Onomasticon
Eusebius of Caesarea
Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.
Babel, quae et Babylon, interpretatur confusio. erat autem ciuitas regni Xemrod, in qua eorum qui aedificauere turrim linguae diuisae sunt, quorum principem Iosefus Xemrod fuisse affirmat. testem quoque eius historiae Sibyllam Graecam exbibens, »locus« inquit »in quo turrim aedificauerunt, nunc appellatur Babylon propter confusionem sermonis eorum qui altissimam turrim omni studio fabricabantur : || siquidem Hebraei confusionem Babel uocant. de bac turri et diuersitate linguarum scribit et Sibylla in hunc modum: cum omnes mortales una lingua uterentur. quidam ex his altissimam aedificauere turrim, caelum per eam cupientes scandere: dii uero turbines uentosque mittentes euertere turrim, et propriam atque diaersam unicuique tribuere linguam, unde urbem quoque appellari contigit Babylonem«.
Bethel uicus in duodecimo ab Aelia lapide ad dexteram euntibus Xeapolim. quae primum Luza, id est ἀμύγδαλον, uocabatur et cecidit in sortem tribus Beniamin, iuxta Bethaun et Gai, quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. porro quod quidam putant secundum errorem Graecorum uoluminum Ulammaus antiquitus nuncupatam, uehetnenter errant.
[*](3 Salem A (auch Z 1) C 6. 7 Nembroth (7 Nemroth) C 14 diumo C Bethan BC doch vgl. S. 43, 3. 6 21 Ulammaus La Ulammaulus C)uerbum quippe Uebraeum et nomen ipsius czuitatulae pqriter miscuerunt, cum Viani significet prius, id est πρότερον, Luxa uero ἀμύγδαλον et sit sensus: uoeabatur autem Bethel prius Luxa. nee non et hoe quod Bethaun aliud oppidum suspicantur, Hebraei putant eandem esse Bethel, sed ex eo tempore quo ibi ab Ieroboam filio Nabat uituli aurei fabricati sunt, et a decem tribubus adorati, uocatam esse Bethaun, id est domum idoli, quae ante uoeabatur domus dei. sed et super hoc in libris Hebraiearum quaestionum plcnius diximus.
Bala, quae est Segor. nunc Zoara nuneupatur, sola de quinque Sodomorum urbibus Lot preeibus reseruata. imminet autem mari mortuo, et praesidium in ea positum est militum Romanormn; habitatoribus quoque propriis frequentatur. et apud eam gignitur balsamum et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. nulluni autem tnoueat quod Segor eadem Zoara dicitur, eam idem nornen sit paruidae uel minoris, sed Segor Hebraice, Zoara Syriace nuneupatur. Bala autem interpretatur absorpta: super quo in libris Hebraiearum quaestionum plenius diximus.
|| Baianus, id est quercus, luctus; sub qua Rebeccae nutrix sepulta est. [*](101)
Barad. inter Cades et Barad hodieque Agar puteus demonstratio.
Bethleem ciuitas Dauid in sorte tribus Iudae, in qua dominus noster atque saluator natus est, in sexto ab Aelia miliario contra meridianam plagam iuxta uiam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum Iesse et Dauid ostenditur. et mille circiter passibus proeul turris Ader, quae interpretatur turris gregis, quodani uaticinio pastores natiuitatis dominicae conscios ante
[*](3 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 4, 15 f.: est autem Bethel: et quae prius uocabatur domus dei, postquam uituli in ea positi sunt, appellata est Bethauen, id est domus inutilis et domus idoli; . . . et Ieroboam filius Nabath uitulos aureos fabricatus etc 5 I Kön 12, 29 7 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 43, 29 (vgl. S. 54 nunc loco nomen inposuit »et uocauit illum Bethel« id est domum dei, »qui uoeabatur ante Luza«, quod interpretatur nux siue ἀμύγδαλον. unde ridicule uerbum hebraicum ulam nomen esse urbis putant, cum ulaui interpretetur prius 15 f. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 22, 4 (vgl. S. 30, 7): Bale lingua hebraea κατάποσις, id est deuoratio, dicitur . . . . siquidem Segor transfertur in paruam, quae lingua syra Zoara dicitur 22 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 55, 30: quodani uaticinic futurum iam tunc mysterium monstrabatur; ep. 108, 10: haud proeul inde (d. h. von Bethleem) descendit ad turrem Ader, id est gregis, iuxta quem Iacob pauit greges suos, et pastores nocte uigilantes audire meruerunt: »Gloria« etc. Balaa C Bethlem C)significans. sed et propter eandem Bethleem regis quondam Iudaeae Archelai tumulus ostenditur, qui scmitae ad cellulas nostras e uia publica diuertentis principium est. uocabatur autem Bethleem et filius Efrathae, id est Mariae, ut in Paraliponienon uolumiue plenius dicitur. lege dilige historiam.
Beelsefon. in deserto castra filiorum Israel iuxta niare rubrum egredientibus Aegyptum.
