Onomasticon

Eusebius of Caesarea

Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.

[*](ACH||)[*](108)

Carnaim. Astaroth Carnaim. nunc uicus est grandis in angulo Batanaeae, et appellatur Carnaea trans fluenta Iordanis, traduntque ibi fuisse domum lob. sed et supra meminimus Carnaeae uiculi in nono ab Aelia miliario.

[*](AC)

Cades, ubi fons iudicii est, et Cades Barne in deserto, quae coniungitur ciuitati Petrae in Arabia. ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. monstratur ibidem usque in praesentem dieni sepulcrum Mariae. sed et principes Amalec ibi a Chodollagomor caesi sunt.

[*](ACH)

Cene regio principum Idumaeorum.

Cariathaim ciuitas, quam exstruxerunt filii Ruben. nunc autem est uicus Christianis omnibus florens iuxta Medabam urbem Arabiae et appellatur Coraiatha in decimo miliario supradictae urbis contra occidentalem plagam, uicinus eius loci, qui appellatur Bare.

Cariatharbe, id est uillula quattuor, quae et Chebron: de qua iam supra diximus.

Canath uicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur, quem cum cepisset [*](109) Xabau, appellauit Xaboth. fuit autem in tribu Manasse in regione Trachonitide iuxta Bostram.

[*](6 ff. vgl. Hier. comm. in Ez 38, 23 ff.: Cades autem, quae in libro Iosue appellatur Cades-Barne, in deserto est quod extenditur usque ad urbem Petram)[*](11 l. Cenez? 11 Coroiatha AC Eoraiatat Η* (-ta H1) 16 Cariath arbeae A)C(H) | uillula] ciuitas C 18 Cannatha ΒΗ Chanatha C Eusebiua III.)
v.3.pt.1.p.115
[*](ACH)

Catatachrysea, id est ad aurea; sunt autem montes auri fertiles in deserto procul undecim mansionibus a Choreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur. sed et metallo aeris Faeno, quod nostro tempore corruit, montes uenarum auri plenos olim fuisse uicinos aestimant.

Cademoth desertum, ex quo loco misit legatos Moyses ad Seon regem Amorraeorum.

Cariath uicus, qui sub Gaba metropoli fuit.

Cedes ciuitas, quam cepit Iesus, rege ipsius interfecto. est autem in sorte tribus Iudae.

Cademoth altera, ciuitas filiorum Ruben.

Cedson in tribu Ruben, urbs separata Leuitis.

Capseel in tribu Iudae.

Cina in tribu Iudae.

Ceila in tribu Iudae, ubi quondam sedit Dauid. et nunc est uilla Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron quasi in octauo miliario, in qua sepulcrum monstratur profetae Abbacuc.

Cariathbaal ciuitas Iarim in tribu Iudae.

Cana in tribu Efraim.

Capsaim in tribu Efraim.

Cane in tribu Manasse.

Cariathiarim, quae et Cariathbaal, ciuitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iudae, euntibus ab Aelia Diospolim in miliario nono. de hac fuit Urias profeta, quem interfecit Ioacim in Ierusalem, sicut Ieremias scribit. sed et in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim.

Cision in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis.

[*](11 vgl. Z. 6)[*](8 l. Gabaon ugl. S. 49, 8; 173, 22 21 Camsaim ΒΗ 23 saltuum] saltiim Η 26 scripsit C)
v.3.pt.1.p.117
[*](ACH)

|| Cartha in tribu Zabulon, separata Leaitis.

Catta in tribu Zabulon, ciuitas separata Leuitis.

Cana usque ad Sidonem maiorem, est quippe et altera minor. cuius distinctionem rnaior haec dicitur. fuit autem Cana in tribu Aser, ubi dominus noster atque saluator aquas uertit in uinurn, unde et Nathanael uerus Israelita saluatoris testimonio comprobatur. et est hodie oppidum in Galilaea gentium.

Cedes sortis Nefthalim, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorurn in Galilaea super montem Nefthalim. sed et hanc cepit rex Assyriorum. quae nunc Cydissus appellatur, in uicesimo Tyri miliario iuxta Paneadem.

Cartham in tribu Nefthalim. ciuitas separata Leuitis.

Cetron in tribu Zabulon, in qua pristini permansere cultores.

Carcar, ubi erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon. et est usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe Petra distans.

Camon ciuitas Iair, in qua et sepultus est Iair, cum primum iudicasset populum Israel, appellatur autem hodieque uicus Cimona in campo latissimo sex milibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus Ptolomaidem.

Cison torrens iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est.

Cademi torrens. iuxta quem Deborra bellum gessit.

Coelas Titanorum, id est uallis gigantum, aduersus quos proeliatus est Dauid.

[*](1 Zabulon] + ciuitas Va 2 Cotta C1 17 < Va 23 Debbora AH)
v.3.pt.1.p.119
[*](ACH)

Clauthmon, id est fletuum locus, a plancfeu noinen accipiens.

Ceni regio Fylistiirn.

Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc uilla est Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, || uergens ad orientalem [*](111) plagam, ubi et Romanuni praesidium positum est.

