Onomasticon

Eusebius of Caesarea

Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.

Eden sacri paradisi locus ad orientem, quod in uoluptatem deliciasque transfertur.

|| Euila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae [*](117) pretiosissimae, carbunculus zmaragdusque nascuntur. est autem regio ad orientem uergens, quam circuit de paradiso Fison egrediens, [*](15 sicut] super qua Α 16 Faeno Β Foeno Α Seno C | aquilonem] + De euangeliis La 20 sacri Va sacer ABC 23 smaragdusque Α Eusebius III.)

v.3.pt.1.p.83
[*](AC) quem nostri mutato nomine Gangem uocant. sed et unus de minoribus Noe Euila dictus est, quem Iosefus refert cum frafcribus suis a flumine Cofene et regione Indiae nsque ad eum locum, qui appellatur Ieria, possedisse. sed et Ismael in solitudine Euila habitasse scribitur, quam sancta scriptura ait esse in deserto Sur contra faciem Aegypti et tendere usque ad terram Assyriorum.

Eufrates fluuius Mesopotamiae in paradiso oriens. porro Salustius auctor certissimus asserit tam Tigris quam Eufratis in Armenia fontes demonstrari. ex quo animaduertimus aliter de paradiso et fluminibus eius intellegendum.

Ellasar ciuitas regis Ariocb.

Efratha regio Bethleem ciuitatis Dauid, in qua natus est Christus. est autem in iribu Iudae, licet plerique male aestiment in tribu Beniamin, iuxta uiam, ubi sepulta est Rachel, quinto miliario ab Ierusalem in eo loco, qui a Septuaginta uocatur Hippodromus. legimus Efratham et in Paralipomenon libro, sicut supra dictum est.

[*](ACH)[*](131)

Iroth locus deserti ad quem venerunt filii Israel mare rubrum transfretantes.

[*](AC)[*](117)[*](ACH)

|| Incendium. id est ἐμπυρισμός, locus in deserto, ubi quandam partem [*](131) populi flamma consumpsit.

Inthaath castra in deserto filiorum Israel.

[*](AC)

|| Ebrona in deserto castra filiorum Israel.

[*](117)

Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Iesu missi sunt.

Erma, ubi populi pars caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo, quem in Deuteronomio Amorraeum scriptura uocat.

[*](7 Sallust. Hist. IV, 52; vgl. Isidor. Or. XIII, 21, 10: Salustius autem auctor certissimns asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diuersa euntes longius diuiduntur spacio medio relicto multorum milium, quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus animaduertit aliter de paradisi fluminibus intelligendum 12 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 54, 22ff.: uerbum hebraicum cbabratha in consequentibus . . . nescio quid uolentes hippodromum LXX interpretes transtulerunt etc.; comm. in Abd 20 f.: Ephratha . . . διώνυμος est appellaturque Bethleem, in qua ortus est coelestis panis 16 S. 42, 10)[*](3 Cepene Α Cephene C | Hieria AC 7 Sallustius Α)
v.3.pt.1.p.85
[*](AC)

Esebon ciuitas Seon regis Amorraeorum in terra Galaad. quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorraeis belli iure possessa est. meminit huius Ieremias, Esaias quoque in uisione contra Moab. porro nunc uocatur Esbus, urbs insignis Arabiae in montibus, qui sunt contra Iericho, uiginti ab || Iordane milibus distans. fuit autem in tribu Ruben, separata [*](118) Leuitis.

Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan gigas et potens, omnisque illius caesus exercitus. nunc autem est Adra insignis Arabiae ciuitas in uicesimo quarto lapide a Bostra.

Eleale ciuitas Ainorraeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben. meminit huius et Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. sed et usque hodie uilla grandis ostenditur in primo ab Esbus miliario.

Enna, quae est iuxta desertum Cades.

Ermon. mons Ermon, quem Foenices cognominant Sanior, iam et supra positus.

