Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 11. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1933.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia emundatis quod foris est calicis et jxiropsidis, inlus autern pleni estis rapina et intemperantia et dolo. Pharisaee caece, emunda prius quod intus est calicis et paropsidis. ut fiat id quod foris est mundum (23, 25. 26).

Hic sermo nos instruit, ut festinemiis esse iusti, non apparere. qui enim studet ut appareat iustus, quae a foris sunt mundat et quae videntur curat, cor autem suum et conscientiam neglegit, non considerans quoniam, qui studet ea quae intus sunt et cogitationes suas studet mundare, consequens est, ut etiam ea quae a, foris sunt studeat facere munda. si quis autem ea quae videntur studet neglegit autem interiora animae suae, necesse est ut huiusmodi homo inpleatur ab intus avaritia. lascivia, malignitate ceterisque phirimis mahs. quoniam omnis qui de sahite sua soHicitus est (quod est ab intus), et de opinione solhcitus est (quod est a foris), non autem omnis qui de opinione solhcitus est a, foris, etiam de sahite sua solhcitus est [et] ab intus. utputa scriptum est: »qui viderit muherem ad concupiscendum eam. moechatus est in corde suo«. iste ergo qui abstinet se ab fornicationis fornicatur autem in concupiscentia cordis sui, mundavit quod a foris est calicis et paropsidis aut catini, ab intus autem intemperantia plenus est. sed et qui facit eleemosynas, ut gloriam ab hominibus consequatur, mundare quidem videtur quod a foris est calicis et paropsidis. aciens eleemosynas »coram hominibus«, ab intus plenus est cupiditate gloriae vanae et intemperantia. et quidquid boni fecerit homo non ex conscientia munda propter deum. a foris quidem mundus videtur, ab intus autem plenus est mahs. sed et omnes falsi dogmatis professores cahces sunt a foris quasi mundati propter speciem rehgionis quam simulant, ab intus autem pleni rapina <et> seductione. quibus rapiunt homines ad errorem. et rapaces« sub »pellibus « latitantes et devorantes animas qui videre eos non possunt lupos esse rapaces propter ovilium pellium tegumentum.

[*](5ff Vgl. Cc Nr. 63 Or.: οἱ δὲ τὴν σωματικὴν ἀρετὴν περιποιούμενοι εἰς τὸ ἐμφανῆ εἶναι, τὴν δὲ τοῦ ἴσω ἀνθρώπου ἔχοντες ἀκάθαρτον, ὄμοιοί εἰσι τῶν πλυνόντων τὸ ἔξωθεν τοῦ ποτηρίου κοὶ διυλιζόν των τὸν κώνωπα. — 6f Vgl. II. Cor. 4, 18 — 7. 24 Vgl. I. Tim. 1, 5; II. Tim. 2, 22 — 16 Matth. 5, 28 — 19 Vgl. Luc. 11, 39 — 22 Vgl. Matth. 6, 1 — 28f Vgl. Matth. 7, 15 1 qui B L 3 caece B ecce G Pasch < L | munda y 6 emundat 10 ea < B 15 est2 μ est et x (doch vgl. est1) 17 ergo] autem B | se < B 23 vanae et intemperantia < L 28 < et > Diehl Koe)
v.11.p.38

Si oportet autem omnia in sermonibus evangelicis moraliter considerare, videndum est quare apud Matthaeum quidem a foris calicis et paropsidis scribae et Pharisaei mundare dicuntur, apud Lucam autem calicis et catini mentio fit. uterque ergo vasa ponunt cibi et potus; et calicem quidem ambo nominant (qui est ad potum), paropsidem autem non ambo, sed ille quidem catinum, hic autem paropsidem (utrumque tamen vas cibi habetur). ergo secundum utrumque evangelistam est aliquis spiritalis potus et spiritalis cibus, quem capimus in sermonibus scripturarum legis vel prophetarum. onmis itaque sermo per quem potamur spiritaliter vel omnis narratio per quani enutrimur, vasa sunt potus et cibi. admonemur ergo ut non curam habeamus sermonum vel narrationum quae a foris sunt, sed quae ab intus sunt, ut cor nostrum sensibus mundis potatoriis et nutritoriis inpleatur, et non verbis neque conpositionibus eorum ornatis, quia »non in sermone est regnum dei, sed in virtute«. qui studet conpositum proferre sermonem <verbis> magis quam tari sensu repletum, calix narrationis eius a foris mundatus est, ab intus autem sordibus vanitatis repletus. unde Paukis, qui non solebat a foris calicis et paropsidis mundare sed ab intus, inperitum se confitetur »sermone sed non scientiaa; et erat sermo ipsius rusticus quidem, tamen mundus propter scientiae munditiam. illi autem qui »in sapientia verbi« loquebantur et per hoc Christi crucem evacuabant, a foris quidem mundos praebebant sermones suos, ab intus autem inmunda scientia plenos, et rapinis et intemperantia vitae. item qui audiens verbum aut aliquam legis scripturam conpositionibus eius exterioribus <et vulgaribus> magis quam interioribus et sensibus delectatur, calicem vel paropsidem diligit a foris mundatum, ab intus autem sordidum.

