Onomasticon

Eusebius of Caesarea

Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.

v.3.pt.1.p.3
[*](AC)

Eusebius, qui a beato Pamfilo martyre eognomentum sortitus est, post decem ecclesiasticae historiae libros, post temporum canones, quos nos Latina lingua edidimus, post diuersarum uocabula nationum, quae quo modo olim apud Hebraeos dicta sint et nunc dicantur exposuit, post chorografiam terrae Iudaeae et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque Ierusalem templique in ea cum breuissima expositione picturam, ad extremum in hoc opusculo laborauit, ut congregaret nobis de sancta scriptura omnium paene urbium, montium, fluminum, uiculorum et diuersorum locorum uocabula, quae uel eadem manent uel immutata sunt postea, uel aliqua ex parte corrupta. unde et nos, admirabilis uiri sequentes studium, secundum ordinem litterarum ut sunt in Graeco posita, transtulimus, relinquentes ea quae digna memoria non uidentur, et pleraque mutantes, semel enim et in temporum libro praefatus sum, me uel interpretem esse uel noui operis conditorem, maxime cum quidam uix primis imbutus litteris hunc eundem librum ausus sit in Latinam linguam non Latine uertere: cuius imperitiam ex comparatione eorum quae transtulimus, prudens statim lector inueniet. ut enim mihi excelsa non uindico, ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo.

Ararat Armenia. siquidem in montibus Ararat arca post diluuium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie eius manere uestigia. [*](1 ff. vgl. TU NF VIII, 2,16 f. 13 ff. Hier, chron. ed. Schoene I, 3 sciendum etenim est me et interpretis et scribtoris ex parte officio usum. 21 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 37,36 ff. 0 in nomine trino diuino incipit liber locorum a beato Hieronymo editus Α Incipit Prefacio eusebii Sophronii Jeronimi in libro locorum ab eusebio pamphilo cesariensi episcopo prius edito quidem in greco sed a prefato Jeronimo post modum diligentius ad Latinum stilum translato Β incipit prologus locorum et nominum C 18 credo] + explicit Α + explicit praefatio, incipit liber locorum (so Β) et nominum C)

v.3.pt.1.p.5
[*](ΑC) meminit horurn montium et Iereraias || in uisione contra Babylonem. Iosefus quoque in prirno antiquitatum Judaicarum libro saecularium litterarum historicos proferens »animaduertens« inquit Noe »terram diluuio liberatam septem alios dies abire permisit, et uniuersa animalia bestiasque patentibus claustris emittens ipse cum sua prole egressus est, immolans deo hostias gaudensque cum liberis. hunc locum Armenii exitum uel egressum uocant; siquidem ibi cultores illarum regionum arcam primum sedisse testantur et lignorum quaedam superesse monumenta. arcae huius et diluuii omnes qui barbaras scripsere historias recordantur, quorum est unus Berosus Chaldaeus, qui super diluuio referens haec locutus est: dicitur huius nauis in Armenia propter montem Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea auellentes circumferre: quo utuntur uel maxime hi qui lustrantur et se expiant. sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Foenicum pulchro sermone conscripsit, et Mnaseas, et multi alii. Nicolaus quoque Damascenus in nonagesimo sexto libro refert: est in Armenia super Minyadem mons nomine Beris, ad quem multos in diluuio confugisse autumant. ibique esse saluatos, alios uero in arcae alueo supernatantes ad eius uerticem peruenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari solita: quos quidem ego puto non esse alios nisi eos quos Moyses legifer Iudaeorum in suis uoluminibus edidit«.

Achad urbs regni Nemrod in Babylone. porro Hebraei hanc esse dicunt Mesopofamiae ciuitatem quae hodie uocatur Nisibi, a Lucullo quondam Romano consule obsessam captamque, et ante paucos annos α Iouiano imperatore Persis traditam.

Aggai ad occidentalem plagam uergit Bethelis, non multum ab ea distans. sita est autem Bethel euntibus Aeliam de Neapoli in laeua [*](22 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 16, 17: Achad, quae nunc dicitur Nisibis) [*](3 historicus Α historicis C 22 Achar Α Archat Β Acath C)

v.3.pt.1.p.7
[*](AC) parte uiae duodecimo circiter miliario ab Aelia, et usque hodie, paruus licet uicus, ostenditur. sed et ecclesia aedificata est ubi dormiuit Iacob pergens Mesopotamiam, unde et ipsi loco Bethel, id est domus dei, nomen || imposuit. Aggai uero uix paruae ruinae resident, et locus tantummodo demonstratur. et sciendum quod in Hebraeo G litteram non habet, sed uocatur Ai, scribiturque per elementum quod apud eos dicitur Ain.

Astaroth Carnaim terra gigantum quondam in supercilio Sodomorum, quos interfecit Chodollagomor. sunt hodieque duo castella in Batanaea hoc uocabulo, noueni inter se milibus separata, inter Adaram et Abilam ciuitates.

