In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Multitudo igitur lationum sit luiiusmodi. quare et substantias et principia moventia immobilia atque etiam substantias sensibiles tot esse existimare oportet. numerus enim motuum secundum numerum sphaerarum motanim necessario debet esse; sic et numerus causaruin moventium secundum numerum motuum. et haec nobis sufficiant. etenim non est nostrum diiudicare, num is sit motuum numerus [an alius], sed neoessarium indicium iis relinquatur, quorum studmm hoc est, qui accuratius de his disserere possunt. quodsi fieri non potest, ut ulla sit latio, quae non ad lationem stellae cuiusdam conducat, ullaque [praetera] natura aut substantia divina otiosa et sine actione esse possit — omnis enim huiusmodi substantia, ut est bona, non cessat in operatione propria et dejinita, <qui est> summus dignitatis gradus, postquam perfectlonem vitae continuae consecuta est — nullum igitur erit aliud corpus immobile praeter haec corpora, sed substantiarum numerus hie esse debet, nam si essent alii motus, alia etiam corpora mota essent. at nou sunt alia corpora praeter haec visibilia. nee igitur erunt alii motus nee aliae moventes causae praeter has. si enim omnis causa, quae defert, est eius gratia, quod defertur, et omnis latio cuiuspiam est, quod fert: nulla latio sane sua gratia erit nee lationis alius, verum stellarum causa, nulla latio, inquam, sua gratia nee lationis alius causa erit; natura enim abhorret nimis in cassum i-anumque ac in infinitum progredi. dari autem lationem sua gratia vanum esset; in infinitum vero progressus esset, si alterius lationis causa esset. cum autem hoc ita sit, quod reliquum est quaeramus oportet.
Dicemus igitur: si plures essent caeli, plura item oporteret esse principia prima, praesertim cum omnes specie iidem sint, ut homines. | [*](1 priwarum stellarum dunrtnn sphaeras et (2) posteriorum quatuor stellarum sphaeras F duce Arist. 8 lationum] φορῶν (cf. Bonitz p. 511): sphaerarum F Arist. imitatus 14 an alius F: om. codd. 20 ut est bona om. CF qui est addidi 28 fert codd.: fertur F duce Aristoteli 29 — erit (30) om. FC per homoeoteleuton 36 principia prima C i. m.: caelum primum AB; C i. t. falso. F exhibet mundum esse unum. nam si plures sint sub una specie perinde atque homines, unumquodque principium specie quidem unum erit (omnino commenticie) homines] homo C (Ar. a35)
Nos autem vera praedicasse, dicentes dari substantias primas moventes mundum ac caelestia corpora esseque vel ut bonorum concursum, id ostendit, quod accepimus ab antiquis. illi enim attestantur, licet in fabulae tantum formam redactum reliquerint posteris, [*](1 numero—plura scrips!: omnia vero numero eadem codd. (supple negationem) 7 si] (Ar. a 38 ἀεὶ) 8 de natura] de Caelo I 8. 9 9 ut—est (11) om. codex teste C ’] Phys. VII 259a6 sq. 34 omnes—imitantur om. 39 posteris] in prima philosophia F: in Metaphysicis A)