In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Si igitur forma praeexistens invenitur, quae agit, quatenus formam sibi similem inducit, ita ut homo generetur ex homine tantum, et equus ex equo, singularis inquam e singulari, — universale namque nee giguit nee gignitur, at id, quod generat et generatur, est hoc et illud — quid in generatione | opus habemus eius forma, [*](f.6) qua Plato dicebat? cur, inquam, forma, quae generatur, indiget altera forma ut exemplari, cum ad ipsius exemplum eftingatur id, quod ab ea gignitur? nam idem nomen eademque detinitio tam generatum quam generans amplectitur formaque utriusque est eadem; eiusmodi enim est natura formae generantis, ut aliam sibi similem formam generare possit. <similiter> ars in omnibus, quae facit, ulla tamquam exemplari minime indiget, ita ut scamnum e.g., quod facere sibi proponat, sine exemplari facere neqtieat. ars enim ipsa est scamni exemplar, quoniam forma scamni est in mente artificis [*](35 altera forma ut AD: om. BGF)