In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Nam quod ex se eligibile est et quod in se babet pulchritudinem et summam nobilitatem, id et principium et ex se perfectio existit. et hoc etiam in lege reperitur. nam lex quoque administrationem movet, quae ab ea est. lex euim sua ipsius gratia et per se pulchra est ac eligibilis. nam tunc praestantissimi babentur iustissimeque dicuntur gubernare administrantes, cum legis normam et ordinem speculando perficiunt administrationem eamque custodiunt. [hoc tamen interest, quod] lex non est substantia, sed actio quaedam substautiae, quae quidem desinit esse nee manet nisi per terminatum tempus; at primum desiderabile et primum movens est substautia non immixta materiae, sempiternae contiuuationis, simplex, cuius natura actus est. perinde ac si cogitatione fingeremus legem, qua administratio nititur, vivere et se ipsam intellegere, et intellectioue ilia, ut re vera movet, administrationem movere ad modum rei desideratae. ita summus deus est vigor, lex, causa aequabilitatis et ordinis huius mundi, estque intellectus perfecte [*](6. 7 cui et sq.] hie excidit una pagina in A 27 et hoc et sq.] interpretatio verb, (p. 1072b2) ἔστι γάρ τινι τὸ οὖ ἕνεκα 32 hoc—quod] sed codd. 40 perfecte . veritasque cocld.: vere perfecteque F)

20
primus veritasque. omnis autem operatio, quae ab iutellectu inanat, [*](f. 13) sapientia est atque meus; cum igitur operatio intellectus sit substantia, necessario substantia priraae quoque causae sapientia erit atque meus, et ab ea ordo et rectituclo entium proveniet, et erit ilia, quam omnia, quae sequuntur, appetunt, quaedam emiuus, quaedam corainus accedentia ad ipsam. ut etiam accidit in civitatum administratione; quidam enim cives acceduut ad perfectionem, quidam vero remotiores sunt, et simile est hoc desiderium homiui iuris peritiam profitenti eamque desideranti, ut secundum ipsam vivat; omnes enim, qui libero arbitrio voluntateque obsequuntur seseque accommodant, id ob amorem agunt ac desiderio eius principii, quod profitentur. qui autem dixerit totum desiderium primae causae esse, ut res ad eam prope accedant et qualis ipsa est evadant, is iam metam hac sua consideratione transiit; perinde ac si quis id esse diceret instar appetentiae, qua animal cibum appetit. at res non ita se habet. sed species quidem desiderii multae sunt, el multa sunt ea ipsa, quae amantur et desiderantur. etenim appetitus alimenti diversus est ab appetitu rei desiderabilis; similiter etiam sanitatis amor diversus est certa ratione ab amore viae rectae. nam cibuin appetimus, ut eo impleamur, desiderabile vero, ut id videamus et ad ipsum accedamus; ita sanitas quoque amatur, ut acquiratur, via autem recta, ut recte agatur; sic exercitus ducem appetit et civitas regem, ut eum imitetur eiusque observet mores, manemus igitur in nostro de prima causa sermoue dicimusque eam immobilem esse; neque mirandum putamus ipsam, cum prima causa sit, substantiam quoque esse et intellectum, quem, dum se intellegit, cetera appetunt, ut profiteantur hunc intellectum, qui est ordo et norma entium, ut homo legi adhaeret atque desiderat ex eius praescripto vivere, et praefectus administrationi rectam assequi gubernandi rationem exoptat.