Si oportet autem et tertiam cognatam prioribus superinducere expositionem, dicimus quoniam litterae legis et prophetarum calices spiritalium potuum animae et paropsides necessariarum escarum rum sunt fidelium hominum vel catini ciborum sapienter conditorum: quorum calicum et paropsidum et catinorum legalium vel propheticorum scrihae quidem et Pharisaei student sensum exteriorem atque [*](4 — 15 I. Cor. 4,20 — II. Cor. 10,10; 11,6 — 21f Vgl. I. Cor. 1, 17 5. 11 poti G 9 capimus y* apimus L | vel R G et B L 12 a < L 14 enutritoriis L 16 verbis Koe, vgl. Ζ. 25 f 18 vanitatis y* vanitatibusque L 20 sermones et G 26 et vulgaribus Diehl, vgl. Ζ. 34f 31 potuum μ potorum x)

v.11.p.39
vulgareni, et hunc nuindum et sanctum demonstrare festinant; discipuli autem Christi sensum interiorem et spiritalem mundare festinant et sanctificare scientia et demonstratione probabili, ut ab intus mundatam legem et prophetas manducent et bibant, interiorem et mysterialem sensum audire et suscipere concupiscentes et transcendentes sensus exteriores verborum. bonum est ergo ab intus caute mundare calicis vel paropsidis vel catini, quia ei qui mundaverit primum quod ab intus est calicis, fiunt etiam ea quae foris sunt vere mundata; et tunc inveniuntur vasa sermonum munda, quando manifestati fuerint veri et spiritales sensus eorum.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, ab intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (23, 27. 28).

Sicut enim superius »ab intus pleni sunt rapina et intemperantia«, similiter et hic pleni sunt hypocrisi et iniquitate, quae conparantur ossibus mortuorum et inmunditiae universae. hypocrisis enim. cum sit aliqua simulatio boni, nihil quidem habet vitale ex eo bono quod simulat, ossum autem (ut sic dicam) virtutis illius quam simulat. *** mortua iustitia est aut castitas. si enim sapienter audiamus quod vult ostendere sermo praesens, intellegimus quod omnis iustitia simulata mortua iustitia est, magis autem neque iustitia est. sicut homo mortuus videtur quidem homo sed non est homo, sic et mortua castitas nec castitas est; mortua autem est, quae non propter deum sed in simulatione propter homines fit. et quemadmodum est in mimis, qui personas suscipiunt aliquorimi et non sunt ipsi quos simulant sed videntur, sic qui iustitiam simulat simulata iustitia eius non est iustitia sed videtur; est enim non iustitia, sed figmentum iustitiae. sic et in seductione castitas ficta non est castitas, sed videtur. propter quod bene adsimilantur huiusmodi homines sepulcris dealbatis a foris [*](16 Matth. 23, 25 — 16ff Vgl. Π 265, 4 ( = C1 Nr. 250 Or.) An.: κοὶ αὕτη ἡ παραβολὴ ὁμοία τῇ προλαβούσῃ κτλ. Vgl. Hieron. in Matth. 188 B: quod in calice et paropside demonstrarat . . . hoc nunc per exemplum sepulchrorum replicat. 6 exteriorum L | caute] autem G 11 qui G 18 et < L 20 ossium L | Lücke Kl 23 magis — est2 y* (Pasch) < L 25 est2 Pasch < μ)

v.11.p.40
quidem apparentihus speciosis, nani et ipsi a foris videntur iusti in conspectu eorum, qui nesciunt interiora considerare, ab intits autem pleni sunt ossibus mortuorum.

