Movet igitur prima causa ut res desiderata, primum autem, quod ea movetur et quod propius accedit eamque desiderat et ei assimilari studet, est primum caelum et orbis inerrautium stellarum. et quia proximus est ei, rectitudinem eius, quam optat, quam potest perfectissime acquirit; quemadmodum principis vicarius nonnihil regiae dignitatis sibi acquirit, quippe qui regi propinquus sit, non loco, sed natura. post motum autem caeli, qui | primus motus est, sequitur motus plauetarum, deinde generabilia [*](f.14) et corruptibilia. et natura ipsa multorum est motuum, non modo secundum locum, ut motus est divinorum corporum, sed etiam [*](18 ab—desiberabilis] fort.: a desiderio amati et similiter infra (20) amatum . . ut 19 cerla ratione B: (ab amore) dignitatis ac FC; cf. infra 27 profiteantur] cognoscant FC. hinc rursus incipit A 38 ante planetarum add. inerrantium stellarum et motus AB et C i. m.)
21
ad omnes motuum species; sequitur ergo maximam varietatem in
[*](f. 14) mobilibus esse et aliam alii potentiam. si igitur motus omnia, quae nioventur, comprehendit, potentia vero in motu ipso est, et motus partim in loco, partim in qualitate et substantia et in huiusmodi, idque varie: propter hoc in omnibus bis unam et eandem potentiam non invenimus. at cum corporibus caelestibus, quae loco tantum mutantur, varietatem contingere dicimus, nihil aliud dicere volumus, praeterquam quod ea variis adesse locis contingit, non ita tamen, ut contingat in loco non esse, etenim cum contiugere dicimus, nolumus indicare id, quod hoc vocabulo ostendi solet, nec modum quemdam, qui ad alterutrum extremorum declinare valeat, sed iudicamus ea in loco non esse, in quo necessario colloentur. nam proprie contiugere de hac tantum natura imbecilli ac confusa dicitur, quam potentia ingreditur per ostium contrarietatis. cum igitur potentia de corporibus caelestibus praedicari non possit — ea namque sola prima mutatione, quae in loco est, mutantur absque intriuseca naturae mutatione — ergo qui caelestes globos hoc motu movet, quem saepenumero priorem ceteris mutationibus statuimus, quippe qui immobilis sit omnino nec mutetur nec trausferatur, nec substantia variari poterit nec alio pacto. generatio enim et corruptio valde ab eo distant, pariterque motus incrementi et decrementi; is enim iter est ad interitum. sed et motus localis ab eo remotus est; nam et ipse est una de corporum mutationibus. at ille movet quidem, sed ipse immobilis existit; et id quod primo motu non movetur, nee ullo alio movetur. quamobrem valde distat a potentia.