Onomasticon
Eusebius of Caesarea
Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.
Theman regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio Elifaz filii Esau sortita uocabulum. sed et usque hodie est uilla Theman nomine distans ab urbe Petra quinque milibus, ubi et Romanorum militum praesidium sedet. de quo loco fuit Elifaz rex Themanorum. unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.
Thamna ubi oues suas totondit Iudas. ostenditur hodieque uicus pergrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam in tribu Dan siue Iudae.
Thamna alia, ciuitas principum Edom. sed et concubina Elifaz filii Esau Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde Amalecitae.
[*](9 f. vgl. Hier, cotrim, in Ez 47, 17 ff.)[*](4 Etham (A) BC 11 legitur C 12 Palmitis AC Eusebius III.)Thafol locus in deserto trans Iordanem, in quo Deuteronomium scribit Moyses, contra Iericho.
Thaath castra filiorum Israel.
Thara castra filiorum Israel.
Thaffu in tribu Iudae ciuitas quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui appellabatur Bethafu.
Thaanac ciuitas quam expugnauit Iesus, rege ipsius interfecto. fuit autem in tribu Manasse separata Leuitis, et nunc in quarto miliario oppidi Legionis hoc nomine uicus ostenditur.
Thenath in tribu Iosef. hodieque est uilla Thena in decimo miliario Neaspoleos contra orientem descendentibus Iordanem.
Thaffue in tribu Iosef.
Thaffuth in tribu Manasse.
Theco usque hodie iuxta desertum ciuitatis Aeliae uicus ostenditur. unde et Arnos profeta fuit.
Thersa. et haue cum rege suo cepit Iesus.
Therama in tribu Beniamin.
Tholad in tribu Iudae siue Symeonis.
Thabor terminus Zabulon. est autem mons in medio || Galilaeae[*](157) campo, mira rotunditate, sublimis, distans a Diocaesarea decem milibus contra orientalem plagam, qui confmium quoque inter tribum Issachar et Nefthalim fuit.
Thalcha in tribu Symeonis. nunc uicus grandis Iudaeorum uocatur Thella quasi in sexto decimo miliario Eleutheropoleos contra australem plagam.
[*](7 f. vgl. Hier, cormn. in Arnos praef. : de oppido Thecue, quod sex milibus ad ineridianam plagam abest a saneta Bethleem . . . . et ultra nullus est uiculus, ne agrestes quidem casae . . . . tarda est eremi uastitas, quae usque ad mare rubrum Persarumque et Aethiopum atque Indorum terminos dilatatur 22 ff. vgl. S. 111, 20 ff.)[*](9 BetABBREVthaffu C Bethaffu Η 14 descendentibus] + in C 17 ciuitas H 26 Symeon C(H) 27 orientalem AB)Thamnathsara ciuitas Iesu filii Naue in monte sita, de qua et supra sub nomine Thamnae diximus, in qua usque in praesentem diem sepulcrum eius ostenditur. in tribu Dan.
|| Mare salinarum quod vocatur mortuum sive asfalti. id est bituminis, [*](139) inter Iericho et Zoarani.
Thaanach ciuitas iuxta quam Deborra aduersus Sisaram dimicauit. in tribu Manasse, separata Leuitis, quam tenere non potuit, pristinis cultoribus nequaquam eiectis. est autem nunc uilla pergrandis, distans a Legione milibus tribus.
Thebes urbs quam cum oppugnaret Abimelech. fragmine molae ictus interiit. est autem usque hodie uicus nomine Thebes in finibus Neaspoleos pergentibus Scythopolim quasi in tertio decimo eius lapide. Thamnatha, posuimus et supra Thamna. in tribu Iudae.
Thelamuge locus quo Abenner misit ad Dauid. sed sciendum quod pro hoc uerbo Aquila interpretatur extemplo, Symmachus pro semet ipso.
Thaad iuxta Galaad.
Thamsa terminus regni Salomonis.
Thermoth ciuitas quam aedificauit Salomon in deserto, cuius in libris Hebraicarum quaestionum fecimus mentionem.
Tharsis, unde aurum Salomoni deferebatur. hanc putat Iosefus Tarsum urbem esse Ciliciae. porro iuxta Iezechiel profetam Carthago sentitur, siquidem in eo loco ubi apud Septuaginta interpretes legimus
[*](4 f. vgl. Hier. comm. in Ez. 47, 6 ff.: mare amarissimum, quod Graece λίμνην ἀσφαλτῖτιν, id est stagnum bituminis, uocant)[*](7 Debora AC(H) 14 supra Tamnam Η)Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis. nonnulli Indiam putauerunt. et || de hoc tarn in libro epistularum quas ad Marcellam scripsimus, quam in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.