Baneiacan in deserto castra itineris filiorum Israel.
Bamoth. ciuitas Amorraeorum trans Iordanem in Arnone, quam possederunt filii Ruben.
Basan, super qua scribitur: »et Og regem Basan«. hanc Macbathi cognominauit Auoth Iair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. ceciditque in sortem dimidiae tribus Manasse in terra Galaad: haec est Basanitis, quae nunc Batanaea dicitur.
Beelfegor, quod interpretatur simulacrum ignominiae. est autem idolum Moab cognomento Baal super montem Fogor, quem Latini Priapum uocani. et de hoc in libris Hebraicarum qiiaestionitm plenius dictum est.
Baean ciuitas Amorraeorum, quae et ipsa a filiis Buben tenta est.
Betbamnaram trans Iordanem, quam aedificauit tribus Gad. est [*](102) hodieque uilla Bethnamaris in quinto a Liuiade miliario contra aquilonem.
Betharran trans Iordanem, quam aedificauit tribus Gad.
Beelmeon trans Iordanem, quam aedificauerunt filii Ruben. est autem uicus usque nunc grandis iuxta Baaru in Arabia, ubi aquas ca-
[*](13 ff. vgl. Hier, comm. in Jes 2, 13: Basan regio est Arabiae, cui imperauit Og qui appellatus est rex Basan 13 Psal 135, 11? 17 ᾖ. vgl. Hier, cotrim, in Hos 9, 10 f.: Beelphegor idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare)[*](22 Bethamnaris Α 26 Baarau Α Baruni C)lidas sponte hunms eifert, cognornento Beelmaus, distans ab Esbus milibus nouern, unde et Elissaeus profeta fuit.
Baal trans Iordanem urbs filiorum Ruben.
Buthan castra filiorum Israel in deserto, quae et Aetham nuncupatur.
Bela terminus Iudaeae ad orientem respiciens, de quo et supra sub nomine Arbelae diximus.
Bosor in deserto trans Iordanem, quae cecidit in sortem tribus Ruben, ad orientalem partem Ierichus, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum. haec est Bostra metropolis Arabiae. appellatur autem et alia Bosor ciuitas Esau in montibus Idumaeae, cuius Esaias recordatur dicens: »quis est iste qui uenit de Edom? fuluida uestimenta eius ex Bosor«.
Beroth filiorum Iacim. in deserto locus, in quo obiit Aaron. et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis uertice.
Bunos, hoc est cottis, praeputiorum. locus in Galgalis ubi circumcidit Iesus populum Israel in secundo ab Iericho lapide. et ostenduntur usque hodie saxa quae de Iordane illuc translata scriptura commemorat.
Bethoron, ad quam usque inimicos persecutus est reges Iesus, quae cecidit in sortem filiorum Iosef, id est Efraim. sunt autem duo uici in duodecimo ferme ab Aelia lapide Nicopolim pergentibus, e quibus propter situm unus dicitur || Bethoron superior, quem aedificauit Salomon, et [*](103) alius Bethoron inferior, datus Leuitis in possessionem.
Barne, haec ipsa est quae et Cadesbarne, in deserto quod extenditur usque ad urbem Petram.
[*](7 ff. vgl. Hier, comm. in Jes 34, 1 ff. ? 18 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas, sed uaria postea bellorum tempestate deletas)[*](14 de libro Iesu] < A de Hiesu libris C de libro Iesu Naue La)Baalgad ciuitas in eampestribus Libani ad radices montis Aermon, quam et ipsam cepit Iesus.
Bethfogor urbs filioruin Ruben trans Iordanem iuxta montem Fogor contra Iericho sex milibus supra Liuiadem.
Betbsimuth, hoc est domus siue locus Isimuth. est autem usque hodie nicus Isimuth contra Iericho decem ab ea milibus distans in meridiana plaga iuxta mare mortuum.
Beeroth sub colle Gabaon. ostenditur hodieque uilla ab Aelia euntibus Xeapolim in septimo lapide.
Bothnim trans Iordanem ciuitas tribus Gad, usque hodie similiter appellatur.
Betharam ciuitas tribus Gad iuxta Iordanem, quae a Syris dicitur Bethramtha et ab Herode in honorem Augusti Liuias cognominata est.
Bethnemra urbs tribus Gad iuxta Liuiadem trans Iordanem.
Bethagla tribus Iudae. est autem uicus euntibus Gazam de Eleutheropoli in deeimo lapide qui Agla appellatur. et alia uilla Bethagla maritima in oetauo a Gaza miliario.
Betharaba in tribu Iudae.
Baal, haec est Cariathiarim, id est uilla siluarum, sine ut quidam putant ciuitas Iarim, in tribu Iudae. et est usque hodie uicus descendentibus ab Aelia Diospolim Cariathiarim in deeimo miliario.
Baala in tribu Iudae.
Baloth in tribu Iudae.
Bethfali in tribu Iudae.
