In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

At quoniam diximus primam eausam esse meutem — impossibile euim est meliorem nobilioremque ei vitam attribuere quean praedictam — scrutaudum et quaerendum est, quonam modo (se habens) ipsa talis sit. et in primis de hac causa quaerimus: cum mens sit, untrum agat intellegatque, an non agat neque intellegat, <sed> sicuti sapiens, cum dormit, scientia non utitur, ita quoque primus se habeat ueque intellegat neque agat. sed hoc risu dignum est; etenim si intellectus est, qui nihil intellegit nee quicquam operatur, quidnam excellens, quid egregium erit in primo principio, cum quasi sopore correptum omnia moveat omniaque sibi incliuet eo modo, quo in corporibus videmus a dilectis moveri amatores dilectis ipsis dormientibus? dicere autem primam eausam omnia moventem, a qua omnia, quae sunt, dependent, otiosam esse, nihil agere vacareque ab opere sibi conveniente, est perimere | priucipium [*](f.20) vitae fontemque eius [exsiccare]. manifestum igitur procul dubio est, quod intellegit atque [intellegeudo] operatur, cum sit iutellectus. quaeramus modo et scrutemur, quae sit eius operatio. non evadet enim, quin sit operatio haec aut sese intellegere aut aliud <quodpiam>. quodsi <quodpaim> aliud, aut idem semper atque aliud intellegit. at si quid aliud extra suam ipsius substautiam omnino intellegit, ut visus colores videt, qui sunt extra naturam suam, et auditus sonos audit, neque illud, quod intellegit, est in ipso: id erit causa operationis eius principalis <χύριον>, ut res movet visum ad videndum auditaque auditum; non est ergo, quae intellectus est substantia, ipsa intellectio neque intellectus ipse sui ipsiun est causa principalis, ut antea exposuimus, sed potentiam habet ad intellegendum aliud intellegibile: non erit igitur substantia optima, quia enim est intellectus simul et intellegibile, praestantia ipsi competit et hac tantum de causa excellens quidpiam egregiumque habetur; sin vero id, quod intellegitur, extra est, non in intellectu ipso, certo id erit eo praestantius atque excellentius; id emm principium et causa est, qua fit, ut intellectus intellegat. [*](7 sin supplevi et additlit F 10 putabimus] putalo codd.)

31
ut ergo visus colorum gratia, ut eos cognoscamus, et auditus propter souos, ita intellectus intellegibilis gratia erit; sed omne, quod est alicuius gratia, ignobilius est eo, cuius gratia existit. erit igitur intellectus potentia. continuation igitur intelleetionis eiusque constantia necessario ipsi laboriosa erit, ut visui contiugit ob visibilium frequentiam audituique ob frequeutiam sonorum eorumque constantiam. in omnibus enim, quae de potentia ad actum extrahuntur, et lassitudo contingit et imbecillitas; idcirco necessarius fuit somnus animalibus omnibus. praeterea si intellectus intellegit quidpiam aliud, aut illud intellegit ut magis excellens — e. g. quod est pulcbrum atque bouum — aut ut vile, sed perspicuum est hoc de singulis quibusdam congitare vile esse, multo magis de illo intellegente, cuius intellectus formam rei intellectae praecedit quique plerumque unum et idem fit cum eo, quod intellegitur, quem ad modum diximus statuimusque. itaque manifestum est omuia opera villa ab eo esse abiudicanda. et dicamus eum intellegere res, prout praestaiitissirao convenit, nec mutari; in deterius enim esset ipsa mutatio, atque id ipsum iam motio quaedam esset. in sumraa, si praestantia et dignitas eius ex intellectione esset et si eam ab ignobilibus acquireret, intellectio eius esset intellectio quidem, sed vilissimarum rerum, et diguitas, quam ex intellectione accepit, itidem ab iguobilibus esset. quodsi hoc omne fugiedndum est — rectius enim(??)est non videre quaedam quam videre — substantia igitur nobilissima et dignissima tamquam intellectus simplex haberi non debet, sed intellectus, qui praestantissimum intellegit. hoc pacto enim eius intellectio in rebus dignissimis et divinissimis versatur, cum alia, quae sunt extra ipsum et praeter naturam, non intellegat, at turpe absurdumque est pouere substautiam