In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Huius dicti veritatem veteres quoque testantur. eorum enim, quae sunt, principia et fundamenta et elemeuta quaereutes substantiae principia et initia indagantur, non qualitatum, quantitatum aliorumque buiuscemodi. ex quo iam perspicuum fit discrimen inter has duas quaestiones, i. e. inter quaestionem de generibus entium, quot sint, et quaestionem, quot sint initia entium. nam substantia tantum initia babet et cuiusque substantiae initia quaeruntur, quatenus est una numero; genera vero in mente tantum existunt perceptis singularibus m ea repositis, quorum unumquodque est sicut aliud. qui igitur bac aetate sunt, quippe qui sint in disserendi facultate exercitati, universalibus tribuendam substantiae dignitatem magis quam singularibus dicunt, immo universalia quasi principia singularium ponunt; nam bominem universalem principium dicunt Socratis et Platonis et equum universalem buius et illius equi. antiquiores vero magis sensum sectabantur — pbilosopbia namque tunc temporis proxime orta fuerat — et singularia digniora substantiae principia esse putabant. idcirco cum terram, ignem, aquam, aerem initium substantiae dicerent, non tamen terram universalem aut ignem universalem aut alia universalia elementa esse aiebant eorum, quae sunt, sed ne corpus quidem commune huius terrae, huius ignis, huius aquae, huius aeris elementum esse asseverabant. saepius vero utra nam harum sectarum rectius sentiat, disputavimus: eane quae universalia ponit priora, an quae particularia. sed eorum opiniones quamvis refutaverimus (??), nihil tamen prohibet nos de hoc edisserere. [*](1 adhibemus—rectum (3) om. F 5 ita—adhibemus (6) om. C 6 nam] 11 pereunt] permutantur BF 25 qui—sunt] isti autem AB 40 refutaverimus bene consider averimus ABD; fort, vertenduin: (opiniones) cum bene consideraverimus, nemo prohibet de hoc] scilicet de substantia)

3
nunc veio iam expresse meminimus inquireutem principia eorum, [*](f. 2) quae suut, uecessario principia substautiae iucpiirere.