Arboc. corrupte in nostris codieibus Arboc scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbe, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae, Abraam, Isaae et Iacob, sepulti sunt, et »Adam magnus«, ut in Iesu libro scriptum est: licet eum quidam conditum in loco Caluariae sitspicentur. haec est autem eadem Chebron, olim metropolis Filistinorum et habitaculum gigantum, regnumque postea Dauid, in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum, distat ad meridianam plagam ab Aelia milibus circiter uigintiduobus. et quercus Abraam, quae et Mambre, usque ad Constantii regis Imperium monstrabatur, et mausoleum eius in praesentiarum cernitur, cumque a nostris ibidem ecclesia iam extrueta sit, a eunetis in circuitu gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraam angelos quondam hospitio suseeperit. haec ergo primum Arbe, postea a Chebron, uno filiorum Chaleb sortita uocabulum est. lege Uerba dierum. Ailath in extremis finibus Palaestinae iuneta meridianae solitudini et mari rubro, unde ex Aegypto Indiam et inde ad Aegyptum nauigatur. sedet autem ibi legio Romana cognomento deeima. et olim quidem Ailath a ueteribus dicebatur, nunc uero appellatur Aila. sed et Aela- [*](2 f. Gen 28,19 11 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 35,23 ff.: nomen quoque ciuitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptuni est . . . . sed dicitur arbee, hoc est quatuor, quia ibi Abraham et lsaac et Iacob conditus est et ipse prineeps humani generis Adam: ut in Hiesu libro apertius demonstrabitur 13 f. vgl. Hier. ep. 108, 11: Chebron, haec est Cariatharbe, id est oppidum uirorum quattuor, Abraham, lsaac, Iacob, et Adam magni, quem ibi conditum iuxta librum Iesu Naue Hebraei autumant etc.; vgl. ep. 46, 3 (Paulae et Eustochii ad Marcellam); comm. in Matth 27,33; comm. in Eph 5,14 13 Jos 14,15 25 vgl. Hier, comm. in Ez 47,18 ff.: lingua maris rubri, in cuius littore Ahila posita est, ubi nunc moratur legio et praesidium Romanorum) [*](3 ipse Α 12 Arbee Va 18 Mamre C 20 instrueta Α 22 Arbee Va (C) 23 a Va < AC 26 Aegypto] + ad Α.)

v.3.pt.1.p.9
[*](AC) mitarum quondam natio fuit, cui imperauit Chodollagomor, cuius in Actibus quoque apostoloruin fit nientio. et in Regnorum libris urbs quaedam Palaestinae Aelam scribitur.

Adama una de quinque ciuitatibus Sodomorum, euersa cum ceteris. Asasonthamar. in hac habitaant quondam Amorraei quos interfecit Chodollagomor, iuxta eremum Cades. est et aliud castellum Thamara, unius diei itinere a Mampsis oppido separatum, pergentibus Ailam de Chebron, ubi nunc Romanum praesidium positum est.

Allus regio Idumaeorum quae nunc Gebalene dicitur, uicina Petrae ciuitati.

Aenam euntibus Thamnam nunc desertus locus et proximus Thamnae uico grandi, qui situs est inter Aeliam et Diospolim. est et fons in supradicto Aena loco: unde et Aenam, id est fontis, nomen accepit: in quo stans idolum maxima illius regionis ueneratione colitur. porro Hebraei affirmant, Aenam non loeum significare, sed biuium, tibi certo intuitu necessarium sit ad unam e duabus uiis eligendam.

Areaatad locus trans Iordanem, in quo planxerunt quondam Iacob tertio ab Iericbo lapide, duobus milibus ab Iordane, qui nunc uocatur Betbagla, quod interpretatur locus gyri, eo quod ibi more plangentium circuierunt in funere Iacob.

Aelim castra filiorum Israel et locus in deserto, in quo duodecim et septuaginta palmarum arbores Moyses de mari rubro exiens repperit.

[*](2 Act 2,9)[*](1 cui] qui Α quam C 2 quoque < C 11 Aenan Va 13. 15 Aenan La 17 Areaatat Α ( C) 19 domus gyri Va)
v.3.pt.1.p.11
[*](AC)

Aelus in deserto, ubi filii Israel castra metati sunt.

Aseroth pars heremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt, habitauerunt autem quondam Euaei in Aseroth usque ad urbem Gazam. uerum haec loca non Aseroth, sed Aserim appellari Hebraei putant. Asemona castra filiorurn Isrel in deserto.

Aetharim, pro quo Aquila et Symmachus exploratorum uiam interpretati sunt, ubi aduersum Chananaeum, qui ab austro contra Israel eruperat. in solitudine dimicatur.

Aie quae et Achalgai. pro hac Symmachus interpretatur in collibus. est autem e regione quondam Moab, nunc Areopoleos, ad orientalem plagam.

Arnon rupes quaedam in sublime proiecta in finibus Amorraeorum inter Moab et Amorraeos. Moab uero Arabiae ciuitas est quae nunc Areopolis appellatur. ostendunt regionis illius accolae locum uallis in praerupta demersae satis horribilem et periculosum, qui a plerisque usque nunc Arnonas appellatur extenditurque ad septentrionem Areopoleos. in quo et militum ex omni parte praesidia distributa plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. hie quondam Moabitarum fuit, et postea Seon rex Amorraeorum iure belli eum obtinuit, sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ineipiens ab Arnone usque ad montes Aermon et Libanum extenditur.

