In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Substantiae autem universae sunt tres, quarum duas omnes homines fateutur — quoniam sensibiles sunt, subiectae sensui visus — harum altera est perpetua, altera mutabilis. perpetua autem est substantia corporum caelestium, corruptibilis vero substantia humi degentium, plautarum inquam et animalium. atque huius tantum substantiae elementa et fundamenta in praecedeutibus sermonibus sumuutur. palam est autem ex multis constare, nempe ex igue, terra et duobus reliquis et ex aliis praeterea cum simplicioribus tum numero paucioribus, aut saltem ex una re tantum, quae quandoque extenditur et est mollis, quandoque vero concrescit et iuduratur. atque hae quidem sunt duae substantiae ex illis tribus, praeter quas nulla substantia existit. tertia autem substantia immobilis est, aeterna et sempiterna omnisque mutationis expers. neque euim mutatur ut ea, quae in terris sunt, plautae inquam et animalia, quae vel ex uuiversa sui natura exeunt et corrumpuntur, neque mutatiouem localem subit, quam solam corpora haec cum caelestibus communem babent. nam quamvis corpora caelestia variis temporibus nequeant dispositionibus siiis mutari, attamen non dedecet ea diversis temporibus diversos variare locos, et super hoc aedificata est naturae facultas; at substantia, quae immobilis est et cui nihil miscetur corporei, immutabilis est omnino. quapropter separata esse dicitur a sensibili substantia, atqui certe non loco; nam falsum est dicere loco separari substantiam locum penitus non habeutem et ab extremitatibus corporum non ambitam, quibus ambiuntur omnia, quae loco continentur; sed a sensibili separatam dicentes nihil nisi quandam inter eas diversitatem ostendimus. iuspicieutes euim unam earum imraobilem atque immutabilem penitus esse nec ab alio nec a se ipsa omnino mutari, postmodum invenientes haec omnia sensibili substantiae alio et alio modo inesse: iure et merito a sensibili substantia separatam esse intellegibilem asserimus, adeo ut nihil ipsis commune sit, neque quod ad naturam neque quod ad novationem ullam pertiueat. de hac igitur prima et immobili substantia hoc sermone tractaturi sumus et, quae de ea opinati fuerint antiqui, narraturi. nam alii dividebant | hanc primam [*](f. 3) [*](1 nunc om. AD 3 quarum et sq.] dictio ἣν πάντες ὁμολογοῦσιν ut in priore Alexandri interpretatione ad utrumque pertinet rerum sensibilium genus 5 altera (alt.) — est (6) om. F: perpet. (alt.) — est om. C quoque: ambo legunt substantia nimirum corporum caelestium post perpetua (pr.) 6 corruptibilis vero] alia corr. et est F 8 huius et sq.] ἣς ἀνάγκη τὰ στοιχεῖα λαβεῖν ad genus mutabile tantum referri videtur 11 saltem AF: (ex una re) simplicissima BC 13 ex—existit (14) om. 20 dispositionibus suis] forma et specie sua F 29 atque immutabilem om. AF 30 nec—mutari om. A 36 nam] ad verbum: quae autem illi sunt opinati, haec)

4
substantiam in duas partes, alii unam statuebant naturam. [*](f. 3) dividentes pouebant formas dimensiouesque matliematicas priores cubstantias quam sensibiles, et illas quidem harum initia; dicentes vero iutellegibilem substantiam esse unam, mathematicas diraeusiones ipsas esse substantias pouebant formamque reiciebaut. porro seusibilis substantia naturali scientia indiget; haec enim substantia exmotu omnino non evadit; altera vero substantia ad aliam scientiam eamque nobiliorem quam sit scientia naturalis spectare videtur, cum nihil sit commune ipsis neque in generatione ulla neque in loco tieque in augmento neque in decremento nec commune principium habeant, a quo producantur. nam prior nullum habet principium, secundae vero principium est ipsa substantia prima. neque eadem cognitione