[*](9 Nicopolitn Yullarsi 10 Bothnin A 12 Betharan A*C 13 Bethramta et A Bethramthet 20 Iarim nach VLXX Iarib AC 21 Bala C Balaa Va Eusebius III.)Bersabee in tribu Iudae siue Symeonis. est usque hodie cicus grandis in uicesimo a Chebron miliario uergens ad austrum, in quo et Romanorum militum praesidium positum est. || a quo loco termini [*](104) Iudaeae terrae incipientes tendebantur usque ad Dan, quae iuxta Paneadem cernitur. interpretatur uero Bersabee puteus iuramenti eo, quod ibi Abraam et Isaac foedus cum Abimelech sociauere iurantes. nee mouere debet quempiam, si interdum ciuitates Iudae easdem in tribu Symeonis siue Beniamin repperiat. tribus enim Iudae bellicosissimis uiris pollens et crebro aduersarios superans in omnibus tribubus tenuit prineipatum, et ideirco etiam aliarum tribuum sortes in eius interdum funiculo nuneupantur. alioquin in medio tribus Iudae habitasse Symeonem scriptura manifestissime docet.
Balam in tribu Iudae.
Bascatb in tribu Iudae.
Bethdagon in tribu Iudae. sed et usque bodie grandis uicus Caferdago inter Diospolim et lamniam demonstratur.
Bethaloth in tribu Iudae.
Bethaffu in tribu Iudae. uicus trans Rafiam milibus quattuordecim euntibus Aegyptum, qui est terminus Palaestinae.
Betharaba, pro qua Symmaobus transtulit in locis quae iuxta inhabitabilem sunt, significans eremum.
Beesthara in tribu Manasse separata Leuitis in regione Basanitidi.
Bethaun in tribu Beniamin iuxta Gai et Bethel contra Machmas, licet plerique, ut supra dictum est, eandem putent esse Bethel.
Baliloth in tribu Beniamin.
[*](5 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 42, 21 ff. 24 S. 43, 3 ff.)[*](3 a] ex Α 9 crebros La | aduersariis C 10 interdum in eius C 18 Raphaim nhaim Va (La))Bethsur in tribu Iudae siue Beniamin. et est hodie Bethsoro uicus euntibus nobis ab Aelia Chebron in uicesimo lapide, iuxta quem fons ad radices montis ebulliens ab eadem, in qua gignitur, sorbetur humo. et apostolorum Acta referunt eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Filippo baptizatum. est et alia uilla Bethsur in tribu Iudae mille passibus distans ab Eleutheropoli.
Boon in tribu Beniamin.
|| Bethalon in tribu Beniamin, pro qua Symmachus interpretatur in [*](105) campestribus.
Bethalla in tribu Beniamin.
Beroth in tribu Beniamin.
Bola in tribu Symeonis.
Bathul in tribu Symeonis.
Beth in tribu Symeonis.
Baaleth in tribu Symeonis.
Berammoth in tribu Symeonis.
Bethlabaoth in tribu Symeonis.
Bethleem in tribu Zabulon, ad cuius distinctionem altera Bethleem appellatur Iudae.
Bethfases in tribu Issachar.
Batnae in tribu Aser. et nunc appellatur uicus Bethbeten in octauo miliario Ptolomaidis contra orientem.
Bethdagon locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia.
Bethemec, quod interpretatur Symmachus locum uallis. est autem sortis Aser.
Bethana in tribu Nefthalim. et est uilla nomine Batanaea in quinto decimo a Caesarea lapide, in qua dicuntur lauacra esse salubria, quam et supra sub nomine Aneae posuimus.
[*](1 ff. vgl. Hier. ep. 108, 11: coepit per uiam ueterein pergere, quae ducit Gazam . . . et tacita secum uoluere quomodo eunuchus Aethiops . . . inutauerit pellern suarn; et . . . fontem reperit euangelii. atque iride ad dexteram transit. a (transita Grauiiis) Bethsur uenit Escol etc. 18 f. vgl. Hier. comm. in Matth 2. 5: quae est enirn aliarum gentium Bethleem, ut ad distinctionem eius hie Iudaeae poneretur? Iudae autem ideirco scribitur, quia est et alia Bethleem in Galilaea. lege libruni Iesu filii Naue)[*](1 Bethsor Α Bethsoron Va 3 radicem A 8 Betholon C) | in] + eā A 12 Bala AG 14 Bethir Α 23 Betjdagp ABC)Bane in tribu Dan.
Barac in tribu Dan. usque hodie prope Azotum Bareca uiculus appellatur.
Bezec urbs regis Adonibezec. et bodieque duae uillae sunt nomine Bezec uicinae sibi in septimo decimo lapide a Neapoli descendentibus Scythopolim.
Bethsan. ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit expellere. et nunc appellatur Scytbopolis urbs nobilis Palaestinae, quam interdum scriptura cognominat domum San, quod in lingua [*](106) nostra inteqoretatur inimicus.
Bethsames ciuitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus isicopolim in decimo miliario contra orientalem plagam.
