At iam aliqui sunt opinati pulcherrimum et optimum non esse in initio rei, ut secta Pythagoreorum et Leucippus opinati sunt principia animalium et plantarum causas quidem esse, ut sint, pulcherrimum autem et perfectissimum minime esse in semine, sed tempore perfectionis. at non verum est, quod opinantur. nam utilitatem iam habent a radicibus. in eo vero, quod simul habet utrumque, actum, inquam, et potentiam, prior est potentia, simpliciter tamen actus potentiam praecedit, ut bomo prior est semine hominis; semen enim ex homine oritur. esse igitur substantiam quandam aeternam [et] immobilem [atque] a sensibus nou solum loco, sed natura separatam, immutabilem, cum neque ipsa mutationem, faciat, neque ulla ratione patiatur mutationem, satis iam demonstratum est. etiam demonstratum est [hanc substantiam] non esse corpus, nec magnitudinem ullam habere [posse], neque desinere, neque dividi. infinite enim tempore movet. non dari autem magnitudinem finitam [*](16 perfectio om. A perfectio—aeternusque (18)] FC post perfectio nou distinguunt exhibent: honorabilior est ceteris operationibus et sic est continua perpetuaque vita 21 et ut—sempiternum (23)] nec nos quicquam aliud habemus, quod dicamus, nisi quod deus est et continuum aevum F falso 35 immutabilem—patiatur (36) om. F 38 mori codd. suspectum)
25
potestatem habeutem, qua in infinitum moveat, iam expositum est in sermonibus nostris natuialibus. nam omnis magnitudo aut est finita aut infinita. vanum autem est dicere infinitam dari; sed finitum infinitas habere posse potentias nemo fatetur neque profitetur, eo minus, si illud, quatenus corpus est, ab ipsis movetur. nam qui solem dicit et cetera astra finita quidern esse, potestates vero habere infinitas, insufficiens utique in sermone suo est, quoniam virtus, quae existit in stellis, et ea quidem, quae infinita hahetur, non insita est eis a natura, neque quatenus corpora sunt, sed aut a prima causa manat, aut anima, quae est in eis, provenit ab ilia virtute incorporea. prima namque causa ea infinito tempore circumfert; quodsi hoc potestate haberent, ut habent corpus et magnitudo, nec perseverassent in actu, et fatigarentur procul dubio et quiete egerent. nam stellarum corpora, ob insitam potestatem, potentias habent finitas; diversis enim temporibus in alio et alio loco sunt, quandoque sunt hic, quandoque illic. haec autem loca quasi motuum termini sunt, impossibile namque est potentiam, quam sequatur actus, quem ipsa appetat, finem ac terminum non habere; sed causa, quae est potentiae omnino expers et actus coutinuus et omni tempore invariabilis, quomodo habere potest magnitudinem et corpus, ut habent haec, in quibus potentia continua cernitur, sive sunt corruptioni obnoxia, | sive non? in summa actus separatus ex se ipso potest
[*](f.17) perpetuari in infinitum cum temporis continuatione; actus vero proveniens ab eo, quod est potentia, ad effectum adducit potentiam, nec animo comprehendere licet hunc actum infinito tempore durare; iam enim praecessit eum potentia. necessario igitur virtus, quae stellas movet, infinita est, stellae namque non acquirunt hanc virtutem per id, quod potentia est. motus vero earum in tali [et tali] loco finitus est, quoniam hoc modo tantum stellis inest potentia.
Inquirendum autem est, utrum substantiarum huiusmodi, quae magnitudinem non habent expertesque materiae sunt, una sit pouenda, an plures. nam qui ante nos immateriales immobilesque substantias posuerunt, nihil certi de earum multitudine, quin etiam nihil proprie de earum numero dixere. qui enim formas induxere, inquiunt formas immateriales esse substantias atque immobiles, nihil tamen aiunt de earum numero et reliquere rem dubiam ad modum numeroruni, quorum additamentum (?) nescitur. nam et ii, qui ideas numeros esse inquiunt, interdum in infinitum eas extendunt, interdum earum finem denarium ponunt numerum. nobis autem est dicendum ex hisce, quae praemissa sunt atque determinata, primum principiura unum esse non permixtum materiae, incornaturalibus] [*](2 Phys. VIII 10 5 nam qui sq.] cf. Averr. 325 E 15. 16 quandoque —illic om. F 32 an] el codd. 37 quorum additamentum corrupta)
26
poreum, primo motu continuo et perpetuo movens, omnis
[*](f.17) motiouis atque mutationis immime. quod autem plures sunt substantiae post hoc primum principium, quae hoc pacto sunt, id invenitur ex ratiocinatione, et sensus attestatur. [nam] omne, quod movetur, a motore movetur, ac causa prima necessario una est et immobilis turn per se, turn per accidens; substantiae vero sequentium corporum motrices necessario multae sunt, pro numero corporum, quae moventur [ab eis], et hae quidem per se immobiles sunt, per accidens tamen moventur, perinde atque anima, nec tantum immobiles ponendae sunt, sed et perpetuae. natura namque stellarum substantia quaedam perpetua est, ac id, quod eas movet, perpetuum est. prius enim est moto; quod autem prius substantia est, substantia necessario est. multitudinem autem virtutum ex ilia scientia, quae philosophiae familiaris [sima] est, ex astrologia, considerare oportet. haec enim de numero motuum, quibus unaquaeque errantium stellarum movetur, ac de numero orbium eas defercntium contemplationem facit. numerus vero orbium deferentium stellas diversus habetur apud Callippum ab eo, qui est apud Eudoxum, [sed haec breviter et summatim a nobis explicanda sunt], illud vero tantum volumus, ut virtutes moventes tot sint, quot sunt corpora, quae moventur, et earum alia prima sit, alia secunda, secundum eum ordinem, quem et orbes habent inter se, ita ut non solum ordine, sed et essentia atque substantia differant. ordine namque inferiores minus nobiles sunt et hac ratione primum habent secundumve gradum; diversitas autem in substantia necessario subsequitur. familiarissimam autem philosophiae astrologiam esse dixi, quoniam haec sola de substantia sensibili perpetua quaerit, reliquae vero mathematicae accidentia contemplantur, quae corporibus contingunt, ut geometria quautitatem continuam, arithmetica discretam. ex astrologia vero vel mediocriter erudito patet unamquamque [vagantium] stellarum pluribus motibus ferri; et quodlibet corpus moveri manifeste cernitur.
