In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

At iam aliqui sunt opinati pulcherrimum et optimum non esse in initio rei, ut secta Pythagoreorum et Leucippus opinati sunt principia animalium et plantarum causas quidem esse, ut sint, pulcherrimum autem et perfectissimum minime esse in semine, sed tempore perfectionis. at non verum est, quod opinantur. nam utilitatem iam habent a radicibus. in eo vero, quod simul habet utrumque, actum, inquam, et potentiam, prior est potentia, simpliciter tamen actus potentiam praecedit, ut bomo prior est semine hominis; semen enim ex homine oritur. esse igitur substantiam quandam aeternam [et] immobilem [atque] a sensibus nou solum loco, sed natura separatam, immutabilem, cum neque ipsa mutationem, faciat, neque ulla ratione patiatur mutationem, satis iam demonstratum est. etiam demonstratum est [hanc substantiam] non esse corpus, nec magnitudinem ullam habere [posse], neque desinere, neque dividi. infinite enim tempore movet. non dari autem magnitudinem finitam [*](16 perfectio om. A perfectio—aeternusque (18)] FC post perfectio nou distinguunt exhibent: honorabilior est ceteris operationibus et sic est continua perpetuaque vita 21 et ut—sempiternum (23)] nec nos quicquam aliud habemus, quod dicamus, nisi quod deus est et continuum aevum F falso 35 immutabilem—patiatur (36) om. F 38 mori codd. suspectum)

25
potestatem habeutem, qua in infinitum moveat, iam expositum est in sermonibus nostris natuialibus. nam omnis magnitudo aut est finita aut infinita. vanum autem est dicere infinitam dari; sed finitum infinitas habere posse potentias nemo fatetur neque profitetur, eo minus, si illud, quatenus corpus est, ab ipsis movetur. nam qui solem dicit et cetera astra finita quidern esse, potestates vero habere infinitas, insufficiens utique in sermone suo est, quoniam virtus, quae existit in stellis, et ea quidem, quae infinita hahetur, non insita est eis a natura, neque quatenus corpora sunt, sed aut a prima causa manat, aut anima, quae est in eis, provenit ab ilia virtute incorporea. prima namque causa ea infinito tempore circumfert; quodsi hoc potestate haberent, ut habent corpus et magnitudo, nec perseverassent in actu, et fatigarentur procul dubio et quiete egerent. nam stellarum corpora, ob insitam potestatem, potentias habent finitas; diversis enim temporibus in alio et alio loco sunt, quandoque sunt hic, quandoque illic. haec autem loca quasi motuum termini sunt, impossibile namque est potentiam, quam sequatur actus, quem ipsa appetat, finem ac terminum non habere; sed causa, quae est potentiae omnino expers et actus coutinuus et omni tempore invariabilis, quomodo habere potest magnitudinem et corpus, ut habent haec, in quibus potentia continua cernitur, sive sunt corruptioni obnoxia, | sive non? in summa actus separatus ex se ipso potest [*](f.17) perpetuari in infinitum cum temporis continuatione; actus vero proveniens ab eo, quod est potentia, ad effectum adducit potentiam, nec animo comprehendere licet hunc actum infinito tempore durare; iam enim praecessit eum potentia. necessario igitur virtus, quae stellas movet, infinita est, stellae namque non acquirunt hanc virtutem per id, quod potentia est. motus vero earum in tali [et tali] loco finitus est, quoniam hoc modo tantum stellis inest potentia.