apprehenduntur; altera enim sensibilis est, altera intellegibilis. rursus immutabilis immobilisque substantia natura prior est mutabili substantia, quae perinde atque res labiles fluit. at quia ea, quae insunt nobis, maxima ex parte a sensibili substantia termiuantur, ideo prius de ea loqui consuevimus; fmitima enim nobis est et quam simillima nostri. Et de ea in iis, quae de natura sunt, amplissime tradidimus et declaravimus nullam sensibilem substantiam ex mutatione evadere posse mutationemque ex coutrariis fieri; sed nullam mutationem ex omnibus contrariis, sed ex similibus tantum ac proximis. nam fit album ex non-albo, non tamen ex omui nonalbo, non enim ex voce, tametsi vox non-alba sit, sed ex uigro dumtaxat aut rubro aut ex alio colore, qui ex eorum specie est. deinde declaravimus his duobus contrariis tertium quoddam necessario subiciendum esse, duorum enim contrariorum alterum alterum non sustinet, sed quod utrisque subicitur, natura quaedam est unum contrariorum exuens et alterum suscipiens. ibidem in descriptione mutationum quatuor species iam numeravimus in hac substantia, una quidem in definitione rei est, qua scitur, quid res sit, ut cum fit homo ex non homine, aqua ex non aqua, immo ex aere; et hanc mutationem modo generationem, modo corruptionem appellamus. secuuda in qualitate est et immutatio nuncupatur, tertia in quautitate et quandoque augmentatio, quandoque imminutio dicitur. quarta est in Ιοcο, scilicet translatio de loco ad locum, cuius quartae mutationis ex mutationibus memoratis ne caelestia quidem corpora eapertia ponimus; nam et ipsa de loco ad locum moventur et e contrariis aliquando [*](4 dicentes codd. F; at ponrhat (5) codd. 6 reicitbant F; ABD corrupti 7 omnino] secundum omnes eius partes F 9 cum nihil . . nee (10)] cf. Alex. 671,15 ἐπειδῂ οὐδαμῶς κατ’ οὐδὲν ἡ αἰσθητὴ οὐσία κοινωνεῖ τῇ νοητῇ, οὐδὲ ἔστι τις αὐταῖς ἀρχὴ κοινή 19 natura] lib. A cap. 5 p. 188 a 31 sq. 22 post contrariis addunt in contraria BD 36 cf. Alex. 67210)
5
ad contraria. inest namque et locis coutrarietatis quaedam species [*](f. 3) ad modum oppositionis: ut translation qua pergitur ad ea, quae sunt ante, contraria est illi, qua itur ad ea, quae sunt post; quam contrarietatem nullus viotus localis effugit. neque in hac mutatione duo contraria sufficiunt, sed in ea periude ac in aliis corpus quoddam siibici duobus coutiaiiis oportet, quod quidem ab altero ad alterum moveatur, nisi quod hoc caeleste corpus diversum habetur a corpore generationi et corruptioni subiecto. hoc enim per se totum mutabile est, caeleste vero corpus solo situ mutatur, ea autem, quibus natura eius et natura cuiuslibet partium ipsius sustinetur, immutabilia sunt ac immobilia, particeps tamen exilem quidem in modum et iptunn est potentiae et actus, quatenus ipsius partes sunt potentia ad aliquem locum, ad quem postea actu perveniunt. etenim hoc etiam omuibus sensibilibus substautiis est commune, exire iuquam e potentia ad actum, ut ex potentia albo ad actu album et ex bicubitali potentia ad bicubitale actu et ex hoc, quod erat potentia Socrates, ad actu Socratem; nam semen, ex quo genitus est Socrates, pridem potentia Socrates fuit. ex quo diluitur trita illa omnibusque pliysicis communis dubitatio, quoraodo ex non ente aliquid fiat, nam id, quod fit, non ex prorsus non ente efficitur, sed ex eo, quod partim non est, partim est; id enim, ex quo fit id, quod fit, potentia est idem, quod fit, actu est non ens. in omnibus vero, quae mutantur, id quod mutationem subit neccssario corpus est quoddam; idcirco | substantiae perpetuae, quae generationem et corruptionein non subeunt, cum loco mutentur [*](f. 4) et ipsae, fieri non potest, quin corpora siut.