Tharsa ubi Asa rex Israel fuit.
Thersila uncle fuit Manaein. usque hodie est uiculus Samaritanorum in regione Batanaea qui Thersila dicitur.
Thesba unde ortus est Elias profeta Thesbites.
Theman iuxta Iezechiel ciuitas Idumaeae. porro Esaias in uisione eam ponit Arabiae. meminit huius et Ieremias. Abdias autem scribit ciuitatein Esau. sed et unus filiorum eius Theman appellabatur, sicut supra diximus.
Tharthac quam in terra Iudaeae Euaei condidere.
Thalasar regio Syriae.
Thogarma legimus in Iezechiele.
Thafeth. legimus in Ieremia aram Thafeth. est autem in suburbanis Aeliae usque hodie locus qui sie uocatur, iuxta piscinam fullonis et agrum Acheldemach.
Iaboc fluuius, quo transmisso luctatus est Iacob aduersus eum qui sibi apparuerat, uocatusque Israel, fluit autem inter Amman, hoc est Filadelnam, et Gerasam in quarto eius miliario, et ultra procedens Ior- dani fluuio commiscetur.
Idumaea regio Esau, quae ex eo quod ille Edom uoca batur nomen [*](131) aeeepit. est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gebalene.
[*](2 Hier. ep. 37, 2 ad Marcellam: Quaeris si Tharsis lapis chrysolithus sit . . . quare . . . Salomon et Iosaphat in regnorum libris naues habuerint, quae de Tharsis solitae sint exercere commercium, ad quod facilis est responsio ὁμώνυμον esse uocabulum, quod et Indiae regio ita appellatur, et ipsum mare quia caeruleum sit . . . licet Iosephus TAY littera commutata Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis 3 vgl. Hier. comm. in Jes 2, 16; 66, 66, 18.; comm. in Jer 10, 6 ὖ.; comm. in Dan 10, 6 15 ᾖ. vgl. Hier. comm. in Jer 7, 30f.: . . . aram Topheth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloe fontibus irrigatur, et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias 24 ff. vgl. Hier, comm. in Abd 1)[*](4 ubi] unde Vallarsi 13 Thalassar CH 17 Acheldema Α Acheldama Η 20 vocatusque] + est C)Itheth regio principum Edom in eadem de qua supra diximus Gebalene.
Ietabatha castra in solitudine filiorum Israel.
Ianna quae est in campo Moab subtus uerticem Fasga, id est excisi. quod respicit ad desertum iuxta Arnon.
Iassa ubi aduersus Seon Amorraeorum regem dimicatur. meminit huius Esaias in nisione contra Moab, sed et Ieremias, et usque bodie ostenditur inter Medabam et Debus.
Iazer ciuitas Amorraeorum in decimo lapide Filadelfiae ad solis occasum trans Iordanem. quae fuit terminus tribus Gad. extenditurque usque Aroer, quae et ipsa respicit ad Rabba. meminit urbis Iazer et Esaias in uisione contra Moab, sed et Ieremias. fuit autem separata Leuitis, et distat ab Esebon milibus quindecim, e qua rnagnum flumen erumpens a Iordane suscipitur.
Iordanis flunius diuideus Iudaeam, Arabiam et Aulonem, de quo supra diximus, et usque ad mare mortuum fluens, qui post multos circuitus iuxta Iericho mortuo commixtus mari nomen amittit.
Ietabatha locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur.
Iericho urbs quam Iordane transgresso subuertit Iesus rege illius interfecto, pro qua extruxit aliam Ozam de Bethel ex tribus Efraim, quam dominus noster atque saluator sua || praesentia illustrare dignatus [*](132) est. sed et haec eo tempore quo Ierusalem oppugnabatur a Romanis propter perfidiam ciuium capta atque destructa est. pro qua tertia aedificata est ciuitas, quae hodieque permanet. et ostenduntur utriusque urbis uestigia usque in praesentem diem.
[*](16 f. vgl. S. 15, 22)[*](1 Tetheth La 4 Iegabatha (ABC)H 9 Medaban (C)H 11 occasum] danach Lücke? vgl. V 12 urbis] huius C)Ierusalem in qua regnauit Adonibezec. et post eam tenuere Iebusaei, e quibus et sortita uocabulum est. quos multo post tempore Dauid exterminans, totius eam Iudaeae prouinciae metropolim fabricatus est eo, quod ibi locum templi emerit et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit. hanc esse Iosefus refert quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedec. fuit autem in tribu Beniamin.
Iebus ipsa est quae et Ierusalem.
Iarim ciuitas Gabaonitarum.
Iarimutb ciuitas quam subuertit Iesus. in tribu Iudae, quarto distans ab Eleutheropoli lapide iuxta uillam Esthaol.