Bethnath in sorte tribus Nefthalim. sed nee de hac pristinos accolas tribus Nefthalim ualuit expellere. Bethsames altera in tribu Nefthalim, in qua et ipsa eultores pristini permansere.
Baalermon niorjs circa Libanum in finibus Allofylorum.
Baaleth in tribu Dan.
[*](ACH)Bethbera, quod interpretatur domus aquae siue putei, quam expeditione bellandi oecupauit Gedeon.
Bethasetta ubi terga uertit Madiam. Baianus, id est quercus, Sicimorum, ubi regnauit Abimelech. quae usque hodie ostenditur in suburbano rure Xeaspoleos propter sepulcrum Iosef.
Borconni, quod Aquila in spinas, Symmachus uertit in tribulos.
Bera, ubi cum Abimelech Ioatham fugisset, habitauit. distat autem uicus Bera ab Eleutheropoli octo milibus ad aquilonem.
[*](2 Bare C 5 hodie C 20 Baalech Α 21 quam] + in H 23 Bathasepta ABH Bethtasetta C 28 Ioatha Α Ioatlian H)Baalthamar iuxta Gaba, ubi filii Israel aduersus tribum Beniamin iniere certaraen. et tisque hodie Beththamari in supra dictis locis uiculus appellatur.
Bethcbur. usque ad bunc locurn populus Israel fugientes alienigenas persecutus est, appellans eum lapidem adiutorii.
Bama, ubi Saul ungendus in regem cum Samuel cibum sumit. porro Bama Aquila semper excelsum transtulit.
Boses nomen petrae, super qua in libris Hebraicarum quaestionuvi diximus.
|| Besor torrens ad quem uenit Dauid. [*](107)
Borasan ad quem locum Dauid praedae partem misit.
Baurim locus ad quem usque prosecutus est Micbol filiam Saulis uir suus lacrimans.
Baalasor iuxta Efraim, ubi Abessalom pecora tondebantur.
Bethmacha. usque ad banc persecutus est Ioab perduellem Sabee, et postea eam legimus ab Assyriorum rege captam. est autem ascendentibus de Eleutberopoli Aeliam in octauo lapide nunc uilla quae Macbamim dicitur.
Balaath urbs quam aedificauit Salomon.
Betbsarisa unde uenit homo cum muneribus ad Elissaeum profestamest autem uilla in finibus Diospoleos quindecim ferme ab ea milibus distans contra septentrionem in regione Thamnitica.
Bethagan uia per quam Ocboziam fugisse legimus.
Bazecatb urbs antiqua Iudaeae.
Bethacath uicus Samariae ad quem uenit Ieu rex Israel, qui in
[*](16 II Sam 20, 13 ὖ. 17 II Kön 15, 29)[*](2 Bethamari (A)H 7 assumit C sumsit Va 8 excelsaui ΑΗ 11 torrens Martianay fcurria ABCH Ι quam ΒΗ 17 post eam (A)H 19 Achamim C Mechamim La 24 viam ACH 25 Bazechath C)latissimo campo situs non amplius quindecini milibus a Legionis oppido separatur. pro quo Aquila interpretatus est donium curuantium, Symmachus domum singulornm, eo quod angustus et humilis introitus singulos tantum, et nee ipsos stantes, ingredi sustineret.
Baenith quam construxerunt Samaritani, qui de Babylonis regione transierant.
Byblus ciuitas Foenices, cuius meminit Iezecbiel, pro qua in Hebraico continetur Gobel.
Bubastus ciuitas Aegypti iuxta Iezecbiel.
Boz in terra Cedar, sicut scribit Ieremias.
Bei idolum Babylonium.
Bethsaida ciuitas in Galilaea, Andreae et Petri et Filippi apostolorum, prope stagnum Genesaretb.
|| Betbfage uillula in monte Oliueti, ad quam uenit dominus Iesus. [*](108)
Bethania uilla in seeundo ab Aelia miliario in latere montis Oliueti, ubi saluator Lazarum suscitauit, cuius et monumentum ecclesia nunc ibidem extrueta demonstrat.
Bethabara trans Iordanem, ubi Ioannis in paenitentiam baptizabat, unde et usque hodie plurimi de fratribus, hoc est de numero credentium, ibi renasci cupientes uitali gurgite baptizantur.
Bethsaida piscina in Ierusalem quae uocobatur προβατική, et a nobis hilerpretari potest pecualis. haec quinque quondam porticus habuit, ostendunturque gemini lacus, quorum unus hibernis pluuiis adimpleri solet, alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. nam hostias in eo lauari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen aeeeperit.
[*](13 f. vgl. Hier. comm. in Ez 28, 20 ff.)[*](13 Bethsaidan AH | in < AC | et1 < AC 14 Genesar Α Genessareth Η 19 Bethtabera C 22 Bethesda Bonfrere 23 porticos AC 25 cruentus aquis antiquis operis signa testatur H 26 proferunt C)Geon fluuius qui apud Aegyptios Nilus uocatur, in paradiso oriens et uniuersam Aethiopiam circumiens. Gomorra una de quinque ciuitatibus Sodomorum, quae cum reliquis diuina ultione subuersa est.