Tanta sunt ossa in eis et inmunditiae, quanta opera simulant bona ex malo adfectu: et videntur a foris iusti »coram hominibus«, non eis quos scriptura »deos« appellat, ad quos factum est verbum dei, sed coram eis qui »sicut homines« moriuntur. et malum esset vel unum ossum mortui habere intus in se vel inmunditiam aliquam unam. nunc autem vide exaggerationem scripturae de malitia hypocritarum. sicut enim sepulcra plena sunt ossibus et inmunditia omni, sic et illi pleni hypocrisi et iniquitate, non in una aliqua re simulantes neque in conspectu unius in omni vita sua vel duobus vel tribus (quamvis et hoc esset pessimum malum), sed omnibus diebus vitae suae in simulationibus vivunt, et aliud quidem sunt aliud autem esse putantur. sunt lascivi quidam ab intus, a foris autem castos se esse ostendunt, simulatores castitatis et virginitatis fictrices; et alii simulatores iustitiae, cum sint ab intus iniqui, et alii aliarum virtutum simulatores existunt, cum sint ab intus contrariis vitiis pleni. sunt quidam et martyrii simulatores, quidam autem episcopatus vel presbyteratus vel diaconatus vel ecclesiasticae scientiae vel doctrinae, tantum personas et ostentationem virtutum habentes, vere autem sunt inimici earundem virtutum quas simulant.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis quia: 25 si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. itaque testimonium redditis vobis, quia filii estis eorum qui occiderunt prophetas. et vos inplete mensuram patrum vestrorum. serpentes, generatio viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? ideo ecce ego mitto ad vos jyrophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex illis flagellabitis in synagogis vestris [*](4f Vgl. C1 Nr. 249 = Cc Nr. 64 Or.: ὀστέα ἐστὶ νεκρὰ δύναμις τῆς ἁμαρτίας, ἔργα ἁμαρτιῶν. — 5 Vgl. Matth. 6, 1 — 6 Psal. 81, 6f — 9ff Vgl. Orig. in I. Cor. 13, 2 (Cramer, Catenae V, 249, 17): ὑπερβολὴ τοίνυν ἐστίν, ὡς καὶ Ἕλληνες ὡρίσαντο, λόγος ἐμφάσεως ἕνεκεν ὑπεραίρων τὴν ἀλήθεια — 18 ff Vgl. Harnack TU. 42, 4, 138 1 quidem — a foris y* < L | speciosi R G 4 simulantur L 8 esset x* esse ρ 11 pleni + sunt L 16 finctrices G fictricis B fictores L 23 vae y XXVI Secundum mathm. In illo tempore dixit ihs turbis iudeorum et principibus sacerdotum: ve L | qui L 30 ex1 G Βc et ex B a L)

v.11.p.41
et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effunditur super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inler templum et altare. amen dico vobis quia: venient haec omnia super generationem istam (23, 29—36)

Quantum ad primam faciem pertinet textus, non satis rationabiliter conminari videtur adversus eos qui aedificant sepulcra prophetarum et ornant monumenta iustorum. quantum ad hoc enim solum, laudabile aliquid faciebant, quia sepulcra prophetarum aedificabant et ornabant monumenta iustorum, operibus patrum suorum quibus ausi sunt contra prophetas et sanctos non consentientes, maxime in eo quod dicunt: si fuissemus in diebus qmtrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanquine prophetarum. quomodo ergo digni erant suscipere vae ? <c> autem dicit aliquis: quantum ad opus quidem illud et professionem verborum suorum non erant rei, propter illud autem, quod testimonium sibi reddebant esse se eorum filios qui occiderunt jwophetas, culpabiles erant — quod nec ipsum verum est, in re enim, quae ex arbitrio hominis nn contingit, quomodo potest homo fieri reus ? non enim ex arbitrio uniuscuiusque hominis est, cuius sit filius, boni viri aut mali viri.

Ergo neque propter illud, quia aedificabant sepulcra prophetarum et dicebant: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus rei, vel rei erant vel innocentes; sed quia rebus ipsis et similitudine facinorum testimonium sibi reddebant esse se filios eorum qui occiderunt prophctas, inplentes jnensuram patrum suorum et adhuc adicientes quod fuerat minus, subplentes interfectionem prophetarum atque iustorum interfectione Christi filii dei. propter quod possibile non erat, qui huiusmodi actu detinebantur obnoxii, fugere [*](23 ff Vgl. Hieron. in Matth. 188 E: hoc autem etiamsi sermone non dicant, opere loquuntur. Vgl. Π 266, 2 An.: κοὶ οὐκ ἦν αὐτοῖς τοῦτο ἔγκλημα, εἰ καὶ αὐτοὶ τῆς ἐκείνων ἦσαν προαιρέσεως . . . υἱοὺς γὰρ αὐτοὺς καλεὶ τῶν φονευσάντων τοὺς προφήτας ὡς τὰ ὅμοια αὐτοῖς ποιοῦντος. — 25 ff Vgl. Π 266, 12 An.: φονεύσατέ με κοὶ καταλάβετε τὸ τῆς κακίας ἄκρον, τὴν ἐλλείπουσαν ἐν τοῖς πατράσιν ὑμῶν ἀναπληροῦντες μιαιφονίαν. Vgl. Hieron. in Matth. 189 A: quod illis defuit, vos implete 2 effusus est B 2ff a sanguine — istam y Omelia Origenis de eadera lectione L 14 sic Kl si x | dixit B 1. dicet? Kl 20 aut] an B Pasch 21 qui B)

