In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Non ens autem tribus modis dicitur, uno modo quod penitus non est, altero ut privatio rei ortae opposita, tertio quod potentia est. duobus igitur prioiibus modis quidquam fieri nequit. quid enim fieri potest ex eo, quod omniuo non est, aut ex privatione, dum ipsa manet? sed ex corpore mutationi subiecto aliquid fieri potest; nam potentia est id, quod fit, actu vero non est. stantibus his non ex quocumque corpore quolibet modo cuiuslibet rei generatio erit. navis enim miuime ex lapillis fabricatur neque ex quacumque re gignitur homo, sed navis ex lignis construitur, domus vero ex lapidibus et homo ex semine humano oritur, non tamen quilibet ex quolibet, sed unusquisque ex semine, ex quo ortum habuit. pari modo equus ex semine equi gignitur. at si corpus, ex quo ea, quae fiunt, originem ducunt, secundum omnem sui rationem unum esset nec primum esset [*](3 post] Ar. 229 ti 9 καὶ ἡ εἰς τὸ ἔμπροσθεν τῇ εἰς τὸ ὄπισθεν 20 non ex et sq.] partim est om. A et C; cf. Alex. 672,28 καὶ οὔτε ἐκ τοῦ μηδαμῇ μηδαμῶς ὄντος γίνεται τὰ γινόμενα . . ἀλλ’ ἐκ τοῦ πῇ μὲν ὄντος πῇ δὲ μὴ ὄντος 22 quod fit actu est non ens BCD: quod actu erit AF; cf. infra)
Insuper in Physicis expositum est neque formam per se solam generari posse, neque recipiens per se solum, rotunditas euim sola per se arte aurificis non fit, neque fit aurum per se; sed aurum fit aurum vena, rotundum autem ab auriflce redditur. qui vero utrumque tamquam rem separatam poneret, eo inducertur, ut generationem infinitam statuercf; etenim si recipiens recipiens generari posset, necessarium esset, ut ex alio rccipiente generaretur; similiter si corrumpi posset, in aliud corpus resolveretur.
Post haec iam expositum est unamquamque rem naturalem tantummodo ex sibi simili ac cognomine oriri, ueque hoc in naturalibus solum, ut si homo generet homiuem, sed etiam in iis, arte hunt, nam non generatur domus nisi domo, domus, inquam, corporea incorporea domo. ars igitur principium est unius in altero, natura vero principium in eodem ipso est. fiunt [*](24 Physicis] p. 192a25 25 rotunditas BC1F: rotunditatis forma AC2 etenim (29)] nam alioqui in infinitum progrederemur, quoniam F 30 ut—generareture] subiectum utique aliquod, ex quo manente et antecedcnte produceretur F 32 posthaec F Aristotelein imitatus expositum] supra Z cap. 7 et 9 33 nec et sq.] Arist. a 5 35 nam et sq.] cf. Arist. 1032b 11 ὥστε συμβαίνει τρόπον τινὰ . . γίνεσθαι καὶ τὴν οἰκίαν)