Gerara, ex cuius nomine nunc Geraritica uocatur regio trans Daroma, procul ab Eleutheropoli milibus uiginti quinque ad meridiem. erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem plagam et ciuitas metropolis Palaestinae. scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines, quarum una Aegypto iungitur. ad quam populus trans fretum rubri maris peruenit, altera uero, Cades, usque ad Saracenorum eremum extenditur.
[*](AC)Galaad mons, ad quem septimo die profectionis e Carris Iacob profugus uenit. est autem ad tergum Foenices et Arabiae, collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans Iordanem habitauit quondam Seon rex Amorraeorum. cecidit supra dictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse. sed et Ieremias loquitur: „Galaad, tu mihi initium “. a quo monte
[*](2 vgl. Hier, comm. in Jer 2, 18 14 ff. vgl. Hier, comm. in Ez 47, 18: Galaad, qui mons Libani collibus copulatus cecidit in sortem Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse et est a tergo Phoenicis et Arabiae, ad quem montem peruenit de Charris profectus Iacob et comprehensus est a Laban; de quo et Ieremias loquitur: Galaad, tu mihi initium Libani; quam cepit de Amorrhaeorum regione Galaad filius Machir filii Manasse; vgl. comm. in Jer 22, 6)[*](6 Doromam C. 14 Charris Α 15 Foenicis A(C))et ciuitas in eo condita sortita uocabulum est, quam cepit de Amorraeorum manu Galaad filius Machir filii Manasse.
Gader turris, ubi habitante Iacob Ruben patris uiolauit torum. quae absque G littera in Hebraeo Ader scribitur.
|| Gethaim, pro qua in Hebraeo positurn est Auith, ciuitas Adad, [*](125) qui quartus regnauit in terra Idumaea, quae nunc Gebalene dicitur.
Gesem regio Aegypti, in qua habitauit Iacob cum liberis suis.
Gasiongaber castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum libro scriptum est. porro iuxta Deuteronomium ciuitas est Esau, quam nunc Essiam nuncupari putant. iuxta mare rubrum et Ailam.
Gai castra in solitudine filiorum Israel, et usque hodie Gaia urbs dicitur Palaestinae iuxta ciuitatem Petram.
Gelmon Deblathaim castra, id est mansio, filiorum Israel in deserto.
Gadgad mons in derserto, ubi castra metati sunt filii Israel.
Gaza ciuitas Euaeorum, in qua habitauere Cappadoces, pristinis cul- [*](ACH) toribus | interfectis. apud ueteres erat terminus Chananaeorum iuxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae, sed eam tenere non potuit, quia Enacim, id est gigantes, Allofylorum fortissimi restiterunt. et est usque hodie insignis ciuitas Palaestinae. quaeritur autem quomodo in quodam profeta dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum. quod soluitur ita: antiquae ciuitatis locum uix fundamentorum praebere uestigia, hanc autem, quae nunc cernitur in alio loco, pro illa quae corruit, aedificatam.
[*](7 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 62, 15 ff.: si, ut in nostris codicibus est, per extremum Μ scribitur Gesem, quod mihi nequaquam placet etc. 21 Jer 32, 6? 47, 5? Amos 1, 7? Zeph 2, 4? Sach 9, 5?)[*](1 quam] + et Α 7 Gesen C 9 Gaziongaber AC 10 quam] + et C Esaiam (A*)A1C 11 Aialam AC 19 fortissimi Va fortissime ABCH 21 dicat Η)Gergasi ciuitas trans Iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse. et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae. quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. sed et Euangelium meminit Gergessenorum.
Gadgada, ubi aquarum torrentes sunt, est autem locus in solitudine. Gaulon siue Golam in tribu Manasse, ciuitas sacerdo talis et fugitiuorum [*](126) in regione Basanitide. sed et nunc Gaulon uocatur uilla pergrandis in Batanaea, ex cuius nomine et regio sortita uocabulum est.
Gebal mons in terra repromissionis, ubi ad Imperium Moysi altare constructum est. sunt autem iuxta Iericho duo montes uicini contra se inuicem respicientes, e quibus unus Garizin alter Gebal dicitur. porro Samaritani arbitrantur hos duos montes iuxta Neapolim esse, sed uehementer errant: plurimum enim inter se distant, nec possunt inuicem benedicentium siue maledicentium inter se audiri uoces, quod scriptura commemorat.
Garizin mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant iuxta supra dictum montem Gebal.
Golgol, quae et Galgal, iuxta quam montes esse scribuntur Garizin et Gebal. Galgal autem locus est iuxta Iericho. errant igitur Samaritani, qui iuxta Neapolim Garizin et Gebal montes ostendere uolunt, cum illos iuxta Galgal esse scriptura testetur.