v.11.p.42
a iudicio gehennae: quibus nec suffecit sanguis Christi, sed adhuc illos prophetas vel scribas, qui fuerunt niissi a Christo, interfecerunt et crucifixerunt et in synagogis suis flagellaverunt et persecuti sunt de civitate in civitatem. pro quibus omnibus honiicidalibus commissis iustum fuerat eos pati excidium Hierusalem et captivitatem populi, patientia dei magnitudinem et multitudinem facinorum eorum ulterius non sustinente. venit atem in generationem eorum, qui inpleverant inensuranfi patrum suorum et superposuerunt lesu Christi prophetas et sapientes et scribas, omnis sanguis iustus qui effunditur super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, cuius interfectionem inputat scribis et Pharisaeis, quasi non esset interfectus a patribus eorum sed ab ipsis illis; sic enim scriptum est: quem occidistis inter templum et altare.

Non autem possunt qui exprobrantur a Christo [dicere] Zachariam filium Barachiae interfecisse ex prophetis duodecim, quorum scripta habemus in manibus: sed Zachariam dicit patrem Iohannis, de quo per scripturas quidem canonicas ostendere non possumus, mus, nec quoniam filius fuit Barachiae nec quia scribae et Pharisaei risaei interfecerunt eum inter templum et altare. sed venit ad nos quaedam traditio talis, quasi sit aliquis locus in templo, ubi virginibus quidem consistere licet et orare deum, expertae au Π 268, 1 (Vgl. Cluc. Nr. 51 = Nr. 251 Or.) An.: Οὐ τόν ἐν τοῖς δώδεκα τεταγμένον Ζαχαρίαν υἱὸν Βαραχίου ἀνῃρηκέναι οἱ νῦν ὑπὸ τοῦ σωτῆρος ὀνειδιζόμενοι. ἀλλ᾿ καθώς φησιν Ἰώσηππος] Ζαχαρίαν νῦν λέγεσθαι Ἰωάννου πατέρα, περὶ οὗ μὲν γραφῶν δεῖξαι οὐκ ἔχομεν ὅτι υἱὸς ἦν Βαραχίου, οὔτε ὅτι οἱ γραμματεῖς καὶ οἱ Φαρισαῖοι ἐφόνευσαν αὐτὸν »μεταξὺ τοῦ ναοῦ καὶ τοῦ θυσιαστηρίου«. ἀλλ᾿ ἦλθεν εἰς ἡμᾶς τοιαύτη τις παράδοσις, ὡς ἄρα ὄντος τινὸς περὶ τὸν [*](1ff Vgl. Hieron. in Matth. 189 B: potest et ad discipulos eius referri etc. — Vgl. dazu Harnack TU. 42, 4, 82 — 18 ff Vgl. Hieron. in Matth. 190 B: alii Zachariam patrem lohannis intellegi volunt, ex quibusdam apocryphorum somniis adprobantes, quod propterea occisus sit, quia salvatoris praedicarit adventum. — 25 ff Vgl. Berendts, Studien über Zacharias-Apokryphen 1895 Harnack TU. 42, 4, 47 4 homicidialibus G 5 et < L 10/11 barachi G 15 dicere x streicht Kl (vgl. Π) oder 1. nunc ? 16 barachi G L | interfecisse Kl (vgl. Π) unum fuisse x* <inter> fecisse Diehl 22 barachi 27 sit] fuerit Pasch 28 consistere < G)

v.11.p.43
tamen eos qui liuiusmodi traditioni non credunt, exigamus rationem, quomodo tem torum virilem non permittebantur in eo consistere. Maria autem, postquam genuit salvatorem, ingrediens adorare stetit in illo virginum loco; prohibentibus autem eis qui noverant eam iam filium genuisse, Zacharias stetit atque dixit prohibentibus eam, quoniam digna est virginum loco, cum sit adhuc virgo. ergo quasi manifestissime Zachariam adversus legem agentem et in loco virginum permittentem stare mulierem, occiderunt inter templum et altare viri generationis illius.

