In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Ens pluribus modis dicitur; nos autem, dam entis principia inquirere volumus, substantiae diimtaxat priucipla iuvestigare volumus. nam hoc nomen substajitiae magis debetur quam omnibus, quae existunt. sive euim universum in unum sit redactum, ut membra in covpore huraano et partes in plantae corpore in unitatem coalescunt, sive ex rebus sit compositum, quae se invicem tangant, ut domus et navis, sive coniunctum sit ex segregatis, ut exercitus et civitas: priuceps omnium ipsius partium substantia est obtinetque eundem in universo locum, quem obtinet cor in animalium corpore. sin autem nullo horum modorum fuerit eius constitutio, sed sicut in numero unum prius est, deinde duo, deinde tria, aut sicut in figuris rectarum linearum triangulus prior est, deinde quadrangulus: sic etiam substantia invenitur prima, deinde qualitas et quantitas et reliqua. nam substantia omnibus iis, quae subsequuntur, antecedit, ut unitas ceteros numeros et triangulus ceteras praecedit figuras. non enim omnia genera una et eadera ratione entia dicuntur; sed inter ilia diguior est hoc nomine substantia, cetera autem esse dicimus, propterea quod substantiae insunt; eius namque aut quautitates sunt aut qualitates aut motus aut similia ac entitatem participant, quia ad substantiam referuntur. porro si alia genera dictionibus, quibus esse significatur, nuncupamus, nemomiretur, cum nos illas dictiones <re vera> de substantia solum adhibeamus. e.g. cum dicimus ’hoc lignum album est’, illud ‘album ’ esse significat, sed verbum non albedini, sed ligno ipsi adaptatur. et pari modo cognata his adhibemus, cum negamus quaedam [*](7 sive—figuras (19) laudatur ab Av. p. 291 C sq. et Av. Fr. 57 10 segregatis] et dispersis FCO 13 eius constitutio om. F Av. lat. 16 etiam incertum 17 et] turn F Aristotelem imitatus; quantitas (et) qualitas Av. lat. F inverso ordine 20 cetera] fort, τἆλλα Arist. 22 27. 28 et pari modo] fort. ᾗ καὶ Arist. 22)