Inquirendum autem est, utrum substantiarum huiusmodi, quae magnitudinem non habent expertesque materiae sunt, una sit pouenda, an plures. nam qui ante nos immateriales immobilesque substantias posuerunt, nihil certi de earum multitudine, quin etiam nihil proprie de earum numero dixere. qui enim formas induxere, inquiunt formas immateriales esse substantias atque immobiles, nihil tamen aiunt de earum numero et reliquere rem dubiam ad modum numeroruni, quorum additamentum (?) nescitur. nam et ii, qui ideas numeros esse inquiunt, interdum in infinitum eas extendunt, interdum earum finem denarium ponunt numerum. nobis autem est dicendum ex hisce, quae praemissa sunt atque determinata, primum principiura unum esse non permixtum materiae, incornaturalibus] [*](2 Phys. VIII 10 5 nam qui sq.] cf. Averr. 325 E 15. 16 quandoque —illic om. F 32 an] el codd. 37 quorum additamentum corrupta)
26
poreum, primo motu continuo et perpetuo movens, omnis
[*](f.17) motiouis atque mutationis immime. quod autem plures sunt substantiae post hoc primum principium, quae hoc pacto sunt, id invenitur ex ratiocinatione, et sensus attestatur. [nam] omne, quod movetur, a motore movetur, ac causa prima necessario una est et immobilis turn per se, turn per accidens; substantiae vero sequentium corporum motrices necessario multae sunt, pro numero corporum, quae moventur [ab eis], et hae quidem per se immobiles sunt, per accidens tamen moventur, perinde atque anima, nec tantum immobiles ponendae sunt, sed et perpetuae. natura namque stellarum substantia quaedam perpetua est, ac id, quod eas movet, perpetuum est. prius enim est moto; quod autem prius substantia est, substantia necessario est. multitudinem autem virtutum ex ilia scientia, quae philosophiae familiaris [sima] est, ex astrologia, considerare oportet. haec enim de numero motuum, quibus unaquaeque errantium stellarum movetur, ac de numero orbium eas defercntium contemplationem facit. numerus vero orbium deferentium stellas diversus habetur apud Callippum ab eo, qui est apud Eudoxum, [sed haec breviter et summatim a nobis explicanda sunt], illud vero tantum volumus, ut virtutes moventes tot sint, quot sunt corpora, quae moventur, et earum alia prima sit, alia secunda, secundum eum ordinem, quem et orbes habent inter se, ita ut non solum ordine, sed et essentia atque substantia differant. ordine namque inferiores minus nobiles sunt et hac ratione primum habent secundumve gradum; diversitas autem in substantia necessario subsequitur. familiarissimam autem philosophiae astrologiam esse dixi, quoniam haec sola de substantia sensibili perpetua quaerit, reliquae vero mathematicae accidentia contemplantur, quae corporibus contingunt, ut geometria quautitatem continuam, arithmetica discretam. ex astrologia vero vel mediocriter erudito patet unamquamque [vagantium] stellarum pluribus motibus ferri; et quodlibet corpus moveri manifeste cernitur.