Fragmenta In Evangelium Joannis (In Catenis)

Origen

Origenes, Origenes Werke, Vol 4. Preuschen, Erwin, editor. Leipzig: Hinrichs, 1903.

Ex secundo (qninto?) libro secundum Joannem de bis ipsis:

Origenes. Unigenitns ergo deus saluator noster solns a patre generatus, natura et non adoptione filius est. natus est autem ex ipsa patris mente, sicut uoluntas ex mente. non enim diuisibilis est diuina natura, id est, ingeniti patris, ut putemus uel diuisione uel imminutione substantiae eius filium esse progenitum. sed siue mens, siue cor, aut sensus de deo dicendus est indiscussus permanens, germen proferens uoluntatis, factus est uerbi pater; quod uerbum in sinu patris requiescens, annuntiat deum quem nemo uidit unquam, et reuelat patrem, quem nemo cognouit nisi ipse solus, bis quos ad eum pater caelestis attraxerit.

Pampbilus, Apolog. pro Orig. 5 [IV, 92 Del.]

De eisdem in quinto libro de euangelio secundum Joannem:

Origenes. Uuigenitus filius saluator noster, qui solus ex patre natus est, solus natura et non adoptione filius est.

[*](3 Vgl. Mark. 4, 11. 34. — 23 Joh. 1, 18. — 24 Vgl. Matth. 11, 27; Joh. 6, 44.)[*](CVI. I SR] 1 ἐπειδὴ S | 5 τὸ + We | 6 ἐξ αἱρέσεως R | εἶχεν] + γνησίους χριστοῦ μαθητὰς R | 7 μόνον R | 9 μόνου S.)
563

Item in ipso libro:

Origenes. Unus ergo est uerus deus qui solus habet immortalitatem, lucem habitat inaccessibilem; unus et uerus deus, ne scilicet multis ueri dei nomen conuenire credamus. ita ergo et hi qui accipiunt spiritum adoptionis filiorum, in quo damamus abba, paler, filii quidem dei sunt, sed non sicut unigenitus filius. unigenitus enim natura filius, et semper, et inseparabiliter filius est: ceteri uero pro eo quod susceperunt in se filium dei, polestatem acceperunt filii dei fieri. qui licet non ex sanguine, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sint, non tarnen ea natiuitate sunt nati, qua natus est unigenitus filius. propter quod quantam differentiam uerus deus habet ad eos quibus dicitur: Ego dixi: Dii estis, tantam differentiam habet uerus filius ad eos qui audiunt: Filii excelsi omnes.

[*](1 I Tim. 6, 16. — 3 Röm. 8, 15. — 7 Joh. 1, 12 f. — 11 Ps. 81, 6 Pamphilus, Apolog. pro Orig. 5. [IV, 99 Del.])
564

Anhang:

Die Fragmente des Cod. Moiiac. 208.