Gai in Moab, quod interpretatur uallis Moab, iuxta Fogor, ubi sepultus est Moyses.
Galgala, haec est quam supra posuimus Golgol, ad orientalem plagam antiquae Ierichus cis Iordanem, ubi Iesus secundo populum cir-
[*](1 Gargasi B(CH) 11 ex H 21 testatur BH Eusebius III.)cumcidit et pascha celebrauit ac deficiente manna triticeis panibus usus est Israel, in ipso loco lapides quoque, quos de alueo Iordanis tulerunt, statuerunt. ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit. cecidit autem in sortem tribus Iudae. et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo Ierichus miliario. ab illius regionis mortalibus miro cultu babitus. sed et iuxta Βethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
Gai iuxta Bethaun et Bethel, quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. et babitauit in illa quondam citra Iordanem Amorraeus; nunc desertus tantum ostenditur locus.
|| Gabaon, unde Gabaonitae supplices uenerunt ad Iesum. erat olim metropolis et regalis ciuitas Euaeorum, ceciditque in sortem tribus Beniamin. et nunc ostenditur uilla eodem nomine in quarto miliario Bethelis contra occidentalem plagam iuxta Rama et Remmon. ubi Salomon hostiis immolatis diuinum meruit oraculum. fuit autem et ipsa separata Leuitis.
Gabe sortis Beniamin. et haec Leuitis ciuitas separata.
Gazer in sorte tribus Efraim. urbs separata Leuitis. quam et ipsam expugnauit lesus rege illius interfecto. aedificata est autem postea a Salomone. nunc Gazara uilla dicitur in quarto miliario Nicopoleos
[*](7 Bethan BCH (< A) 12 eodem nomine uilla Α 16 Gebe 18 postea < C)contra septentrionem. uerumtamen sciendum quod alienigenas ex ea Efraim nom potuit expellere.
Goson. et hanc expugnauit Iesus.
Geth. in hac gigantes, qui uocabantur Enacim, et Fylistinorum accolae permanserunt. ostenditur uicus in quinto miliario ab Eleutheropoli euntibus Diospolim.
Gesom ciuitas alienigenarum, quae est et Gargasi in Basanitide, de qua filii Israel expellere non naluerunt Gesuri.
Gader. et huius regem interfecit Iesus. legimus quod Iacob „trans turrim Gader fixerit tabernaculum “.
Goim in Gelgel, quod Aquila et Symmachus interpretantur gentes in Gelgel.
Gelgel. et hanc cepit Iesus. et nunc ostenditur uilla nomine Galgulis ab Antipatride in sexto miliario contra septentrionem.
Golathmaim locus qui interpretatur possessio aquae.
Gadda in tribu Iudae. est autem hodieque uilla in extremis finibus Daromae contra orientem imminens mari mortuo.
Gadera in tribu Iudae. nunc appellatur uilla ad regionem ciuitatis Aeliensis pertinens nomine Gadora circa terebinthum.
Gedur in tribu Iudae. hodieque uocatur Gedrus uicus || pergrandis [*](128) in decimo miliario Diospoleos pergentibus Eleutheropolim. Gabli terra Allofylorum.
Gison in tribu Iudae.
Gelon in tribu Iudae.
Gaderoth in tribu Iudae.
Gethremmon in tribu Manasse ciuitas separata Leuitis.
[*](4 ff. vgl. Hier, comm. in Mich 1, 10: Geth . . . una est de quinque urbibus Palaestinae, uicina Iudaeae confinio, et de Eleutheropoli euntibus Gazam nunc usque uicus uel maximus, unde fuit Goliath ille Gethaeus etc.)[*](7 Gesom] l. Gesurim? Gergassi Α Gergasi Η 10 turrem ΑΗ torrentem C 13 et 2 Va < ABCH | Galgalis CH 19 Gadara C Gedora H* Gadora H 1 20 Gahedur (A)C | Cedrus Α 25 Gederoth Α)Gai uallis siue praeruptum.
Geennom, quod interpretatur uallis Ennom. et ab hac quidam putant appellatam geennam. cecidit autem in sortem tribus Beniamin iuxta murum Ierusalem contra orientem. super qua in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.
Geththefer in tribu Zabulon.
Geefthael, id est uallis Efthael, in tribu Zabulon.
Gabathon in tribu Dan, ciuitas separata Leuitis. est quoque oppidum, quod uocatur Gabe, in sexto decinio miliario Caesareae, et alia uilla Gabatha in finibus Diocaesareae iuxta grandem campum Legionis, nec non et Gabaa et Gabatha uiculi contra orientalem plagam Daromae. sed et alia Gabatha in tribu Beniamin, ubi fuit domus Saul. alienigenarum quoque in Regnorumm libris quaedam Gabatha scribitur et iuxta Bethleem in tribu Iudae.
Gethremmon alia ciuitas in tribu Dan, separata Leuitis. est autem nunc uilla pergrandis in doudecimo miliario Diospoleos pergentibus ad eam de Eleutheropoli.