Emecachor, quod interpretatur uallis Achor id est tumultus atque turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est eo quod quaedam de anathemate sustulisset. est autem locus iuxta Iericho haud procul a Galgalis. male ergo quidam putant uallem Achor a nomine eius, qui lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit et non Achor siue Achar.

Eglom, quae et Odollam, in tribu Iudae, cuius regem nomine Dabir interfecit Iesus. est autem nunc uilla pergrandis in duodecimo ab Eleutheropoli lapide contra orientem, de qua et supra diximus.

[*](ACH)

|| Inemec, pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt in valle.

[*](133)[*](AC)

|| Esrom, quae et Asor, iuxta eremum in tribu Iudae, de qua et supra [*](118) dictum est.

Enacim. et in hac interfecit Iesus Enacim gigantes de regione montana in Chebron. sed mihi uidetur non esse nomen loci Enacim, sed habitatorum Chebron.

[*](2 ante < Α 7 gigans A(C) 11 et huius C 20 qui putant Α qui putat C 21 nominatam C)
v.3.pt.1.p.87
[*](AC)

Efron in tribu Iudae. est et uilla pergrandis Efraea nomine contra septentrionem in uicesimo ab Aelia miliario.

Edre in tribu Iudae.

Ethnan in tribu Iudae.

|| Ebeziuthia in tribu Iudae.

[*](119)

Euim in tribu Iudae.

Eltholath in tribu Iudae.

Ereb in tribu Iudae. est hodieque uilla in Daroma, id est ad austrum, quae Eremiththa nuncupatur.

Esan in tribu Iudae.

Elul in tribu Iudae. est et hodie in regione ad Aeliam pertinente uilla nomine Alula iuxta Chebron.

Elthece in tribu Iudae. est hodieque Thecua uicus in nono ab Aelia miliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos profeta, cuius et sepulcrum ibidem ostenditur.

Engaddi in tribu Iudae, ubi absconditus est Dauid in solitudine, quae est in Aulone Ierichus, hoc est in regione illa campestri, de qua supra diximus. uocatur autem usque hodie uicus pergrandis Iudaeorum Engaddi iuxta mare mortuum, unde et opobalsamum uenit, quas uineas Engaddi Salomon nuncupat.

Esthemo ciuitas sacerdotalis. nunc autem ostenditur pergrandis uicus Iudaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet regionem. Emecrafaim. id est uallis Rafaim, in tribu Beniamin. Edomia in tribu Beniamin. nunc autem ostenditur uilla Eduma in Acrabittene duodecim ferme milibus distans a Neapoli contra orientem.

[*](13 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 6, 1: Thecuam quoque uiculum esse in monte situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum quotidie oculis cernimus; Tgl. u. Θεκώ 16 ff. vgl. Hier, in Ez 47, 6 ff.: Engallim enim in principio est maris mortui, ubi Iordanis ingreditur, Engaddi uero ubi finitur atque consumitur; vgl. Hier, quaest. in Gen S. 23, 9 ff.: Asasonthamar hoc oppidum est, quod nunc uocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile 17 f. S. 15, 22 ff. 19 Cant 1, 14 25 vgl. Hier. comm. in Abd 1)[*](4 Ethna Α Ethnam C 7 Elolath ΑΒ < C 9 Heremititha Α Eremitatha C 19 Engaddia Α Engadila C 25 Edomaia Α | Edumea Α)
v.3.pt.1.p.89
[*](AC)

Erma. et hanc Iesus cepit rege illius interfecto, quae fuit in sorte Symeonis siue Iudae.

Ether sortis Symeonis. et nunc est uilla pergrandis nomine Iethira in interiori Daroma iuxta Malatha.

Ethtba in tribu Symeonis.

Elcath in tribu Aser. Leuitis ciuitas separata.

[*](ACH)

|| Icoc sortis Nefthalim in confinio trium tribuum, id est in tribu [*](134) Zabulon ad australem partem. in tribu Aser ad occidentem, porro in tribu Iadae ad solis ortum.

