In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Cum vero hoc pacto sit, movebit necessario motu continenti actionemque peraget. nam si motor esset et motus eius non esset continuus, ne ipse quidem aeterno tempore moveret. hoc autem impossibile esse iam demonstratum est. nulla ergo prorsus erit utilitas, si substantias sempiternas induxerimus, perinde atque illi, qui form as separatas quiescentes veluti ideas quiescentes commenti sunt, at si naturales sint ac aeternae prioresque sensibilibus, non decet naturam hanc nihil agentem supponere, sed potius oportet, ut mutare aut movere sit potens. cum vero dico potens, baud inferre volo, quod a potentia ad actum extrahatur, sed potentiam ab ea omnino removendam esse censeo. nee hanc substantiam puto numerari inter substantias, quae quandoque actu, quandoque potentia sunt; fieri enim non potest, ut aliquando principium primum potentia existat. [*](17 Auscultatione] VIII 8 18 minime—esse (19) om. A 20 separahilem] eicitur CF 26 vilius—nobilioris (27) om. B 34 veluti—quiescentes 41 fieri—existat om)