Ar locus uel oppidum Arnonis, quod a Septuaginta interpretibus per extensam uocalem Er dicitur.

Aesimon locus deserti. denique et ipsum uocabulum incultam terram desertamque significat.

Abelsattim locus in deserto ad meridiem Moabitarum.

[*](13 f. vgl. Hier, in Jes 16, 2: Arnon. . . qui est terminus Amorrhaeorum et Moabitarum)[*](4 autem Va < AC 13 porreeta Va 19 testantur Va ostenditur Α temptantur C 27 meridiem] occidentem? Vallarsi)
v.3.pt.1.p.13
[*](AC)

Azor siue Iazer terminus urbis Amman, quae nunc Filadelfia dicitur, diuidens eam Amorraeorumque regionem. et est in octauo circiter lapide eius ad solis oecasum uicus Iazer usque in praesentem diem per- manens.

Aroer oppidum Moabitarum, quod situm est super ripam torrentis Arnon, possessum olim a gente ueterrima Ommim, et postea retentum a filiis Lot, id est a Moabitis, cum priores accolas subuertissent. et ostenditur usque hodie in uertice montis illius. sed et torrens per abrupta descendens in mare mortuum fluit. cecidit autem Aroer in sortem tribus Gad contra faciem Rabba.

Astaroth antiqua ciuitas Og regis Basan, in qua habitauerunt gigantes: quae postea cecidit in sortem tribus Manasse: regionis Batanaeae, et sex milibus ab Adra urbe || Arabiae separata est. porro Adra a Bostra uiginti quinque milibus distat. diximus et supra de Astaroth Carnaim.

Agri specula mons Moabitarum, in quem adduxit Balac filius Sefor Balaam diuinum ad maledicendum Israel super uerticem, qui propter uehemens praeruptum uocatur excisus, et imminet mari mortuo haud procul ab Arnone.

Araboth Moab ubi secundo numeratus est populus, quod Aquila interpretatur humilia siue aequalia Moab, hanc habens consuetudinem ut eremum propter planitiem ομαλήν, id est aequalem interpretetur et planam. denique Symmachus pro Araboth Moab campestria Moab transtulit. et est usque hodie locus iuxta montem Fogor, euntibus a Liuiade in Esbun Arabiae contra Iericho, qui ita appellatur.

Araba. hanc ut supra Aquila transtulit planam, Symmachus interdum campestrem, interdum inhabitabilem, Theodotion occidentalem.

[*](ACH)

Ataroth ciuitas olim Amorraeorum trans Iordanem quae postea cecidit in sortem tribus Gad. uocatus est autem Ataroth et filius Salma siue Salomon, ut in Paralipomenis scriptum est.

Ataroth Sofan. et haec ciuitas tribus Gad. [*](3 Zazer Α (auch Ζ. 1) Iar C 16 mons] + est Va | Sefor La (B) Beor AC 24 Esbon AC 28 f. Astaroth C 30 Salmon Α 31 Atroth (C) Η)

v.3.pt.1.p.15
[*](ACH) Arad ciuitas Amorraeorum uicina deserto Cades, et usque nunc ostenditur uilla ab oppido Malathis quarto lapide, a Chebron uicesinio, in tribu Iudae.

Asemona ciuitas in deserto, ad meridiem Iudaeae, diuidens Aegyptum et sortem tribus Iudae ad mare usque tendentem. posui et supra Asemona, castra filiorum Israel.

Acrabbi terminus Iudaeae prouinciae ad orientem respiciens, tribus Iudae. est autem et uicus nunc usque grandis nouem milibus a Neapoli contra orientem descendentibus ad Iordanem et Ierichum per eam quae appellatur Acrabbitene. sed et confinium Amorraeorum Acrabbim dicitur, de quo loco non exterminauit alienigenas tribus Nefthalim, ut in ludicum libro scriptum est.

|| Asadada confinium Iudaeae respiciens ad aquilonem.

Arad terminus et ipse Iudaeae distans a Chebron milibus uiginti ad meridiem, de quo supra positum est.

Asarenam terminus Iudaeae ad septentrionem.

Asernai terminus et ipse Iudaeae.

Arbela terminus Iudaeae ortum solis adspiciens. est et usque hodie uicus Arbel trans Iordanem in finibus Pellae ciuitatis Palaestinae, et alius hoc uocabulo in campo pergrandi, distans ab oppido Legionis milibus nouem.

