In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Ens pluribus modis dicitur; nos autem, dam entis principia inquirere volumus, substantiae diimtaxat priucipla iuvestigare volumus. nam hoc nomen substajitiae magis debetur quam omnibus, quae existunt. sive euim universum in unum sit redactum, ut membra in covpore huraano et partes in plantae corpore in unitatem coalescunt, sive ex rebus sit compositum, quae se invicem tangant, ut domus et navis, sive coniunctum sit ex segregatis, ut exercitus et civitas: priuceps omnium ipsius partium substantia est obtinetque eundem in universo locum, quem obtinet cor in animalium corpore. sin autem nullo horum modorum fuerit eius constitutio, sed sicut in numero unum prius est, deinde duo, deinde tria, aut sicut in figuris rectarum linearum triangulus prior est, deinde quadrangulus: sic etiam substantia invenitur prima, deinde qualitas et quantitas et reliqua. nam substantia omnibus iis, quae subsequuntur, antecedit, ut unitas ceteros numeros et triangulus ceteras praecedit figuras. non enim omnia genera una et eadera ratione entia dicuntur; sed inter ilia diguior est hoc nomine substantia, cetera autem esse dicimus, propterea quod substantiae insunt; eius namque aut quautitates sunt aut qualitates aut motus aut similia ac entitatem participant, quia ad substantiam referuntur. porro si alia genera dictionibus, quibus esse significatur, nuncupamus, nemomiretur, cum nos illas dictiones <re vera> de substantia solum adhibeamus. e.g. cum dicimus ’hoc lignum album est’, illud ‘album ’ esse significat, sed verbum non albedini, sed ligno ipsi adaptatur. et pari modo cognata his adhibemus, cum negamus quaedam [*](7 sive—figuras (19) laudatur ab Av. p. 291 C sq. et Av. Fr. 57 10 segregatis] et dispersis FCO 13 eius constitutio om. F Av. lat. 16 etiam incertum 17 et] turn F Aristotelem imitatus; quantitas (et) qualitas Av. lat. F inverso ordine 20 cetera] fort, τἆλλα Arist. 22 27. 28 et pari modo] fort. ᾗ καὶ Arist. 22)
Huius dicti veritatem veteres quoque testantur. eorum enim, quae sunt, principia et fundamenta et elemeuta quaereutes substantiae principia et initia indagantur, non qualitatum, quantitatum aliorumque buiuscemodi. ex quo iam perspicuum fit discrimen inter has duas quaestiones, i. e. inter quaestionem de generibus entium, quot sint, et quaestionem, quot sint initia entium. nam substantia tantum initia babet et cuiusque substantiae initia quaeruntur, quatenus est una numero; genera vero in mente tantum existunt perceptis singularibus m ea repositis, quorum unumquodque est sicut aliud. qui igitur bac aetate sunt, quippe qui sint in disserendi facultate exercitati, universalibus tribuendam substantiae dignitatem magis quam singularibus dicunt, immo universalia quasi principia singularium ponunt; nam bominem universalem principium dicunt Socratis et Platonis et equum universalem buius et illius equi. antiquiores vero magis sensum sectabantur — pbilosopbia namque tunc temporis proxime orta fuerat — et singularia digniora substantiae principia esse putabant. idcirco cum terram, ignem, aquam, aerem initium substantiae dicerent, non tamen terram universalem aut ignem universalem aut alia universalia elementa esse aiebant eorum, quae sunt, sed ne corpus quidem commune huius terrae, huius ignis, huius aquae, huius aeris elementum esse asseverabant. saepius vero utra nam harum sectarum rectius sentiat, disputavimus: eane quae universalia ponit priora, an quae particularia. sed eorum opiniones quamvis refutaverimus (??), nihil tamen prohibet nos de hoc edisserere. [*](1 adhibemus—rectum (3) om. F 5 ita—adhibemus (6) om. C 6 nam] 11 pereunt] permutantur BF 25 qui—sunt] isti autem AB 40 refutaverimus bene consider averimus ABD; fort, vertenduin: (opiniones) cum bene consideraverimus, nemo prohibet de hoc] scilicet de substantia)
Substantiae autem universae sunt tres, quarum duas omnes homines fateutur — quoniam sensibiles sunt, subiectae sensui visus — harum altera est perpetua, altera mutabilis. perpetua autem est substantia corporum caelestium, corruptibilis vero substantia humi degentium, plautarum inquam et animalium. atque huius tantum substantiae elementa et fundamenta in praecedeutibus sermonibus sumuutur. palam est autem ex multis constare, nempe ex igue, terra et duobus reliquis et ex aliis praeterea cum simplicioribus tum numero paucioribus, aut saltem ex una re tantum, quae quandoque extenditur et est mollis, quandoque vero concrescit et iuduratur. atque hae quidem sunt duae substantiae ex illis tribus, praeter quas nulla substantia existit. tertia autem substantia immobilis est, aeterna et sempiterna omnisque mutationis expers. neque euim mutatur ut ea, quae in terris sunt, plautae inquam et animalia, quae vel ex uuiversa sui natura exeunt et corrumpuntur, neque mutatiouem localem subit, quam solam corpora haec cum caelestibus communem babent. nam quamvis corpora caelestia variis temporibus nequeant dispositionibus siiis mutari, attamen non dedecet ea diversis temporibus diversos variare locos, et super hoc aedificata est naturae facultas; at substantia, quae immobilis est et cui nihil miscetur corporei, immutabilis est omnino. quapropter separata esse dicitur a sensibili substantia, atqui certe non loco; nam falsum est dicere loco separari substantiam locum penitus non habeutem et ab extremitatibus corporum non ambitam, quibus ambiuntur omnia, quae loco continentur; sed a sensibili separatam dicentes nihil nisi quandam inter eas diversitatem ostendimus. iuspicieutes euim unam earum imraobilem atque immutabilem penitus esse nec ab alio nec a se ipsa omnino mutari, postmodum invenientes haec omnia sensibili substantiae alio et alio modo inesse: iure et merito a sensibili substantia separatam esse intellegibilem asserimus, adeo ut nihil ipsis commune sit, neque quod ad naturam neque quod ad novationem ullam pertiueat. de hac igitur prima et immobili substantia hoc sermone tractaturi sumus et, quae de ea opinati fuerint antiqui, narraturi. nam alii dividebant | hanc primam [*](f. 3) [*](1 nunc om. AD 3 quarum et sq.] dictio ἣν πάντες ὁμολογοῦσιν ut in priore Alexandri interpretatione ad utrumque pertinet rerum sensibilium genus 5 altera (alt.) — est (6) om. F: perpet. (alt.) — est om. C quoque: ambo legunt substantia nimirum corporum caelestium post perpetua (pr.) 6 corruptibilis vero] alia corr. et est F 8 huius et sq.] ἣς ἀνάγκη τὰ στοιχεῖα λαβεῖν ad genus mutabile tantum referri videtur 11 saltem AF: (ex una re) simplicissima BC 13 ex—existit (14) om. 20 dispositionibus suis] forma et specie sua F 29 atque immutabilem om. AF 30 nec—mutari om. A 36 nam] ad verbum: quae autem illi sunt opinati, haec)