talem et simul statuere, ut ante se honorabilius quidpiam digniusque habeat. sed hoc dato utrum ponemus dicemusue id, quod ab excelso intellegitur, coutinenter unum et idem esse, an multa? quodsi plura, intellegitne omuia simul, an ab uno ad aliud transit, unum reliuquens et alteram suscipieus? sed omnia haec principia subsequuntur absurda. nam si unum et idem assidue iutellegit, aut ex hoc intellectus eius perficitur aut non; si perficitur, ergo est mancus, si non perticitur, procul dubio non intellegit illud. quodsi multa sunt, quae ab eo intelleguntur, eaque ab uno ad aliud tendeus intellegit, indigebit memoria et acquirere dicetur rem, quam non babebat prius; quodsi ea puncto temporis, quod dimetiri non possumus, intellegit, tunc quaestio revertitur, qua quaerebatur, utrum unum intellegibile perficiat intellectum suum, an non perficiat maneatque imperfecius. praeterea impossible est in natura omnia simul intellegi; in quibus- [*](42 praeterea et sq.] Aver. p. 336 Μ)
32
dam fieri sane potest, in omnibus vero minime. idcirco ob haec inepta a sermone illo abstinendum est, intellectum primum semper omnia intellegere, ea autem multa esse, sed intellectio eius tantummodo unius rei est, et haec res in summa existit excellentia atque dignitate. cum autem ipsemet sit ilia res, quae in summa est excellentia, proinde sese intellegit. quapropter non contingit ipsum laborare; nam neque aliud intendit nec alium finem habet praeter se ipsum. | neque etiam exit e potentia [*](f.21) ad actum, quem lassitudo atque defatigatio sequatur; sed ut se ipsum diligere nemo prohibetur, sic intellectione sui inpsius neque defatigatur neque impeditur; et ut quilibet homo se ipsum diligit, ita se habet qui se intellegit, dum intellegit se. et sicut diligens auimam suam in ea est et araat diligitque eam, sic quoque quod intellegitur et se ipsum intellegit idem est atque id, quod intellegit. ac primus intellectus principium est omnium eorum, quae sunt, quae quidem ab eo cognoscuntur, et eius intellectio non est in eo, ut singulas res percurrat, neque in eo, ut hoc quidem relinquat, illud vero aceipiat, sed subito omnia apprehendit. intellectus enim noster ob imbecillitatem uequit simul multa facile intellegere nee potest ad multa simul intendere, quemadmodum debile quoque corpus nequit multa comportare, sed ubi ea separavit, levins fert, neque debilis visus plures simul colores videre patitur — firmior quidem multos simul percipere poterit — at divinus intellectus, propterea quod sunime est perfectus, dum intellegit, tempus non requirit, sed simul omnia subito intellegit; etenim ut oculus acute cernens multa simul videt, ita primus intellectus, multo tamen melius, omnia intellegibilia simul intellegit, cum se ipsum intellegit. cum vero illae in perfectione progrediantur, scientia huius universalis in tempore non est, nam omnia temporis spatia antecellit; tempus enim est meusura motus, ille vero minime fertur, sed immobilis est. et sicut tu cum citbaram pulsas, omnes quidem chordas pulsare nequis; si vero citbara animal esset, acutissimum simul atque gravissimum sonum ederet: ita deus facillime multa simul complectitur, multa simul dividit. praeterea auima currentis nonne potest multa membra simul movere, utramque manum utrumque pedem ac caput? at quodvis borum membrorum simul tota eius anima, non alia alia parte movet. quid igitur obstat, ne bic intellectus, a quo nullus locus in universo vacuus est, totum mundum moveat intellegatque omnia simul, cum admirabilius sit plura simul movere? non est igitur neganda multitudo divitiarum virtutis divinae, nee ille comparaudus est cum intellectu nostro imbecilli. in cognitione enim non eget transitu per singula [*](9 se—ut (11) om. CF 13. 14 fort, cum B verba intellegitur et 14 idem—id] in se ipso habet codd. 33 dividit CF: intellegit)
33
