Onomasticon
Eusebius of Caesarea
Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.
Zoob ciuitas Amorraeorum sita in Arnone, de qua scriptum est: »tropterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon«.
Zefrona terminus Iudaeae ad septentrionem.
Zared. uallis Zared in parte deserti.
Zif in tribu ludae.
Zannoua in tribu ludae. usque hodie in finibus Eleutheropoleos pergentibus Aeliam uilla Zanua nuncnpatur.
Zif in octauo miliario Chebron contra orientem usque in praesens uicus ostenditur, ubi abscondibus est Dauid. fuit autem in Daroma in finibus Eleutheropoleos.
Zif. mons squalidus uel caligans siue nebulosus iuxta Zif, in quo sedit Dauid propter Chermelam, quae in scripturis Carmelus appellatur. uicus hodie Iudaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. sed et unus de posteris Caleb dictus est Zif. lege Paralipomenon.
[*](2 heta AC etha Β 4 Zofoim AH 13 Zif La Zit ABCH 14 Zanhohua (A) C(H) 15 Zannua C 23 Paralipomena Η)Zogora in Ieremia ciuitas Moabitarum. haec est quae nunc uocatur Zoara siue Segor, una de quinque ciuitatibus Sodomorum. Zeb ciuitas Amman, hodieque uilla Zia ostenditur in quinto decimo lapide Filadelfiae contra occidentem. de qua scribit Ieremias.
Zoeleth nomen lapidis ubi Adonias immolat uictimas iuxta fontem Roscel.
Elath regio principum Edom et ciuitas Esau in decimo a Petra miliario contra orientem.
Eroum ciuitas in Aegypto, ad quam Iosef occurrit patri suo Iacob.
Eliopolis, ciuitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum est On, in qua Petefres sacerdos fuit. meminit huius et Iezechiel. Etham castra filiorum Israel in deserto, qnae appellatur et Buthan.
Engannim in tribu Iudae. nunc est uicus iuxta Bethel.
Enaim in tribu Iudae. hodieque uilla est Bethenim circa terebinthum.
Endor in tribu Manasse, ubi pythonissa a Saule Iudaeae rege consulitur. diximus et supra de Aendor, quae est iuxta oppidum Naim, in cuius portis saluator filiura uiduae suscitauit, est autem circa Scythopolim.
Enganni in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. sed || et alia [*](122) quaedam ciuitas Enganna dicitur circa Gerasam trans Iordanem.
Enada in tribu Issachar. est autem usque hodie quaedam uilla nomine Enadab pergentibus de Eleutheropoli Aeliam quasi in decimo miliario.
[*](6 Rogel] + explicit liber locorum Β + explicit liber locorum hebraicorum uocabulorum C + locorum explicit liber sancti Hieronimi Η 13 et Buthan] Ebutban A(BC) 15 Egannim C 18 Endor ABC 23 Enadda C)Enasor in tribu Nefthalim. posita est et supra Asor.
Ereccon terminus tribus Dan iuxta toppen.
Etam, ubi habitabat Sampson, in spelunca Etani iuxta torrentem.
Ela. legimus uallem Ela, quam Aquila et Theodotion interpretantur uallem quercus.
Engaddi desertum, in quo absconditus est Dauid. posuimus et supra Engaddi in tribu Tudae iuxta mare mortimm contra occidentem.
Emath regio Allofylorum. porro iuxta Ieremiam ciuitas Damasci.
Enan terminus Damasci, sicut in Iezechiel legimus, ad orientem uergens a Theman et Palmetis, quae ceteri interpretes ediderunt Thamar.