At quis numerus uniuscuiusque, item quis numerus omnium motuum planetarum sit, nunc quidem nobis ea, quae mathematicorum nonnulli dicunt, intellegendi gratia dicenda sunt, ut possit intellectu formari numerus determinatus. ceterorum vero, quae sequuntur, quaedam quidem nos ipsos quaerere decet, [*](11 perpetua F: om. codd. 14 virtutum] φορῶν Ar. b4 15 familiaris(sima)] cf. infra 18 deferentium slellas F: qui stellas sustinent numerusque orbium qui eas regunt codd. 19 sed—sunt (20) iure om. codd. 24 ordine—sunt 32 vagantium F: om. codd. et—cernitur (33)] locus non sanus. fort. omnino patet unamquamque stellarum et corporum, quae moventur, unumquodque pluribus motibus ferri 37 ceterorum—sequunter (38)] interpretatio inepta verb, τὸ δὲ λοιπόν)
27
quaedam autem a quaerentibus sciscitari, ac, si quid praestantius invenerimus, quam invenerunt qui haec hactenus scrutati contemplatique sunt, omnia in medium afferemus illique fidem adhibebimus, qui certiorem fecerit inquisitionem. dico igitur Eudoxum lationem utriusque, solis acluuae, in | tribus esse spliaeris
[*](f. 18) posuisse, quarum primam eam esse [dicebat], quae non vagantium est stellarum, secuudam vero [per eum circulum, qui per media signa transit, tertiani per eum, qui est obliquus] in latitudine [ipsorum] siguorum. in latitudine autem maiore circulum eum esse obliquum, per quem luna, quam eum, per quern sol fertur. vagantium vero stellarum uniuscuiusque latiouera in quatuor spbaeris esse ponebat. atque harum quatuor primam quidem et secundam eandem esse ac primam et secundam sphaeram solis et lunae; nam et sphaeram quae non vagantium est stellarum, quae omues defert sphaeras, et earn, quae sub hac collocatur sphaera, signorum inquam sphaeram, quoad motum communem omnibus esse, tertiae vero sphaerae polos alios esse atque reliquarum, in eo quidem <circulo>; qui media signa transit, at quartae lationem per obliquum ad medium circulum huius sphaerae esse, tertiae vero spbaerae polos uniuscuiusque ceterarum quidem stellarum Venere et Mercurio exceptis esse proprios, Veneris autem atque Mercurii eosdem esse, atque haec quidem Eudoxus statult. at Callippus positionem quidem sphaerarum eandem quam et Eudoxus ponebat, id est ordinem distantiae earum, multitudinem quoques sphaerarum quidem lovis atque Saturni eandem quam ille tribuebat; soli autem atque lunae unicuique duas spbaeras addendas esse censebat, ut ea, quae apparent, explicara possint, reliquarum vero vagarum unicuique unam sphaeram esse addendam. necessario vero, si debeant omnes compositae ea, quae apparent, reddere, in unaquaque stellarum vagantium alias spbaeras una pauciores esse, quae revolvunt [itemque restituunt positione primam sphaeram eius stellae semper, quae sub ipsa est collocata]. hoc enim pacto dumtaxat vagarum lationem stellarum omnes facere possunt. cum igitur hae spbaerae, in quibus ipsae feruntur, aliae siut octo, aliae vigintiquinque, earum autem has solas revolvi nou oporteat, in quibus
[*](6 primam—pbliquus (8)] ita F imitantio Arist.: codd. lectionem exhibent vitiosam: sphaera . . est . . secunda sphaera signorum, tertia vero sphaera, quae est obliqua . hie et in iis, quae sequuntur, verba κύκλος et σφαῖρα interdiuu permutaatur dicebat om. codd. 17 codd. add. sphaeris post esse (corr.) 18 circulo addidi 32 itemque—collocata (33) ita F secundum textum: codd. exhibent et revohitur [sphaera B] quaeque inferior, donee eo semper revertatur, ubi prima sphaera incepit 34 vagarum] fixarum codd. falso) 28
infinia stella defertur, hae quiclem sphaerac, quae duas
[*](f.18) primas revolvunt, sex erimt; hae vero, quae posteriores quatuor revolvunt, sedecira eruut. omnium igitur shaerarum numerus, turn earum, quae deferunt, turn earum, quae revolvunt eas, quinque erunt et quinquaginta. quodsi luuae solive quispiam eos non addiderit quos diximus motus, summa spbaeiarum quadraginta erunt et sept em.