Isimoth ubi absconditus est Dauid. de qua et supra quid nobis uideretur diximus, ponentes Bethsimuth. sed et in Regnorum libro primo pro Isimuth Aquila interpretatur dissipatam; Symmachus uero desertam.
Iedna in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron.
Ieconam ciuitas Carmeli quam cepit Iesus rege illius interfecto.
Iair ciuitas tribus Manasse.
Iamnel in tribu Iudae. est usque hodie oppidum Palaestinae Iamnia inter Diospolim et Azotum.
Iabir ciuitas litterarum in tribu Iudae.
Iagur iu tribu Iudae.
Iermus in tribu Iudae. est usque hodie uilla Iermucha in decimo ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam.
|| Iechthael in tribu Iudae.
[*](133)Iecthan in tribu Iudae.
[*](2 ff. vgl. Hier. ep. 108, 9)[*](25 Iecthael A(C) Iethael (B) 26 l, Iefthan)lether in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. et nunc est uilla pergrandis Iethira nomine in uicesimo miliario Eleutheropoleos: habitatores quoque eius omnes Christiani sunt. sita est autem in interiori Daroma iuxta Malathan. diximus de hac et supra.
Ianum in tribu Iudae. est uilla Ianua in tertio miliario Legionis contra meridiem. sed non uidetur ipsa esse quae scribitur.
Ietan in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. est hodieque uicus pergrandis Iudaeorum in octauo decimo lapide ab Eleutheropoli ad australem partem in Daroma.
Iesrael in tribu Iudae. sed non est ipsa quae supra.
Iezrael in tribu Manasse. hodieque pergrandis uicus ostenditur in campo maximo inter Scythopolim et Legionem: fuit autem terminus Issachar. sed et unus de posteris Efrathae, sicut in Paralipomenon legimus, uocatus est Iezrael.
Iecdaan in tribu Iudae.
Ieflethi in tribu Iosef.
Iano in tribu Efraim. hanc quoque cepit rex Assyriorum. et hodieque uicus ostenditur Iano in Acrabittena regione in duodeeimo lapide Neaspoleos contra orientem.
Iamin, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur dexteram.
Iaseb, pro quo Hebraei habitatores legunt.
Ieblaam in tribu Manasse, de qua alienigenas on ualuit expellere.
Ierfel in tribu Beniamin.
Iecnal in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata.
Iafthie in tribu Zabulon. nunc usque Ioppe uocatur ascensus Iafo. sed et oppidum Sycaminum nomine de Cae||sarea Ptolomaidem pergentibus [*](134) super mare propter montem Carmelum Efa dicitur.
[*](10 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 1, 3f.: Iezrael. est autem ciuitas metropolis deeem tribuuro, in qua interfectus est Naboth)[*](4 Malatham Α 5 Ianun C 7 Ietban ABCH 10 f. quae supra. Iezrael] quae Iezrael Bonfrère, doch vgl. S. 108, 12 13 Efratae A(BC)H 16 Iefleti)Iefthael in tribu Zabulon.
Iadela in tribu Zabulon.
Iermoth in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. posuimus supra Ierimuth, cuius et Osee profeta raeminit.
Iabnel in tribu Nefthalim.
Ieron in tribu Nefthalim.
Iethlam in tribu Dan.
Ielon in tribu Dan.
lud in tribu Dan.
Ieracon aquae in tribu Dan.
Iabis Galaad. et hanc oppugnauerunt filii Israel, nunc autem uicus trans Iordanem in sexto miliario ciuitatis Pellae super montem euntibus Gerasam.
Iaar saltus, in quo examen apium fuit.
Ierameli regio Allofylorum.
lether ad quam misit Dauid. nunc est uilla in Daroma nomine Iethira, de qua et supra diximus. Iecmaan ciuitas principum Salomonis. Itabyrium, pro quo Aquila et Symmacbus in Osee profeta transtulerunt Thabor. est autem mons Thabor in campo maximo ad orientalem plagam Legionis.
Iecthoel nomen Petrae in Regnorum libris.
Ietaba urbs antiqua Iudae.
Ioppe oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan.
[*](135)Ituraea et Trachonitis regio, cuius tetrarcha fuit Filippus, sicut in Euangeliis legimus. Trachonitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae quod Bostrae iungitur.
[*](20 ff. vgl. Hier. comm. in Hos 5, 1 f.: Thabor, quam Septuaginta Ἰταβύριον transtulerunt .... est autem Thabor mons in Galilaea, situs in campestribus, rotunclus atque sublimis et ex omni parte finitur aequaliter 27 ᾖ. vgl. Hier, comm. in Matth 16, 13)[*](5 Iamel C 18 Ieththira Η (vgl. V?) 26 < AC)