[*](AC)

|| Edrai in tribu Nefthalirn.

[*](119)

|| Esthaol in tribu Dan, ubi mortuus est Samson, quae || usque hodie [*](120) ostenditur in decimo Eleutberopoleos miliario contra aquilonem pergentibus Nicopolim.

Eltheco in tribu Dan separata Leuitis.

Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quiuit expellere.

Eremmon uicus Iudaeorum pergrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli miliario contra meridiem in Daroma.

Emathdor in tribu Nefthalum, separata Leuitis.

Emath terminus Allofylorum in regione Damasci.

[*](ACH)

|| Inlechi, pro quo Aquila interpretatur in maxilla.

[*](134)

Inaczeb, pro quo Symmachus transtulit in ualle Zeb.

[*](AC)[*](120)

Ergab, ad quem locum Ionathan filius Saul ueru dirigit, militaribus iaculis se exercens. pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit.

Echela, ubi absconditus est Dauid. nunc uero Eccela uilla dicitur in septimo ab Eleutheropoli miliario, iuxta quam et sepulcrum Abbacuc profetae ostenditur.

[*](3 Ieththira (A)C 4 Malatham Α 11 mortuus AC vgl. Richt 16, 31 oder l. ortus? moratus La 26 Eccla uilla Α 27 et < C)
v.3.pt.1.p.91
[*](AC)

Elmoni locus; quispiam interpretatur, pro quo Aquila et Theodotion transtulerunt τόν ’δε τινά quod nos dicere possumus hunc uel illum. porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri huius aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare, sed idcirco quaedam iuxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in libris Hebraicarum quaestionum plenius disputaui.

Esthama, ad quem locuru misit Dauid.

Eloth, quam aedificauit rex Azarias.

Emath in Esaia ciuitas Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum. meminit huius Zacharias et Iezechiel. in Arnos quoque Emath Rabba scribitur, quod nobis consonat Emath magna, diximus de hac et supra quid nobis uideretur, hanc esse Epiphaniam iuxta Emesam, quae usque hodie Syro sermone sie dicitur.

Eser urbs quam aedificauit Salomon.

[*](121)[*](ACH)

ΙΙ Inachim siue Inbachim, pro quo Aquila et Symma ||chus transtulerunt [*](134/5) in fletu. meminit huius et Michaeas profeta.

Inaraba, pro quo Aquila transtulit in humili uel piano, porro Symmachus in campestri.

[*](AC)

|| Elcesede quo loco et Naum profeta fuit: nam appellatur Elcesaeus.

[*](131)

Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt uallium.

Emmaus, de quo loco fuit Cleopas, cuius Lucas euangelista meminit. haec est nunc Nicopolis insignis ciuitas Palaestinae.

Efraim iuxta desertum, ad quam uenit dominus Iesus cum diseipulis suis, diximus de hac et supra sub Efron uocabulo.

[*](3 S. 3, 10ff. 9 f. vgl. Hier, coinm. in Jes 10, 5 ff.: Emath, quam Syri usque hodie Epiphaniam uocant; comm. in Ez 47, 15 ff.; comm. in Arnos 6, 12ff; comm. in Amos 6, 2 ff.: Emath magnam, quae nunc Antiochia nominatur. magnam autem uocat ad distinetionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania 19 f. vgl. Hier. comm. in Nahum prol.: cum Elcesi usque hodie in Galilaea uiculus sit, paruus quidem et uix ruinis ueterum aedificiorum indicans uestigia; sed tarnen notus Iudaeis et mihi quoque a circumducente monstratus 23 ᾖ. vgl. Hier. ep. 108, 8: Nicopolim, quae prius Emmaus uocabatur, apud quam in fractione panis cognitus dominus Cleophae domum in ecclesiam dedicauit, u. ö.)[*](3 diligens] licet Α 11 nobiscum sonat Va 13 sic < c 20 Emacim Va Enacim AC)
v.3.pt.1.p.93
[*](AC)

Hucusque per correptam litteram Ε naminum sunt lecta principia, per extensum legamus elementum, quod Graece dicitur Eta.