ναὸν τόπου, ἔνθα ἐξῆν τὰς μέν παρθένους εἰσιέναι καὶ προσκυνεῖν τῷ θεῷ, τὰς δέ ἤδη πεπειραμένας κοίτην ἀνδρὸς οὐκ ἐπέτρεπον ἐν ἐκείνῳ. ἡ οὖν Μαρία μετὰ τὸ γεννῆσαι τὸν σωτῆρα [ἡμῶν] ἐλθοῦσα προσκυνῆσαι ἔστη ἐν τῷ τόπῳ τῶν παρθένων. καὶ κωλυόντων τῶν εἰδότων αὐτὴν γεννήσασαν ὁ Ζαχαρίας ἔλεγε τοῖς κωλύουσιν ἀξίαν αὐτὴν εἶναι τοῦ τόπου τῶν παρθένων ἔτι παρθένον οὖσαν. ὡς οὖν σαφῶς παρανομοῦντα καὶ εἰς τὸν τόπον τῶν παρθένων ἐπιτρέποντα γυναῖκα γίνεσθαι ἀπέκτειναν »μεταξὺ τοῦ ναοῦ καὶ τοῦ θυσιαστηρίου« οἱ τῆς γενεᾶς ἐκείνης.

ὀνειδίζονται γοῦν ὑπὸ τοῦ σωτῆρος οὐχ ὡς υἱοὶ τῶν τοὺς προφήτας ἀποκτεινάντων κοὶ τὸν Ζαχαρίαν μετὰ τῶν προφητῶν, ἀλλ᾿ ὡς αὐτοὶ φονευσαντες. tamen eos qui huiusmodi traditionai non credunt, exigamus rationem, quomodo non quasi filios eorum qui interfecerunt iuxta prophetas etiam Zachariam exprobrat lesus propter Zachariam, sed quasi qui ipsi occiderunt Zachariam inter templum et altare.

ὁνειδίζονται γοπυν ὑπὸ τοῦ σωτῆρος οὐχ ὡς νἷοὶ τῶν τοὺς προφήτας ἀποκτεινάντων καὶ τὸν Ζαχαρίανμετὰ τῶν προφητῶν, ἀλλ᾿ ὡς αὐτοὶ φονεύσαντες.

si ergo verum est verbum Christi quod dicit ad praesentes tunc Pharisaeos et scribas: quem vos occidistis inter templum et altare. non est possibile illum intellegi Zachariam qui est ex duodecim unus. nec tamen est mirum, si contigit οὐ θαυμαστὸν δέ, εἰ ἔτυχεν ὥσπερ eiusdem nominis esse et utrumque ὁμωνύμους εἶναι τὸν πατέρα »Zachariam« et patres eorum. Ζαχαρίαν τοῦ ἐν τοῖς δώδεκα. οὐ θαυμαστὸν δέ εἰ ἔτυχεν ὤσπερ ὀμωνύμους ειναι τὸν πτέρα Ἰωάννου ζαχαρίαν τοῦ ἐν τοῖς δώδεκα. οὕτω καὶ τὸν πατέρα τοῦ πατρός.

Tale aliquid dicere vult sermo quem loquitur Christus: quoniam vos qui a sanguine prophetarum vos excusatis et dicitis: si fuissemus [*](7 genuisse < G a habuisse G c 10 adhuc R GL < B Pasch 21 n vgl. Π) < G Pasch 22 iuxta y (vgl. Π) < L Pasch 25 occider B L (vgl. Π) < G Pasch Pasch 35 vos2 y* Pasch < L 21 non int)

v.11.p.44
in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum, et aedificaiis sepulcra lyrophetarum interfectomm. per haec ipsa quae ausi estis adversus me, testimonium redditis vobis quoniam homicidarum patrum vestrorum filii estis, quod minus fuerat iniquitatibus eorum, per meum et meorum prophetarum sanguinem adinplentes. nec enim Christum illi crucifixerunt, vos autem crucifixistis adinplentes et facti earum viperarum qui interfecerunt prophetas generamina, serpentes pessimi, viam fugae a iudicio gehennae vobis ipsi chidentes propter magnitudinem facinorum, quae commisistis in Christum et in sapientes eius et in prophetas et in scribas ipsius, et adhuc ausi estis a societate patrum vestrorum disiungere vos et excusare a sanguine prophetarum.