Aulon non Grraecum, ut quidam putant, sed Hebraeum uocabulum est. appellatur autem uallis grandis atque campestris in immensam longitudinem se extendens, quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi [*](22 ff. vgl. Hier. ep. 73, 9: uallis regis, siue ut Septuaginta transtulerunt campus, quem hodie Aulonem Palaestini uocant) [*](1 Arath AC Arat Η 2 Malathis] + in Α 14 Arath C Arat H 15 positum] scriptum Α 18 ortum] ad ortum Va (A))

v.3.pt.1.p.17
[*](ACH) inuicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra eum usque ad desertum Faran perueniunt. suntque in ipso Aulone, id est in ualle campestri, urbes nobiles Scythopolis, Tiberias stagnumque propter eam, sed et Iericho, mare mortuum et regiones in circuitu, per quas medius Iordanis flait, oriens de fontibus Paneadis, et in mari mortuo interiens.

Amalecitis regio in deserto ad meridiem Iudaeae trans urbem Petram euntibus Ailam, cuius et scriptura recordatur dicens: » Amalec babitat in terra ad austrum«. sed et iuxta eum alius Chananaeus qui et dimicauit contra filios Israel in deserto: de quibus scribitur » Amalec auteni et Chananaeus habitant in ualle«.

Araba. Aquila planam, Symmachus campestrem interpretantur, sicut supra dictum est. porro est et alia uilla Araba nomine, in finibus Diocaesareae, quae olim Safforine dicebatur, et alia tribus milibus a Scythopoli contra occidentem.

Amman quae nunc Filadelfia, urbs Arabiae nobilis, in qua habitauerunt olim Rafaim gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes pro eis in Amman.

Argob regio regis Basan Og super Iordanem, quae cecidit ǁ in sortem dimidiae tribus Manasse. et est usque hodie uicus circa Gerasam urbem Arabiae, quindecim ab ea milibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur. quod interpretatur Symmachus mensuram.

Asedoth urbs Amorraeorum, quae cecidit in sortem tribus Ruben. appellatur autem addito cognomento Asedoth Fasga, quod in lingua nostra resonat abscisum.

Abarim mons in quo mortuus est Moyses. dicitur autem et mons esse Nabau in terra Moab contra Iericho supra Iordanem in supercilio Fasga. ostenditurque ascendentibus de Liuiade in Esbun antiquo hodie- [*](16 f. vgl. Hier, conira. in Naum 3, 8 ff.: Ammana, quae nunc uocatur Philadelphia) [*](2 eum < Α 7 Amalecites (AB) CH 10 scribitur] ita scriptura H 13 dictum] scriptum Η 14 Safforinea Α 24 Fasgan ABCH 28 Esbum ΑΗ Eusebius III. 2)

v.3.pt.1.p.19
[*](ACH) que uocabulo iuxta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc appellatur Fasga.

Auothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις Ἰαίρ. haec est Basan, in qua sunt uici sexaginta in monte Galaad, qui ceciderunt in sortem dimidiae tribus Manasse, qui locus nunc uocatur Golan in terra Batanaea.

Antilibanus. ea quae sunt supra Libanum ad orientalem plagam respicientia, Antilibanus appellantur circa regionem urbis Damasci, quae cecidit in sortem tribus Manasse.

Azeca ciuitas Chananaeorum in parte tribus Iudae, ad quam usque persecutus est Iesus quinque reges, sed et hodie uocatur uilla Azeca inter Eleutheropolim et Aeliam.

Aialon uallis atque praeruptum, super quod orante quondam Iesu luna stetit iuxta uillarn quae usque nunc Aialon dicitur, contra orienteru Bethelis, tribus ab ea milibus distans, haud procul a Gabaa et Rama, Saulis urbibus. porro Hebraei affirmant Aialon uicum esse iuxta Nicopolim in secundo lapide pergentibus Aeliam.

Achor. Hebraice dicitur Emecachor, quod interpretatur uallis tumulthus siue turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel. in qua lapidauerunt quondam Achan propter furtum anatbematis. est autem ad septentrionem || Ierichus et usque hodie a regionis illius sie uocatur. meminit huius Osee profeta.

Asedoth. alia haec ciuitas, non quae supra, licet eodem uocetur nomine, quam expugnauit quondam Iesus, rege illius interfecto.

[*](13 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8 18 ff. vgl. Hier. ep. 108, 13: longum uelim de ualle Achor dicere, id est tumultus atque turbarum, in qua furtum et auaritia condenmata est 22 Hos 2, 15.)[*](5 Golam (Bcorr) Va 14. 16 Aialun C 19 et] vel C)
v.3.pt.1.p.21
[*](ACH)

Asor ciuitas regni labin, quam solam incendit Iesus, quia metropolis erat omnium regnorum Fylistiim. est et alia uilla usque hodie Asor in finibus Ascalonis contra orientem eius, quae cecidit in sortem tribus Iudae, cuius et scriptura meminit, appellans eam ad distinctionem ueteris Asor nouam.

Aermon regio Euaeorum, quam obtinuit Iesus. Hebraeus uero quo praelegente scripturas didici, affirmat montem Aermon Paneadi imminere, quem quondam tenuerunt Euaei et Amorraei, de quo nunc aestiuae niues Tyrum ob delieias deferuntur.

Aalac mons quem Aquila interpretatur diuidentem montem et Symmachus leuem montem, id est limpidum siue lubricum.