nec compositione indiget nee ab ignorantia ad scientiam transit [*](f.21) nee oportet, ut inferat conclusiones ex praemissis manifestis. quin immo sicut acutus visus non requivit tempus in colonun apprehensione, sed, cum aeeedit ad eos, omnes sine mora cernit, sie divinus intelleetus, et multo magis, cum intellegibilia petit, intellegit mundum intellegibilem nullo tempore et absque labore. quodsi imraensam aciem intelleetus divini attingere cupis, intelleetum hominis eiusque corpus considerare oportet. et sicut hic intellectus melius apprehendit atque cognoscit et veloeius movet eitiusque operatur quam hoc corpus, ita promptiorem intelleetum divinum esse ad intellegibilia intellegenda credere debes. quodsi differentiam hanc, quae in excellentia facilitateque intelleetionis existit, ad facilitatem lationis mundi transtuleris, non procul eris a syllogismo neeessario; si vero syllogismum in figura constituas, ut mathematici solent, hoc pacto inquieus ῾sicut hoc corpus splendidius est illo corpore, ita hic intellectus splendidior est illo intellectu’, tune nemo quod multa simul percipere et intellegere potest, neque etiam mirum est hoc primum prineipium a se ipso intellectionem habere, nam cum cogitamus intelleetum divinum nequaquam assimilari materiae et esse causam motus sphaerae: sicut ipsa nullo modo quiescit unquam, sie nec dici potest deum ab operationibus suis unquam desistere. cum autem concedamus dari corpus, cui intellectus continenter assistat, quid impedimento erit intelleetui, quominus ex se ipso agat atque intellegat? ex his igitur perspieuum fit deum esse primum prineipium seque intellegere et omnia simul, quo|rum [*](f.22) ipse principium est; nam cum se ipsum in sui ditione teneat, itidem quaecunque per eum existunt, ad suam ditionem redigit. quare illud quoque verum est ipsum vigere seque intellegere; hoc enim ceteris rebus honorabilius est atque excellentius.

Atqui scientia semper alterius esse videtur, nempe scibilis, et sensus sensibilis, sic et opinio atque intelleetus, sed intellegibilia per suam substantiam apprehenduntur [una eum cognitione apprehensionis], quippe homo albedinem apprehendens iam animo eoneepit se albedinem pereepisse, pariterque eum intellegit angulos trianguli aequales esse duobus angulis rectis, iam intellect percepitque hoc intellexisse. dicimus quoque seibile ac scientiam in aliquibus idem esse sicut etiam intellegibile et intelleetum. nam scientiae expertes materiae sunt rationes et intelleetus, ita ut id, quod intellegitur, aliud non sit. nee segregantur ratione materiae aut quantitatis aut mensurae, sed forma intellegibilis et intelleetus sunt simul; estque unus intellectus, qui ad se [*](13 lalionis codd.: causae F (rectius) non om. codd. 32. 33 voce, — apprehensionis a F addita videatur (locus non saaus))

34
convertitur, et utrumque simul dicitur intellectum esse atque intellegibile. [*](f.22) nam intelleetus, qui unus est, nou transit a re intellecta ad aliud, quod sit a natura sua alienum, sed ad se convertitur. id vero quod ex ambobus constat, unum tantuni est sine materia; ut in effectricibus artibus, cum materiam ab arte resciudimus, nil aliud remanet quam artificis forma atque operatio ipsius — ut scamnum nil aliud est quam ars fabri lignarii et sanitas sine corpore nil aliud est quam medendi ars — cum igitur possit in rebus corporeis cognosci formam artis et artem idem esse, nihil probibet in iis, quae non permixta sunt materiae, quae neque partes babent nee copulantur, [nihil inquam prohibet,] quin intelleetus et quod intellegitur et intellectio idem sint. ex hoc igitur sermone optime percepto palam est intellectum primum intellegere mundum. cum enim intellegit sese, intellegit, quid ipse sit, et iam intellegit se esse causam et principium rerum. sed principium de forma dicitur et de eo, cuius gratia quid est, et de eo, quod est principium motus. cuius modi est hominis intellectus; eius enim principium esse tripliciter dicitur. atqui saepenumero hi tres modi, qui quonmdam principium dicuntur, in unum coeuut, ut patet de hominis anima. quodsi deus intellegit se esse formam omnium, ipse quoque est principium rectitudinis entium atque eorundem ordo et procul dubio simul comprehendit sese rerum esse principium earumque rectitudinis et ordinis.

