In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Non ens autem tribus modis dicitur, uno modo quod penitus non est, altero ut privatio rei ortae opposita, tertio quod potentia est. duobus igitur prioiibus modis quidquam fieri nequit. quid enim fieri potest ex eo, quod omniuo non est, aut ex privatione, dum ipsa manet? sed ex corpore mutationi subiecto aliquid fieri potest; nam potentia est id, quod fit, actu vero non est. stantibus his non ex quocumque corpore quolibet modo cuiuslibet rei generatio erit. navis enim miuime ex lapillis fabricatur neque ex quacumque re gignitur homo, sed navis ex lignis construitur, domus vero ex lapidibus et homo ex semine humano oritur, non tamen quilibet ex quolibet, sed unusquisque ex semine, ex quo ortum habuit. pari modo equus ex semine equi gignitur. at si corpus, ex quo ea, quae fiunt, originem ducunt, secundum omnem sui rationem unum esset nec primum esset [*](3 post] Ar. 229 ti 9 καὶ ἡ εἰς τὸ ἔμπροσθεν τῇ εἰς τὸ ὄπισθεν 20 non ex et sq.] partim est om. A et C; cf. Alex. 672,28 καὶ οὔτε ἐκ τοῦ μηδαμῇ μηδαμῶς ὄντος γίνεται τὰ γινόμενα . . ἀλλ’ ἐκ τοῦ πῇ μὲν ὄντος πῇ δὲ μὴ ὄντος 22 quod fit actu est non ens BCD: quod actu erit AF; cf. infra)