Aermon mons Amorraeorum, de quo nunc dictum est. quem Foenices uocant Sanior et Amorraeus appellauit Sanir, diciturque esse in uertice eius insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur, e regione Paneadis et Libani. sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ad solis ortum a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon exten ditur.

Anob ciuitas quam expugnauit Iesus. et est usque hodie uilla iuxta Diospolim quasi in quarto miliario ad orientalem plagam quae uocatur Bet oannaba. plerique autem affirmant in octauo ab ea miliario sitam et appellari Bethannabam. Asdod in sorte tribus Iudae, quae nunc uocatur Azotus, in qua derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim. et est usque hodie insigne oppidum Palaestinae. Ader urbs quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto.

[*](3 eius < C 7 f. vgl. V zu Z 9 10 Ahalac A(B) CH 15 sed)
v.3.pt.1.p.23
[*](ACH)

Afec. et haec ciuitas est, quarn rege ipsias tracidato expug- 91 nauit lesas.

Aesaf. ct contra huius rcgem Iesus pugnasse describitur, appella- turque hodie uillnla Cbsalus in octauo lapide Diocaesareae ad radicem montis Thabor in campestribus.

Accaron in triba Dan. sine ut ego arbitror in tribu Iudae, ad laeuain Chananaeorum. urbs una dc quinque olim satrapiis Palaestinae. et decreta est quidem tribui Iudae, nec tanien tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequiuit expellere. sed et usque hodie grandis uicus ciuium Iudaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Iamniam, ad orientcra re- spiciens. quidam putani Accaron turrim Stratonis, poslea Caesaream nuncupatam.

Azotus quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium Palaestinae, et una de quinque ciuitatibus Allofylorum, decreta quidem tribui Iudae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam ueteres accolas potuit expellere.

Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapiis Allofylorum, separata quidem per sortem tribui Iudae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores eius superare non potuit.

Afeca terminus Amorraeorum super Iordanem in sorte tribus Ruben, sed et usque hodie est castellum grande Afeca nomine iuxta Hippum nrbem Palaestinae.

Agad sita ad radices montis Aermon.

Aemath urbs quae cecidit in sortem Ruben, sed et nunc Amathus uilla dicitur trans Iordanem in uicesimo primo miliario Pellae ad meri- diem. est et alia uilla in uicinia Gadarae nomine Ammatha, ubi calidae aquae erumpunt. in Regnorum quoque libris scribitur: >ab introitu Aemath usque ad mare Araba«, hoc est deserti, quod est. mare mortuum. ego an tern iuuestigans repperi Aemath nrbem Coeles Syriae appellari, quae nunc Graeco sermone Epifania nuncupatur.

[*](13 ff. vgl. llier. comm. in Jes 20, Iff.: Azotus. quae Hebruice dicitur Ksdod. urbs fuit potentissima Palaestinae de quiuque urbibus 30 vgl. V Z. 23 τῆς κοιλάδος?)[*](3 Asapat A Asaph 0 Ascaph II 7 olim] vgt. u. Azotus 11 turrem All 24 I. Algad 26 primo < C 27 nominem. matha II | Ammatba A Amatha C)
v.3.pt.1.p.25
[*](ACH)

|| Ammon trans Iordanem in tribu Gad. haec est Amman, de qua supra diximus Filadelfia, ciuitas illustris Arabiae.

Addara in tribu Iudae iuxta desertum. est quoque et alia uilla in finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem quae a Thamna uilla usque hodie sie uocatur.

Accarca uicus in deserto situs in possessione tribus Iudae pro quo Symmachus interpretatur pauimentum.

Achor in tribu Iudae, de qua et supra dictum est.

Adommim quondam uillula, nunc ruinae in sorte tribus Iudae, qui locus usque hodie uocatur Maledomni, et Graece dieitur ἀνάβασις πυρρῶν, Latine autem appellari potest aseensus ruforum siue rubrantium, propter sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur. est autem confinium tribus Iudae et Beniamin, descendentibus ab Aelia Ierichum, ubi et castellum militum situm est ob auxilia uiatorum. huius cruenti et sanguinarii loci dominus quoque in parabola descendentis Ierichum de recordatur.

Amam in tribu Iudae.

Aser in tribu Iudae. appellatur autem et nunc uicus pergrandis pergentibus Ascalonem de Azoto.

Asarsual in tribu Iudae.

Ain in tribu Iudae, urbs sacerdotibus separata. est et usque hodie uilla Bethennim nomine in seeundo lapide a terebintho, hoc est tabernaculo Abraam, quattuor milibus a Chebron.

Asthaol in tribu Iudae. et usque hodie uillula uocabulo Astho inter zotum et Ascalonem permanet. Asna in tribu Iudae.

Adollam in tribu Iudae. et usque hodie uicus non paruus ad orientem Eleutheropoleos in decimo eius miliario hoc uocatur nomine.

Adithaim in sorte tribus Iudae. dieitur autem et quae||dam uilla Adia iuxta Gazam, et alia Aditha circa Diospolim, quasi ad orientalem plagam respiciens.

