Necessitate igitur est ens. illud vero initium, quod hoc pacto necessarium est, id vere initium est. nam quod non contingit mntari et non mutari, id necessario est et est ens. necessarium enim tribus modis dicitur. primo id, quod est coactum, propterea quod est praeter voluntatem; secundo id, sine quo res non optime se habet; tertio id, quod aliter se habere omnino non potest, ex tali necessario caelum et natura universi pendet. in summa autem praestautia degere, quod nobis ad exiguum tempus conceditur, huic substantiae perpetuo datur. propter nostram enim constitutionem, quae variis potentiis constet, viam sapientiae vix reperimns. intellectus enim noster fere semper anxius est nec otium habet; quamvis vero de aliis plerumque sollicitus sit et corpore implicitus, quandoque tamen, etsi ad exiguum tempus, iis abiectis, quae ipsum ab intellectione avertere possunt, se ipsum sine ullo impedimeuto intellegit, ex quo gaudium laetitiamque sempiternam consequitur, eamque adeo intentam, ut [*](29 et non mutari om. C 35 substantiae ova. C1 (ἐκεῖνο Ar.)
22
exprimi nequeat. ille veio, qui a sapientia ne punctum quidem teniporis vacat, non habet deleetationem acquisitam, sed ipse delectatio est honorabiliorque est ceteris entibus. quodsi apud nos vigilia est suavior somno, quoniam operari suavius est, quam in otio lauguere, et sensus suavior est eius privatione et intellectus ignorantia, protrabitur excellentia illius intellectus in gloriam et comprehendendi dignitatem infinitam. nam quod actu est, in omnibus suavius est eo, quod potestate, idque naturae est cordi. quapropter spes iucundissima babetur; nam optat, quod potestate est, ad actum reduci; memoria quoque non est potestatis, sed actus, cum igitur id, quod poteutiam et actum habet, maiorem in actu oblectationem consequitur, quamnam habebit proportiouem baetitia eius, quod actu solummodo est et omni potentia caret, dum operatur seque iutellegit? visus quoque cum nobilis|simum et pulcberrimum
[*](f.15) omnium colorum absque molestia cernit, laetatur summeque gaudet; sic et palatus cum praestantiorem et suaviorem saporem gustaverit, itidem auditus suaviorem et iucundiorem ceteris sonum percipiens: ita intellectus quocpie valde laetatur, cum omnium intellegibllium nobilissimum intellegit. nobilissimum vero omnium intellegibilium illud est, quod intellegit se suamque essentiam absque molestia ac sine ullo impedimeuto vel intermissione seusuum, ut in intellegibilibus contingit, quae mente formantur, a sensibilibus seiuncta. quod vero iutellegibile per se est, id materiae non immixtum ac immutabile est, sed existit, quia intellegit atque intellegitur. et initium suae intellectionis est ipsemet; immo idem est. nam si nou esset hoc pacto, non esset ex sua natura intellegibile; sed natura intellegibile est. et haec est ratio intellectus divini, qui praestantissimus est, neque altcrutrum in eo distinguitur, sed utrumque simul inest naturae eius, quod intellegit, inquam, et quod intellegitur. nec nostra gratia intellegibilis dicitur, sed sua ipsius gratia, ut intellectus noster et ipse sua ipsius gratia intellegibilis dicitur, minime nostra gratia. et ut ceteros intellectus antecellit, ita inter cetera intellegibilia excellit; et sicut est intellectus perfectissimus, ita est intellegribile verissimum. cum autem intellectio eius est actus eius, et cum est in actu intellectionis, tunc simul est intellectus et intellegibile. intellectus totus totum amplectitur; non eo modo, quo corpora se mutuo tangunt, ultima tantum superficie, sed eo modo, quo ea, quae commiscentur, quorum unius totum altering totum contingit, hoc pacto intellectus
[*](8.9 quapropter] (διὰ) τοῦτο loco ταῦτα b18 9 optat incertum 24 et sq.] fort, vertendum: et initio suae intellectionis eius essentia adhuc aliud quidpiam est . . (26) sed natura intellegens 31 ut—nostra (32) om. F 36 intellectus—amplectitur] eo manant omnia, vestit omnia F) 23
totus totum amplectitur; et tunc intellectus simul est et intellegibile.
[*](f.15) neque proinde sicut seusus non est idem quod sensibile, quandoquidem imprimitur forma eius, substantia autem manet extra, ita intellectus et ipse sese habet ad intellegibilia, quae per se insunt ei; immo ipse fert omnes formas, nee ulla substantia foris remanet, cui misceatur materia, ibi enim non est materia, sed sola forma sine materia, quae consequitur intellegeutem cogitantemque earn, cum neque pars a parte separetur, neque rescindatur, ut sensibilia apud seusum, sed in intellectu firmatur. in sumnui ipse intellectus est et intellegibilis, ut iam saepe diximus. nec similis est intellecturi nostro, qui labente tempore ab alia re ad aliam translatus modo intellegit ea, quae nou noverat prius, [et hoc ei contingit,] quia multum potentiae sibi adnexum habet — huiusmodi [inquam] non est intellectus ille divinus et primus, sed ille intellegit ea, quae penes se habet intellegibilia, per eorum assumptiouem (?) et, ut summatim dicam, ea, quae idem quod ipsemet sunt, quouiam ipse est sua intellegibilia. neque ipse intellegit ea transferens se et convertens ab alia re ad aliam, ut facit intellectus noster, at omnia in vestigio temporis intellegit. proinde palam est ipsum intellegere omnia, quae sunt, eo modo, quo sunt, et eo modo, quo ipse posuit ea entia esse; omnia vero apud eum simul sunt, omnia igitur necessario simul intellegit. quodsi nihil mirum est intellectum nostrum id esse, quod ipse intellegit, eo magis hoc suspicandum est de primo intellectu; nam intellectus noster ideo divinus habetur, quia similis est intellectui diviuo. si igitur perfectam delectationera atque summam dignitatem per cognitionem assequimur, id etiam magis erit in prima causa, nam cernit se in summa dignitate et se intellegit absque adminiculo externae naturae, immo eam naturam, quae requiritur, in se habet. quod autem est in eius opere iucundissimum, id simile non est ei, quod interdum deficit, neque ipsa quidpiam molitur, ut finem suum attingat ex re, quam non habet. nam haec omnia accidentia sunt atque renovationes, quae intellectui nostro contingunt; sed hic ipse est res iucundissima, veluti ipse quoque est res praestantissima.