Galiloth locus iuxta Iordanem in tribu Beniamin, ubi altare domino constituerunt filii Ruben.
Gaas mons in tribu Efraim, in cuius septentrionali plaga sepultus est Iesus filius Naue. et usque hodie iuxta uicum Thamnam sepulcrum eius insigne monstratur.
Gabaath in tribu Beniamin urbs Finees filii Eleazar, ubi sepultus est Eleazarus. est autem nunc Gabatha uilla in || douodecimo lapide [*](129) Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum Abbacuc profetae ostenditur.
Gabaam. usque ad hanc bellatum est contra tribum Beniamin, sicut in libro Judicum scribitur.
[*](2 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 7, 31; comm. in Matth 10, 28 12 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 5, 8 f. : istae autem duae sunt in tribu Beniamin uicinae sibi mutuo ciuitates, id est Gabaa, in qua natus est Saul, et Rama, quae est iuxta Gabaa)[*](2 Enom C 9 et — Diocaesareae < C 11 et1 < Α | et Gabaa et < Η 16 f. ab ea Eleutheropolim Vallarsi 24 lapide CH miliario ΑΒ 25 Ambacuc C)Geththa ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto. nunc uicus grandis uocatur Giththam inter Antipatridem et Iamniam. sed et alia appellatur Geththim.
Gallim unde fuit Falti, qui post fugam Dauid Melchol uxorem eius acceperat. meminit huius loci et Esaias. dicitur autem esse et quidam iuxta Accaron uicus qui uocatur Gallaa.
Gelamsur regio Allofylorum.
Gelbue montes alienigenarum in sexto lapide a Scythopoli, in quibus et uicus est grandis qui appellatur Gelbus.
Gedud ad quem descendit Dauid. pro quo Aquila τὸν εὔζωνον id est expeditum uel accinctum, Symmachus latronum cuneum transtulerunt.
Gazera ubi percussit Dauid alienigenas. posuimus et supra Gazer.
Gesur regio alienigenarurn in Syria.
Gilon unde fuit Achitofel.
Gob ubi commissum est proelium.
Galilaea. duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium nocatur, uicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon uiginti ciuitates donauit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nefthalirn, altera Galilaea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon.
Gion ubi Salomon est unctus in regem. Ger locus in quo percussit Ieu rex Israel Ochoziam regem Iudae iuxta Ieblaam.
Geththachofer unde Ionas profeta fuit. || Gaddi quam percussit Azael rex Damasci. posita est et supra [*](130) Gadda.
Gemela regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur uallem salis.
[*](25 ff. vgl. Hier. comm. in Jon praef.: Geth quae est in Ofer . . . . . in secundo Saphorim miliario, quae hodie appellatur Diocaesarea, euntibus Tiberiadem haud grandis est uiculus, ubi et sepucrum eius ostenditur. quamquam alii iuxta Diospolim, id est Lyddam, eum et natum et conditum uelint, non intelligentes hoc quod additur Οpher ad distinctionem aliarum Geth urbium pertinere, quae iuxta Eleutheropolim siue Diospolim hodie quoque monstrantur)[*](4 alia] + uilla CH | Giththim Η 7 iuxta < ΑΒΗ 11 l. Gedur 19 uiginti] + quinque La 21 Gennesar Α Gennesareth Η)Gebin. meminit huius Esaias. et est uilla Geba in quinto miliario a Gufnis euntibus Neapolim.
Gozan in regione Emath. et huius meminit Esaias. est autem in finibus Damasci.
Gareb collis iuxta Ierusalem, sicut scribit leremias.
Gebarth, pro quo Aquila interpretatur in saepibus, Symmachus uero in coloniis: lege Ieremiam.
Gefa nomen regionis, ut in Esaia scriptum est.
Gemen siue Gamon regio Moabitarum iuxta Esaiam.
Gadara urbs trans Iordanem contra Scythopolim et Tiberiadem ad orientalem plagam sita in monte, ad cuius radices aquae calidae erumpunt, balneis desuper aedificatis.
Gergesa ubi eos qui a daemonibus uexabantur saluator restituit sanitati. et hodieque super montem uiculus demonstratur iuxta stagnum Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt, diximus de hoc et supra.
Gethsemani locus ubi ante passionem saluator orauit. est autem ad radices montis Oliueti nunc ecclesia desuper aedificata.
Golgotha locus Caluariae, in quo saluator pro salute omnium crumcifixus est. et usque hodie ostenditur in Aelia ad septentrionalem plagam montis Sion.
Dasem urbs Assyriorum nobilis, quam exstruxit Assur inter Nineuen et Chalach.
[*](6 l. Gebaroth 7 colonis CH 9 Gamen CH | Gamol C 14 Gergessa Α Gerges Η)Drys, id est quercus, Mambre iuxta Chebron, quae usque ad aetatem infantiae meae et Constantii regis Imperium terebinthus monstrabatur peruetus et annos magnitudine indicans, sub qua habitanit Abraam. miro autem cultu ab ethnicis habita est et ueluti quodam insigni nomine consecrata.
