In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Inde ad sciscitaudum venit, utrum detur forma seiuncta a covpore, an omnes formae in corpore sint, adeo ut forma tantum substautiae compositae sit forma, quae cum fortasse separari possit intellectu, nusquam tamen re vera per se sola existat. dicamus artificialium formas hoc modo se habere, id quod ex earum ratione innotescit. nam lectuli forma aut in ligno est aut in artificis mente et sauitatis forma aut in corpore existit aut in mente medici, neque est generatio horum neque corrnptio, sed alio modo sunt et nou sunt, ut saepe dictum est. sed formarum, quacnatura sunt, nonnullas a corpore seiunetas esse veluti animam et intellectum non nego. idcirco ponentes formas [abstractas] esse, formas istas rebus naturalibus tribuebant, artificialibus vero nequaqiiam. plurimas vero formas naturales corpori coniunctas videmus, ut formas ignis et formas carnis, et, ut verbo dicam, dicain, nullius suhstantiue singularis naturalis formae sine corpore existere possunt. moventes autem formae et efficientes non est falsum dicere, quod antecedant ea, quae ab ipsis procreantur, tametsi in corpore sint, et hoc pacto Socratis pater Socratem autecedit et statuarius praecedit statuam, quam efifecerit. at formae substantiarum compositarum simul cum ipsis necessario sunt, non ante eas; Socratis enim sanitas cum Socrate est, non ante ipsum; figura quoque huius pilae et pila simul sunt, non ante ipsam. numquid autem post interitum compositi ulla harum formarum maneat, considerare oportet. in quibusdam nihil prohibere videtur, ne permaneat, veluti si anima talis sit, non tota, sed mens sola, ut enim iota permaneat anima, fieri fortasse non potest.