[*](ACH)[*](159)

Zafoim regio principum Edom in terra quae nunc appellatur Gebalena.

Zoob ciuitas Amorraeorum sita in Arnone, de qua scriptum est: »tropterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon«.

Zefrona terminus Iudaeae ad septentrionem.

Zared. uallis Zared in parte deserti.

Zif in tribu ludae.

Zannoua in tribu ludae. usque hodie in finibus Eleutheropoleos pergentibus Aeliam uilla Zanua nuncnpatur.

Zif in octauo miliario Chebron contra orientem usque in praesens uicus ostenditur, ubi abscondibus est Dauid. fuit autem in Daroma in finibus Eleutheropoleos.

Zif. mons squalidus uel caligans siue nebulosus iuxta Zif, in quo sedit Dauid propter Chermelam, quae in scripturis Carmelus appellatur. uicus hodie Iudaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. sed et unus de posteris Caleb dictus est Zif. lege Paralipomenon.

[*](2 heta AC etha Β 4 Zofoim AH 13 Zif La Zit ABCH 14 Zanhohua (A) C(H) 15 Zannua C 23 Paralipomena Η)
v.3.pt.1.p.95
[*](ACH)

Zogora in Ieremia ciuitas Moabitarum. haec est quae nunc uocatur Zoara siue Segor, una de quinque ciuitatibus Sodomorum. Zeb ciuitas Amman, hodieque uilla Zia ostenditur in quinto decimo lapide Filadelfiae contra occidentem. de qua scribit Ieremias.

Zoeleth nomen lapidis ubi Adonias immolat uictimas iuxta fontem Roscel.

[*](AC)
[*](121)

Elath regio principum Edom et ciuitas Esau in decimo a Petra miliario contra orientem.

Eroum ciuitas in Aegypto, ad quam Iosef occurrit patri suo Iacob.

Eliopolis, ciuitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum est On, in qua Petefres sacerdos fuit. meminit huius et Iezechiel. Etham castra filiorum Israel in deserto, qnae appellatur et Buthan.

Engannim in tribu Iudae. nunc est uicus iuxta Bethel.

Enaim in tribu Iudae. hodieque uilla est Bethenim circa terebinthum.

Endor in tribu Manasse, ubi pythonissa a Saule Iudaeae rege consulitur. diximus et supra de Aendor, quae est iuxta oppidum Naim, in cuius portis saluator filiura uiduae suscitauit, est autem circa Scythopolim.

Enganni in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. sed || et alia [*](122) quaedam ciuitas Enganna dicitur circa Gerasam trans Iordanem.

Enada in tribu Issachar. est autem usque hodie quaedam uilla nomine Enadab pergentibus de Eleutheropoli Aeliam quasi in decimo miliario.

[*](6 Rogel] + explicit liber locorum Β + explicit liber locorum hebraicorum uocabulorum C + locorum explicit liber sancti Hieronimi Η 13 et Buthan] Ebutban A(BC) 15 Egannim C 18 Endor ABC 23 Enadda C)
v.3.pt.1.p.97
[*](AC)

Enasor in tribu Nefthalim. posita est et supra Asor.

Ereccon terminus tribus Dan iuxta toppen.

Etam, ubi habitabat Sampson, in spelunca Etani iuxta torrentem.

Ela. legimus uallem Ela, quam Aquila et Theodotion interpretantur uallem quercus.

Engaddi desertum, in quo absconditus est Dauid. posuimus et supra Engaddi in tribu Tudae iuxta mare mortimm contra occidentem.

Emath regio Allofylorum. porro iuxta Ieremiam ciuitas Damasci.

Enan terminus Damasci, sicut in Iezechiel legimus, ad orientem uergens a Theman et Palmetis, quae ceteri interpretes ediderunt Thamar.