In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Itaque cum hoc pacto res se babeat, quid nobis alia initia quaereuda sunt, ut baec desevanius, convertentes nos ad poëtas, qui generant omnia ex nocte et informi chao et, ut uno verbo dicam, ex eo, quod uatura potentia est, non actu? sed baec missa faciamus et dicamus esse corpus, quod indefesso motu movetur; hic autem est motus circularis. quod non tantum ratione, sed etiam opere perspicuum est. cum vero motus non deficiat, [corpus] quod eo movetur, aeternum erit; id autem est primus orbis. si igitur mobile corpus a motu non vacat. ue quod mo vet quidem a motu unquam desistere aut cessare palam est. iam satis ergo patefecimus [primum motorem] aeternum sempiteruaeque esse continuationis; nunc quod immobilis sit, explicabimus, idque repetendo ea, quae iam praefati sumus. si enim quidpiam ex duabus constet rebus, quarum altera sit seiuncta et per se stare possit, altera itidem per se manebit et seiuncta erit. cum igitur detur mobile et idem movens, et mobile tantummodo non movens, necessario datur et movens non mobile, hoc autem est, quod natura ’istit 71071 immixtum materiae, cuius substantia actus est. sed nemo miretur dari movens immobile, nam omne desiderabile hoc pacto m|ovet et omne intellegibile, cum intellegitur et aliquas functiones movet, hoc pacto movet. at cum desiderabilia et intellegibilia multa sint in nobis et in aliis animalibus, fieri nequit, ut desiderabile et intellegibile simul moveaut; nam desiderabile desiderium movet quidem et manet immotum. eius natura tamen non est in genere intellegibilium. in primis vero principiis materiae non immixtis idem est desiderabile atque intellegibile. nam desiderabile est, <quia> intellegibile est, non e contrario quia desiderabile. et hoc ipsum invenitur in desiderabilibus nobis propinquis, quae videmus indeque appetimus et eligimus. appetimus autem grata et eligimus vere bona. nam quae eligimus, appetimus, quoniam videntur bona; neque talia videntur, quia nos ea appetimus, sed appetimus, quia talia videntur. atqui nobis multa videri contiugit aliter atque sint; sed in primo desiderato atque in primo desiderio nulla est diversitas inter id, quod videtur, et id, quod re vera est; nam idem est, et quod apparet et quod vere est. itacpue quod de eo intellegitur, est in ratione eius, et quod intellegitur esse bonum, id ipsum re vera est bonum.

[*](2 motum—varium F ex emendatione: a motu inquam conlinuo et motu vario 7 ἀεὶ (Arist. 21) deest 11 guod movet] ὅ in ὅ κινεῖ a 23 subiectura esse putat (ut Bonitz p. 495) 15 praefati] Phys. VII 256b20 et Paraphr. Themistii p. 2231 17 cum et sq.] verbatim: ἐπεὶ Γε τὸ μὲν κινούμενον καὶ κινοῦν, τὸ δὲ κινούμενον μόνως μὴ κινοῦν, τοίνυν ἔστι τι ὃ οὐ κινούμενον κινεῖ 29 quia addidi nam—desiderabile (30) om. F)
19