[*](9 ff. vgl. Hier. ep. 108, 12: et locum Adomim, quod interpretatur sanguinum, quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur ineursibus 15 f. Luc 10, 30)[*](4 circa] iuxta BC 9 Adomim Α Addommim ΒΗ 20 Asar saul ACH 29 uillula AC 30 circa] iuxta Β)
v.3.pt.1.p.27
[*](ACH)

Adasa in tribu Iudae usque hodie uicus iuxta Gufnas. sed miror quomodo Gufnensem regionem in tribu Iudae posuerit, cum perspicuum secundum librum Iesa in sortem eam cecidisse tribus Efraim.

Ather in tribu Iudae.

Asan in tribu Iudae. est usque hodie uicus noraine Bethasan ad Aeliam pertinens, in quinto decimo ab ea miliario.

Asenna in tribu Iudae.

Agzif in tribu Iudae.

Anab in tribu Iudae, nunc usque uicus in finibus Eleutheropoleos. est et alia grandis uilla Iudaeorum nomine Anea in Daroma contra australem partem Chebronis, nouem ab ea milibus separata.

Asthemoe in tribu Iudae, uicus et ipse Iudaeorum in Daroma ad aquilonem loci Anen.

Anim in tribu Iudae. est uicus Anea iuxta alterum de quo supra diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis.

Afeca in tribu Iudae.

Ammata in tribu Iudae.

Arebba in tribu Iudae.

Ataroth iuxta Rama in tribu Iosef. Ataroth ciuitas tribus Efraim. nunc uicus ad aquilonem Sebastae in quarto eius miliario Atarus dicitur.

Adar ciuitas tribus Efraim.

Aser ciuitas tribus Manasse. nunc demonstratur uilla descendentibus a Neapoli Scythopolim, in quinto decimo lapide iuxta uiam publicam.

Ataroth ciuitas tribus Beniamin. sunt autem duae Ataroth haud procul ab Aelia.

Anathoth ciuitas sortis Beniamin sacerdotibus separata in tertio 94 ab Aelia miliario, de qua et Ieremias fuit profeta.

Addar ciuitas sortis Beniamin.

[*](2 f. Jos 16, 5 ff.? 18, 24? vgl. S. 29, 7 28 f. vgl. Hier, comm. in Jer 11, 21 ὖ. . . . non es Jeremiae, qui proprie habitabat in uiculo Anathoth, qui ab Ierosolymis tribus distat millibus)[*](2 Gofnensem ACH 3 Iesu Α1 Hesu Α*Η Hiesum C illum Β 13 Anem AC 14 est < Η* 19 Ramam C 24 lapide] miliario Α)
v.3.pt.1.p.29
[*](ACH)

Aelmon civitas tribus Beniamin, sacerdotibus separata.

Ameccasis, id est uallis Casis, in tribu Beniamin.

Auim in tribu Beniamin.

Afra in tribu Beniamin. est et hodie uicus Efraim in quinto miliario Bethelis ad orientem respiciens.

Ammoeniam in tribu Beniamin.

Afni in tribu Beniamin.

Arim in tribu Beniamin. est et uilla iuxta Diospolirn quae nunc usque appellatur Betharif.

Amsa in tribu Beniamin.

Asar in tribu Synieonis.

Asan in tribu Symeonis.

Amarchabob in tribu Symeonis.

Ain in tribu Iudae siue Symeonis, ciuitassacerdotibus separata.

Asenna in tribu Symeonis.

Ammathar in tribu Zabulon.

Anua in tribu Zabulon. est et alia uilla Anua euntibus de Neapoli Aeliam in decimo miliario.

Anathon in tribu Zabulon.

Achaseloth ciuitas tribus Issachar. appellatur autem et quidam uicus Chsalus iuxta montem Thabor in campestribus in octauo miliario Diocaesareae ad orientem respiciens, sicut supra diximus.

Aefraim ciuitas tribus Issachar. est hodieque uilla Afarea nomine in sexto miliario Legionis contra septentrionem.

Anereth in sorte tribus Issachar.

Aemes in sorte tribus Issachar.

[*](4 et est CH | Effrem BC(H) 9 Bethariph (A) CH 10 Ampsa AC 12 Ason AC 19 Annathon Α1Η 20 Acbaseluth (C) H 21 Chaslus C 23 Afraim AC)
v.3.pt.1.p.31
[*](ACH)

Achsaf in tribu Aser.

Alimelecli sortis Aser.

Amath in tribu Aser. [*](95)

Abdon in tribu Aser. ciuitas separata Leuitis.

Aniel in tribu Aser est quaedam uilla nomine Betoaenea in quinto decimo lapide a Caesarea sita in monte contra orientalem plagam, in qua et lauacra dicuntur esse salubria.

Achran in tribu Aser.

Ammon in tribu Aser.

Accho quae nunc Ptolomais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores pristinos non quiuit expellere.

Achzif in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt. haec est Ecdippa in nono miliario Ptolomaidis pergentibus Tyrum.

Amma sortis Aser.

