In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Sed ex motu ipso hoc eruamus. contendimus motum necessario aut aeternum esse aut genitum. si genitus, iam praecessit motor, at quonam modo licet animo comprehendere motorem aeternum esse, a quo motus non semper manet; nihil enim prohibet, quominus inde fluat, neque novatum quippiam est, quod aliquo modo motorem ad motum excitaverit. nam quidquid fit, ab eo tantum fit, nihil externum impedit eum, nihil iocitat. neque possumus dicere: prius non poterat movere et mox potuit; nam sequeretur eum mutationem subire et aliquid praeter eum existere, quod mutaret. quodsi quis contendat eum impeditum esse, praeterquam quod vilipendit, dum aliud praeter ipsum inducit, adhuc eum magis vilipendit, | cum necessario [*](f.10) hoc impediens sit eo valentius. praeterea qui fieri potest, ut haec causa infinito tempore inhibuerit, tandem vero eum absolverit? hoc certe esse nequit, nisi aut diversa sit, aut ipsa quoque mutetur nee se possit eodem modo semper habere, motor igitur aliquando se abstineret a motu, aliquando moveret. cum vero novatio motus absque motu non fiat, motus erit ergo ante motum. nam variare, alternare, sistere sunt motus species eumque sectantur. amplius impossibile est hoc, quod motu cietur, non esse corpus quodpiam. quod quidem si ingenitum ponatur, sed post quietem moveri, tunc cogimur causam dare, qua [*](5 Auditu nat.] VIII 1 14 appellat.] κατηγορήματα Them, ad Phys. 41223 38 impossibile—quodpiam (39)] ad verbum: fieri non potest, quin corpus aliquod existat, movetur)