At considerandum etiam hoc est, numquid bonum et quod praestantissimum est differant; utrum definitum quiddam unumquodque eorum, separatum ab alio sit, an differentia inter utrumque in ordine tantum consistat. manifesto utroque modo fit perinde atque in exercitu. nam bonum quoque exercitus in ordine atque aequalitate consistit; ita et in quolibet duce (?), sed magis in duce. iste enim non est propter ordinem et aequalitatem, immo ordo atque aequalitas ob ipsum sunt, bonum igitur non est propter ordinem <nec> propter intellectum, sed in utroque simul i. e. propter aequalitatemque et propter causam ordinis, <scilicet> praesentiam deus enim res movet ut lex, quae civitates regit, magistratus movet et mandatum regis suhditos. ordo autem et aequabilitas, quorum deum esse causam asseveramus, talis est: ut mox explicabimus. dico igitur, quod universa sunt aliquo modo, sed non similiter coordinata, natantia, volantia, plantae, et cuncta non ita se habent, ut alterum ad alterum nullo modo referatur, sed invicem referuntur; nam ad unum consulto universa sunt [*](23 numquid sq. locus corruptus 24 utrum emendavit F: ant codd. 25 an scripsi: et codd. 26 manifesto] ad verbum: per deum invisibilem 28 duce scripsi: (cuiuslibei) regionum F: codd. corrupti 31 nee addidi ex 1. subsequente 38 nullo modo] negatioiiem iure supplevit F)

35
ordinata. sed perinde atque in administratione domus liberis miuime licet | qiiidvis facere, servi autem et behiae nonnullae [*](f.23) pauca saue ad totum conferentia faciunt, pleraque ex accideute [agunt]. natura iiamqiie cuiusque [ipsorum] et principium tale est in mundo; nempe circulatio stellarum et earum perseverantia in certo ordine atque dispositione est et ita caelestia corpora omnia, nee in iis quidpiam incerti atque inordinati habetur; animalia vero, quae sunt in terris, et plantae utilitatem universalem perexiguam praebent, sed quodlibet horum ut plurimum temere agit atque patitur, quoniam corrumpitur et corruptio quidem unius, ut aliud geueretur. ut nutritio eius, quod alimento eget, et pullulatio rei eiusdemque ad statum deductio et tandem decrementum et alia, quae huiusmodi sunt, utilitates praebent universales; quod autem calce petat asellus, ictu noceat serpens, vas aqua plenum a sue dispergatur, plantae quaedam exsiccentur (?), nullo ordine nullaque contingit norma, et hoc confiteri rectius est, quam deum cum materia confundere taliaque cum ipso ponere. praeterea quaerimus iis, quae nec ordinem nec aequabilitatem habere putamus, vilia quaedam alia ignobiliaque, cum natura rerum coacti intellegere potuerimus mundum eiusque gubernationem esse similem gubernationi civitatis, in qua regium mandatum quam optime procedat. nam quemadmodum, si quando mandatur aliquid hominibus huiusce civitatis, non procedit regium mandatum aequaliter secundum quamque ipsius civitatis partium nee omnes pari modo subeunt mandatum illud — nam alios primaries statuit, alios primariis praeficit, alios ipsis servire iubet, alios vilioribus operis, quibus administratio expletur, addicit, alii propius accedunt ad regem in ordine regio, alii longius distant — sic quoque muudus eiusque procuratio civitati similis est, in qua rex unus regnat; eius partes invicem sunt ordinatae atque aequabilitatem habent, sic animalia sunt, sic plantae. omnium vero generationem esse ob unam causam hoc ostendit, quod omnia, cum hoc modo esse appetant, quo nunc existunt, id appetunt et desiderant, quod vere est, et hoc unum imitantur et peculiariter quaerunt et ad id accedunt nee ullum eorum, quae sunt, in plura dividi vult nec exire ab eo, quod nunc est, ad contrarium; et id quoque, quod ex multis generatur, quaerit unum et ad unum accedit. ita civitas quoque, licet multitudo sit, ad unum intendit, et exercitus ad id tantum intendit, quod videtur duci, et conventus ad principem convertit animum; sic etiam artis opera se habet in his, quae ex multis componuntur, cuiusmodi sunt domus et navis; nam utraque harum, dum efficitur, in hoc esse habet, quod omnes partes in unum [*](2 minime F Aristotelem secutus: non . . praeter modum (facere) codd.)
36
caalescunt. similiter ii quoque, qui veluti rex vel tyrannus multitudinem [*](f.23) appetunt, earn ideo tantum appetunt, ut in unura congregent.