Afec sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt.

Ademme in tribu Nefthalim.

Aseddim in tribu Nefthalim.

Amath in tribu Nefthalim.

Adami in tribu Nefthalim.

Asor in tribu Nefthalim, quam rex Assyriorum populasse scribitur.

Azanoth terminus Nefthalim. est autem et nunc uicus ad regionem Diocaesareae pertinens in campestribus.

Ailon urbs sortis Dan, separata Leuitis. est et hodie uicus Alus haud procul a Nicopoli. sciendumque quod pro Ailon Septuaginta interpretes ediderunt »ubi erant ursi«.

[*](10 f. vgl. Hier. ep. 108, 8: Acco (Acho Hss.) quae nunc Ptolemais dicitur)[*](9 Amon ΑΗ 18 Ematha C 24 f. Ahialon (A) C Aliilon H)
v.3.pt.1.p.33
[*](ACH)

Arad ciuitas in qua habitauerunt filii Iobab soceri Moysi in meclio Israelis.

Ared fons apud quem Gedeon castra metatus est.

Arisoth ciuitas Sisarae principis Iabis. est autem Iabis ǁ trans Iordanem nunc uilla pergrandis. a ciuitate Pellae sex milibus distans pergentibus Gerasam.

Ares, ascensus Ares, pro quo Aquila interpretatur saltuum, Symmachus montium

Aruir ubi dimicauit Iefthae. est hodieque uilla in monte sita, uicesimo ab Aelia lapide ad septentrionem.

Arima ubi scriptura refert sedisse Abimelech.

Aialin ciuitas in terra Zabulon, de qua fuit et ille Aialon qui iudicauit populum Israel.

Abel uinearum ubi dimicauit Iefthae, in terra filiorum Ammon nam et usque in praesentem diem in septimo lapide Filadelfiae uilla Abela cernitur uinetis consita. alia quoque est ciuitas nomine Abela uini fertilis in duodecimo a Gadaris miliario contra orientalem plagam. nec non et tertia in Foenice Abela, inter Damascum et Paneadem.

Armathem Sofim ciuitas Elcanae et Samuelis, in regione Thamnitica iuxta Diospolim. unde fuit Iosef qui in Euangeliis de Arimathia scribitur.

Abenezer, quod interpretatur lapis adiutorii siue lapis auxiliator. est autem locus unde tulerunt Fylistiim arcam testamenti, inter Aeliam et Ascalonem iuxta uillam Bethsamys.

[*](21 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: haud procul ab ea (von Diospolis) Arimathiam uiculum Joseph, qui dominum sepeliuit)[*](5 Asiroth Η ulg. LXX Α usw. 19 et1] < Α in Η | Abila AC(H) Eusebius III.)
v.3.pt.1.p.35
[*](ACH)

Afesdomim ubi dimicauit Saul, pro quo Aquila interpretatus est finibus Dommim.

Annegeb, quod Aquila austrum, Symmachus meridiem transtulerunt.

Arith ubi sedit Dauid. est uilla Arath nomine ad occidentem Aeliae.

Aialim, pro quo Aquila transtulit ceruorum, Theodotion lapides ceruorum.

Aendor, quae est in Iezrael, ubi filii Israel se ad proelium praeparantes castra posuerunt. et est hodieque grandis ǁ uicus Aendor, iuxta [*](97) montem Thabor ad meridiem in quarto miliario.

[*](AC)

Afec iuxta Aendor Iezraelis, ubi dimicauit Saul.

Arma ad quem locum spoliorum partem misit Dauid.

Athach. ad hunc quoque locum Dauid praedae partem misit.

Amma in desertum euntibus Gabaon.

Aethon Adasai, pro quo Symmacbus interpretatus et inferiorem uiam.

Area Ornae, haec est Ierusalem.

Assur ciuitas Iudaeae. quam aedificauit Salomon. Abelmaula urbs unius de principibus Salomonis, unde fuit Elissaeus profeta. est autem nunc uicus in Aulone, de quo supra diximus, in decimo a Scythopoli miliario contra australem plagam nomine Bethmaula. sed et Abeltnea uillula nuncupatur inter Neapolim et Scythopolim.

Auothiair ciuitas unius de ducibus Salomonis.

Ailath super litus rubri maris in terra Edom, de qua et supra dictum est.

Aeloth, quam struxit Azarias.

Aenda. huius expugnator atque subuersor Asa rex fuit.

[*](1 Afesdommim Η 5 Achia alim Α Aia alim C Ahialiin Η 8 hodie C 12 Athlac C 13 deserto C 17 fuit] + et Α 10 Bethinaula Vallarsi Bethaula AC 25 Aloth Α | extruxit C)
v.3.pt.1.p.37
[*](AC)

Asiongaber. in hoc loco classis Iosafat ui tempestatis attrita est. fertur autem ipsa esse Essia haud procul ab Aila in rubro mari.

Alle, Abor, Gozan nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum niontes captiuus ductus est Israel.

Abana fluuius Damasci.

Aofsithe siue Afasotb, quod Aquila in libertatera uertit.