Cedron. appellatur torrens siue uallis Cedron iuxta Ierusalem ad orientalem plagam, cuius et Ioannis euangelista meminit.

Cyrene in finibus Aegypti, ad quem locum rex Assyriorum transtulit Damascenos.

Coa, quae est iuxta Aegyptum.

Carchedon, id est Carthago, cuius Esaias et Iezechiel in uisione Tyri recordantur, pro qua in Hebraieo Tharsis scriptum est. sed et de hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius diximus.

Coelas, id est uallis, Iosafat inter Ierusalem et montem Oliueti. lege profetam Ioel.

Cedem in Iezechiel, quod Aquila et Symmachus interpretantur orientem.

Cedar. in Iezechiel principes Cedar. sed et Ieremias et Esaias in uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. est autem regio in eremo Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata.

[*](4 ff. vgl. Hier. comm. in Amos 1, 2: Carmelus Graece dicitur et Latine, Hebraice autem appellatur Chermel; et sunt duo montes qui uocantur hoc nomine. alter in quo fuit Nabal Carmelius . . . alter iuxta Ptolemaidem . . . mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluuias impetrauit; comm. in Jes 29, 17 ff.: in montem Carmelum, qui Hebraice Chermel dicitur; et (1. est) in confinio Palaestinae atque Phoenicis Ptolemaidi imminens. licet et alius . . . mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius 8 Joh 18, 1 12 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 23, 1: pro Carthagine in Hebraeo scribitur Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt; comm. in Ez 27, 12 13 f. Hier, quaest. in Gen S. 15, 4 ff.: Tharsis Josephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis literam uitiose a posteris in Tau dicens fuisse corrupta; unde et metropolis eorum ciuitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa 19 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 2, 10: Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum, quos nunc Saracenos uocant; comm. in Jes 60, 6 f.; comm. in Ez 27, 21)[*](4 quondam Carmelus ABCH 6 Romanorum C)
v.3.pt.1.p.121
[*](ACH)

Carioth in regione Moabitarum, sicut Ieremias scribit.

Cafarnaum iuxta stagnum Gennesar usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm in finibus Zabulon et Nefthalim.

Hucusque per C litteram, id est Graecum Kappa, legm debemus: per elementum Chi, quod aspirationem in se continet et a Latinis minimi habetur, scribendurn pariter ac legendum.

[*](135)

Lasa terminus Chananaeorum circa Sodomam.

Luza in tribu Beniamin. quam postea Iacob cognominanit Bethel. est autem usque hodie uilla in sinistra parte uiae de Neapoli pergentibus Aeliam.

Luza; haec altera est, quae cecidit in sortem filiorum Iosef iuxta Sychem in tertio lapide Νέας πόλεως.

Lotan urbs ducum Edom.

Lebona in deserto castra filiorum Israel. Lobon locus solitudinis trans lordanem. in quo Moyses Deuteronomium legit.

Lachis in tribu Iudae. sed et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. meminit huius Esaias et Ieremias. et nunc est uilla in septimo miliario ab Eleutheropoli euntibus Daromam.

Lebna in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis, quam tenuit Iesus regeillius interfecto. nunc est uilla in regione Eleutheropolitana qnae appellatur Lobna. scribit de hac et Esaias.

[*](9 ff. vgl. S. 41, 20—43, 8)[*](8 Sodomam Vallarsi Sidonem ACH)
v.3.pt.1.p.123
[*](ACH)

Lasaron. et haue cepit Iesus rege ipsius interfecto.

Lapis Boen filiorum Ruben. terminus tribus Iudae.

Laboth in tribu Iudae.

Lamas in tribu Iudae.

|| Labaoth in tribu Symeonis.

[*](136)

Labanath in tribu Aser.

Lacum terminus Nefthalim.

Laboemath, pro quo Aquila interpretatur ingressus Emath.

Lesern, hanc filii Dan ui captam cognominauerunt Dan.

Luza altera iuxta Bethel in terra Chettiim, quam condidit ille qui abierat de Bethel, sicut narrat historia.

Lechi, pro quo Aquila et Theodotion interpretantur maxillam. de qua iam et supra diximus.

Laisa. hanc filii Dan captam manu possederunt, cum esset proeul a Sidone, et uocauerunt eam Dan. fuit autem terminus terrae Iudaeae contra septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. meminit huius et Esaias. sita est autem iuxta Paneadem, de qua lordanis fluuius erumpit.

Lamattara ad quem locum Ionathan iacula dirigebat. pro quo Aquila interpretatur ad signum, Symmachus ad condictum.

Ladabar ubi erat Memfibosthe,

Lodabar unde fuit Machir.

Libanus mons Foenices altissimus.

Luith. huius meminit Esaias. et est usque hodie uicus inter Areopolim et Zoaram nomine Luitha.

[*](2 Ruben] + est autem AC 5 Laboth C 13 Lechi] + in tribu Iuda C 23 Memphybosthe (A)H Miphiboseth C 25 Phoenicis A(B)CH 27 Luita (A)H < C)