 — 9 Vgl. Matth. 23, 33 — 18ff Vgl. Hieron. in Matth. 192 C: nisi paenitentiam egeritis et confessi fueritis ipsum esse me, de qito prophetae cecinerunt, filium omnipotentis patris, meam faciem non videbitis — 28 f Vgl. II. Cor. 3, 15. 16 2 <et> Kl 3 est y* et L 4. 5. 21 pinnas usw. G a pennas usw. G c B 5 noluerint x* nohierunt μ | pennis L 6 nunc < L 9 faciunt in eis foveas L 21 vohierit ρ noluerit x 21. 22 pennis B L pinnas G 25 ipsum x < μ 28 dei et B L dni et R dei G 29 eum y* deum L)
v.11.p.55

Et egressiis lesus de templo ibat; et accesserunt ad eum discipuli eius, ut ostenderent ei structuras templi. lesus autem respondens dixit eis: videtis haec omnia ? amen dico ubis, non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur (24, 1. 2).

Postquam oinnia quae super Hierusalem ventura fuerant Christus praedixit, exiit de templo qui conservaverat templum, ne caderet, donec fuit in eo. quamdiu enim fuit verbum apud ludaeos, non auferens regnum dei ab eis. tamdiu stetit, et incolumes fuerunt res ludaeorum. postquam vero, secundum verbum ipsius quod dixerat: »auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructum suum«, abstulit regnum dei et gentibus dedit, tunc et lesus et regnum dei facti sunt apud gentes. unde nunc nec lesus nec regnum dei apud ludaeos habetur, quia relicti sunt »sicut tabernaculum in vinea, et sicut casula in cucumerario, et sicut civitas quae expugnatur«, facinus quod commiserunt in Christum.

Et unusquisque suscipiens verbum dei, templum est dei, ut recte dicatur ad eum: »Nescitis quia tempkim dei estis et spiritus dei habitat in vobis ?« unusquisque ergo cum sit templum sanctum dei spiritum dei inhabitantem in se, si peccaverit ipse. fit causa suae desertionis, ut egrediatur Christus ab eo. ut qui fuerat ante templum filii dei postmodum sit domus deserta, ut non relinquatur in eo lapis super lapidem ex omnibus dogmatibus et bonae vitae aedificationibus qui non destruatur. propter quod recordantes historiam desertionis Hierusalem, prospicere nobis debemus. ut ne egrediatur Christus ex templo (quod est ex nobis), ut aedificationes templi nostri incolumes sint lapidibus et donis adornatae, ut qui viderint aedificationes quae sunt in nobis dicant mirantes: »vide quales lapides et quales structurae«. illud autem dignum est pervidere, quomodo, quantum ad textum, sic loquuntur discipuli ad lesum, et ostendunt ei structuras lapidum, quasi qui numquam viderit ipsum temphim sed aliunde in primis peregrinus advenerit. ad hoc ita est respondendum: quoniam [*](6ff Vgl. Π 270, 10 — 10 Matth. 21, 43 — 13 Jes. 1, 8 — 17 I. Cor. 3, 16 — 19 Vgl. Röm. 8, 9 — 20f Vgl. I. Cor. 3, 16—21; Matth. 23 21ff Vgl. Hieron. in Matth. 192 D — 27 Mare. 13. 1 1 Et] XXVIII Secundum ’. In illo tempore L 4 destruatur] + Omelia Origenis de eadem lectione L 8. 25 incolomes G 9 vero] ergo L 17 spiritus] christus R G 18 sanctum < G 20 ante] antea B L 23 qui λ quod x 24 exj de B 31 advenerat G)

v.11.p.56
prophetans siiperius ruinam ipsius futuram Christus et desertionem sic conminatus »ecce wecce nunc relinquetur vobis domus vestra deserta«, audientes discipuli mirati sunt talem et tantam templi structuram ad nihilum redigendam. propterea dicunt ad lesum (sicut alter manifestius dicit evangelista): »magister, vides quales lapides et quales structurae«, videlicet ut flecterent eum ad misericordiam loci ne faceret quod facere fuerat conminatus.

Et haec corporahter dicta sint, morahter autem hoc modo: cum sit humanae naturae admirabilis constructio facta, videlicet templum dei et verbi eius, discipuli ceterique sancti (non solum tunc, sed etiam modo miranda opera dei erga figmentum humanum confitentes) ante conspectum Christi intercedunt et provocant Christum, ut ne deserat genus humanum propter peccata ipsorum, sed magis moveant eum ad indulgentiam opera eius miranda quam ad iracundiam iniquitates eorum. aliter: sicut illud templum non in semel est dirutum sed paulatim tempore procedenti, ita et omnis homo, qui suscipit in se verbum dei, tempkim est, et si quidem post peccatum non ad plenum decidit a verbo dei, sed adhuc salvat ex parte vestigia fidei et religionis in se mandatorum dei, templum est ex parte destructum et ex parte consistens. qui autem postquam peccaverit curam sui non habet, sed semper a fide decurrit et a vita, quae est secundum evangelium, paulatim minuitur, donec ad plenum recedat »a deo viventi«, hic est temphim, in quo non relinquetur lapis dogmatis lapidem mandatorum dei, qui non destruatur. nos ergo prospicere nobis debemus, ut omnis aedificatio pietatis in nobis integra perseveret, ut et lapidibus salutarium dogmatum adornati et donis bonorum operum decorati capiamus in nobis dei virtutem et gloriam et Christum, qui est verbum et sapientia dei.