Damascus nobilis urbs Foenices. eodem autern uocabulo et Masec ancillae Abraam filius appellatus est. porro Masec quid sibi uelit in libris Hebraicarum quaestionum plenius disputaui, hie tantum interpretis sum functus officio, non quo ancillam Abraae Masec nuncupatam probem.
Dan uiculus in quarto a Paneade miliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic uocatur, terminus Iudaeae prouinciae contra septentrionem, de quo et Iordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Ior quippe ῥεῖθρον id est fluuium siue riuum Hebraei uocant.
Dannaba ciuitas Balac filii Beor regis Edom, post quem regnauit lob. licet mihi longe aliter uideatur. et est usque hodie uilla Dannaia in octauo miliario Areopoleos pergen||tibus Arnonem, et altera Dannaba [*](115) super montem Fogor in septimo lapide Esbus.
Dothaim ubi inuenit Iosef fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in duodecimo a Sebaste miliario contra Aquilonis plagam ostenditur.
Debon, quae et Dibon, in solitudine castra filiorum Israel, est autem et alia Dibon, uilla pergrandis iuxta Arnonem, quae cum prius fuisset filiorum Moab, et post eam Seon rex Amorraeorum belli iure tenuisset, a filiis Israel capta atque possessa in partem uenit tribus Gad. meminit huius Ieremias et Esaias in uisione contra Moab.
Debongad castra filiorum Israel.
[*](7 f. Hier, quaest. in Gen S. 24, 33: ubi nos habemus »et filius Masec uernaculae meae haeres meus « in hebraeo scriptum est »masech bethi« 13 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 24, 3: »et persecutus est eos usque Dan«. ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Iordanis. nam et alter uocatur Ior, quod interpretatur ῥεῖθρον, id est riuus. duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum riuulum foederatis, Iordanis deinceps appellatur; vgl. comm. in Amos 8, 11 ff.: Dan in terminis Iudaeae, ubi nunc Paneas est etc.)[*](2 Constantini regi Η 13 ριθρον ABCH 26 αρεοπολεως Α(Η))Dysmae Moab, id est ad occidentem Moab, iuxta Iordanem contra Ierichum, ubi Balac rex Moab et maiores natu Madiam Israelem insidiis deceperunt, in quo loco et Moyses scribit Deuteronomium.
Dabira ciuitas in tribu Dan, cuius regem interfecit Iesus. est autem et alia uillula Iudaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream pertinentis.
Dor Nafeth, quod Symmachus transtulit Dor maritima, haec est Dora in nono miliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum, nunc deserta. quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere.
Dabir in tribu Iudae, quae uocabatur ciuitas litterarum. hanc praeoccupauit Gothoniel frater Chaleb, interfectis in ea Enacim. fuit autem et ipsa sacerdotibus separata. porro Gothoniel quidam arbitrantur filium fratris Chaleb.
Dabir super Iordanem ciuitas Amorraeorum.
Dimona in tribu Iudae.
Dadan in tribu Iudae.
Denna in tribu Iudae. eadem est autem. quae et Dabir ciuitas [*](116) litterarum.
Dauia siue Dauid in tribu Iudae.
Duma in tribu Iudae uicus grandis in Daroma, hoc est ad australem [*](AC) plagam, in finibus Eleutheropoleos, | decem et Septem ab ea milibus distans.
Damna in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata.
Dasbath in tribu Zabulon.
Dabrath in tribu Issachar. urbs separata Leuitis.
[*](22 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 21, 14 f.: est autem Duma non tota Idumaea prouincia, sed quaedam eius regio, quae ad austrum uergit et ab urbe Palaestinae quae hodie dicitur Eleutheropolis uiginti distat milibus)[*](2 Balaac ACH 7 pertinens Α 18 l. Dalan 21 Dahuia (A)CH | Daubid Α (C) 23 ελευθεροπολεως AC 26 l. Dabasthe)Drys, id est quercus, in Efratha in tribu Manasse, unde fuit Gedeon. et de hac quid nobis uisum sit, in libris Hebraicarum quaestionum diximus. quaeritur enim quomodo Efratha in tribu Manasse nunc esse dicatur.
Dibon, de qua supra diximus, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab.
Deseth, quod Aquila transtulit parietem, Symmachus murum. Dodanim, de qua Esaias in uisione scribit Arabiae. est autem iuxta Areopolim.
Darom. huius meminit Iezechiel, quod Symmachus uertit in africum.
Diospolis ciuitas Aegypti, sicut scribit Iezechiel.
Dadan in regione Cedar, de qua scribit Ieremias.
Deblathaim in terra Moab, sicut scribit Ieremias.
Daedan in regione Idumaea, sicut scribit Ieremias. est autem in quarto miliario a metallo Faeno contra aquilonem.
Decapolis, sicut in Euangelio legimus. est autem regio decem urbium trans lordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram.