In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Initium autem desiderii est id, quod de prima causa intellegitur, eo modo, quo appetitus nostri initium est imaginatio et cogitatio; omnis autem intellectus ab intellegibili moventur, ut cogitatio movetur a cogitabili atque imaginatio ab imaginabili. species vero intellegibilium plures sunt, omnium tamen prima est substantia et huius substautiae ea, quae simplex est et est actu, aa nulla potentia admiscentur, de qua nihil praedicatur, quae subiectum nullum habet, sed re vera est natura una et simplex, quod autem materiam habet, nee simplex nec unum separatim esse potest; at ubi est potentia, ibi multitudo atque compositio. quod cum unum esse dicatur, nou est quidem, si primariam unius vim acceperis, tametsi saepius unum et simplex dicatur. nam bominem unum dicimus, gentem unam, propositionem simplicem atque elemeutum simplex; sed si quis optime veritatem scrutetur, inveuiet nomina baec in rebus omnibus mentiri praeterquam in prima substantia; nam de hac vere dicitur, quod una sit et simplex, ueque | cum [*](f.13) earn unam esse dicimus, quantitatem significamus, ut cum nationera unam dicimus, digitum unum, bominem unum atque equum unum. in bis namque aliud est id, (piod est, aliud est esse unum; in natura vero bac ens et unum idem suut. ita quoque simplex dicitur, nou quod ex ea possit quicquam componi nee alterius comparatione sic appellatur, sed natura simplex est sine ulla compositione et multiplicitate. et haec natura non tantum est primus motor rerum, sed est perfectio et id gratia cuius.