Aian quam expugnauit rex Assyriorum.

Aia in Assyriorum regione locus.

Ameth regio Assyriorum.

|| Asima oppidum in terra Iudaea, quod aedificauerunt hi qui ad [*](98) eam uenerant de Emath.

Arcem. Iosefus refert hanc esse Petram urbem nobilem Palaestinae.

Adramelech idolum Assyriorum. quod et Samaritae uenerati sunt.

Aroniim iuxta Esaiam uiae nomen est in uisione contra Moab, pro quo Aquila Oronaim posuit et Symmacbus Orannim.

Agallim. et huius Esaias meminit in uisione contra Moab. est autem nunc Aegalim uicus ad australem partem Areopoleos, distans ab ea milibus octo.

Aelim puteus Dimon. et huius loci in eadem uisione Esaias reordatur.

Ariel, huius quoque Esaias meminit, quam Aquila et Symmachus interpretati sunt leonem dei. hanc putant esse quidam Areopolim, eo quod ibi nunc usque Ariel idolum colant, uocatum ἀπὸ τοῦ Ἄρεως, id est a Marte, unde et ciuitatem dietam suspicantur. mihi autem uidetur iuxta consequentiam textumque profetiae Ariel ibi allegorice Jerusalem siue templum significare, hoc est leonem dei, quod forte regnum fuerit et potens. de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.

[*](21 ff. vgl. Hier. ep. 108, 9: ciuitas Ariel, id est leo dei, et quondam fortissima; comm. in Jes 29, 1 ff.: igitur Arihel, id est leo dei, quondam fortissima uocatur Jerusalem siue, ut alii arbitrantur, templum et altare dei quod erat in Jerusalem 22 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 1 ff. huius metropolis ciuitas Ar. quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuneupatur, non ut plerique existimant, quod Ἄρεως, id est Martis, ciuitas sit)[*](2 procul a rubro mari Α 3 Abar ABC 9 Amech Α (B) C 14 Arnomim Α (m1 in Ras.) Armonum C 15 Arona imposuit Α 17 Agallim La)
v.3.pt.1.p.39
[*](Ac)

Adama in Esaia, pro qua Aquila et Symmachus humum, Theodol terram interpretantur.

Ager fullonis. et hoc in Esaia scriptum est. ostenditur autem nunc usque locus in suburbanis Ierusalem.

Asedec. et hanc Esaias profeta futuram in Aegypto uaticinatur. sciendum autem quod in Hebraeo pro hoc nomine scriptum sit Aa quod a siccitate quidam interpretantur in solem, et alii in testam transferunt, uolentes uel Heliopolim significare uel Ostracinen. sed et huius rei disputationem, quia longiorest, in libris Hebraicarum quaestionum repperies.

|| Arfad urbs Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum, sicut in [*](99) Esaia et Ieremia et Regnorum libris scribitur.

Aneugaua. et huius Esaias meminit, quam Aquila transtulit Ane et Gaua, silicet U syllabam, quae in media nominis posita est, in coniunetionem »et« interpretatus, Symmachus uero sollicitauit et humiliauit. legimus super hoc et in Regnorum libris.

Armenia in Esaia, quae est Ararat.

Asael. huius meminit Zacharias profeta.

Anameel turris Ierusalem, sicut in Zachariae libro scriptum est.

Assaremoth in Ieremia. pro quo in Hebraeo scriptum est Sademoth, quod Aquila interpretatur suburbana.

Aenioth in Ieremia. quod Aquila uertit in officinas uel tabernas. Alaoth in Ieremia. pro quo in Hebraico legitur Luith.

Aethan in Ieremia. quam Aquila ualidam, Symmachus interpretatur antiquam.

Aceldama. ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Aelia ad australem plagam montis Sion.

[*](5 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 19, 18: Asedec . . . melius ergo transtulit Symmachus: ciuitas solis uocabitur una; Ares enim uerbum ambiguum et testa dicitur et sol, eo quod utrumque areat et siccum sit . . . alii Ares . . . urbem Ostracinem intellegi uolunt 13 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 37, 13: Ana et Aua, quas LXX miscuerunt dicentes Anauegaua coniunctionemque et, id est uau, inter duas gentes Ana et Aua lingua posuere Hebraea 17 vgl. Hier. comm. in Zach. 14, 5: LXX Asael transtulerunt, Aquila ipsum uerbum Hebraicum posuit Asel per e breuem litteram, Theodotio per extensani 19 f.: vgl. Hier. comm. in Jer 31, 40: Si moth . . . pro quo Aquila uertit suburbana)[*](5 Asedech AC 6—8 sciendum — Ostracinen] Übersetzung aus dem G chischen? 14 sollicitauit] desolauit? Vallarsi 27 Acheldema A Acheldemag C)
v.3.pt.1.p.41
[*](AC Aenon iuxta Salim, ubi baptizabat Ioannis. sicut in Euangelio cata Ioannem scriptum est. et ostenditur nunc usque locus in octauo lapide Scythopoleos ad meridiem iuxta Salim et Iordanem.)