In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Jam diximus substantias esse tres, duas | naturales, tertiam vero [*](f.9) immobilem. duae illae naturales in praecedentibus dilucidatae sunt et iam uberius de iis antea disputavimus. nunc sermonem habemus de substantia immobili et aetevna, et in primis quaerimus, numquid reperiatur substantia, quae tempore non attingatur neque sit obnoxia alterationi aut mutationi, sed continuo in suo statu permaneat. et saepe diximus hoc principium non posse demonstratione cognosci. demonstratio enim ex principiis et causis constat, prima autem causa, hoc est primum principium, nee causam ante se nee principium habet. sed quod volumus, hoc pacto fortasse consequemur, considerando duo necessario inesse primo omnium principio: unum quod est aeternum, alterum quod est immobile, separemus igitur haec et de utroque singillatim disputemus. et primo numquid detur substantia aeterna, postea numquid aliqua substantia sit immobilis; tunc sic procedendo voti compotes facile erimus. nam quod facere solent infirmiores baiuli, quibus si quod grave suscipiendum est onus, illud imrtiuutur itaque facillime perferunt, id nos imitabimur in hac nostra perscrutatione. dico igitur: si omnes substautiae corruptibiles sunt, substautiae autem omnes ceteris entihus priores sunt, omnia corruptibilia erunt. cum enim verum sit, ut a principio dictum est, uuiversitatis, sive ad unum redacta sit sive in recta continuatione serieque constet, radicem elementumque nec principium partium ipsius substantiam esse: substantia corrupta nihil remauebit eorum, quae ab ipsa pendent, quod si quis vel leviter intueatur, inveniet non posse fieri, ut substautiae et cetera, quae sunt, non habeant perpetuam substantiam, per quam esse suum obtiueant. neu mireris inter ea, quae sunt, dari substantiam aeternam. nam inveniuntur quaedam in natura accidentium, quae aeterna et incorruptibilia sunt, motus enim est aliquid inseparabile, per se non existens, cum sine duhio corpori insit aut substantiae; atque multo magis tempus huiusmodi est. nam tempus finitimum habetur [*](16 sed—permaneat om. F 19 hoc—principium om. CD oi huius libri)

14
motui; est enim ipsius mensura aut novatum ab ipso, sed ne [*](f.9) acutissimus quidem sophistes cogitatioue depingere posset motum aut tempus subire ortum atque interitum. nam si tempus nativum esset, ante sui ipsius ortum fuisset; rursus si caducum diceretur, esset post suum interitum, ut iam patuit ex Auditu uaturali; sed illud iterare libet, quoniam potissimum opus est nobis quaesifuris, quibus in rebus scientia primi principii consistat. motus igitur et tempus nee oriuntur nee pereunt; neque hoc in ipsis supponi posse ratio suppeditat. de tempore sat perspicuum est. nam si quis dicat fuisse tempus ante se tempus non babens, et futurum tempus, quod non sequatur tempus, verba profert suas radices perimentia; nam similia verba ut quandoque, erat et erit, antea et postea, quibus qui hoc contendit necessario utitur, partes tantum temporis sunt aut termini aut rationes ei coniunctae. sin vero ex his appellationibus asserere vellet generationem temporis, minime optatum obtinebit, nisi ponat tempus esse, priusquam oriatur; pariterque si quaerit his dictionibus uti, ut oceasum temporis monstret, nihil aliud habebit nisi tempus manere post eius interitum. tempore igitur perenni existente et motus itidem procul dubio est. nam, [ut diximus], aut mensura motus tempus est aut novatum ab ipso.

Sed ex motu ipso hoc eruamus. contendimus motum necessario aut aeternum esse aut genitum. si genitus, iam praecessit motor, at quonam modo licet animo comprehendere motorem aeternum esse, a quo motus non semper manet; nihil enim prohibet, quominus inde fluat, neque novatum quippiam est, quod aliquo modo motorem ad motum excitaverit. nam quidquid fit, ab eo tantum fit, nihil externum impedit eum, nihil iocitat. neque possumus dicere: prius non poterat movere et mox potuit; nam sequeretur eum mutationem subire et aliquid praeter eum existere, quod mutaret. quodsi quis contendat eum impeditum esse, praeterquam quod vilipendit, dum aliud praeter ipsum inducit, adhuc eum magis vilipendit, | cum necessario [*](f.10) hoc impediens sit eo valentius. praeterea qui fieri potest, ut haec causa infinito tempore inhibuerit, tandem vero eum absolverit? hoc certe esse nequit, nisi aut diversa sit, aut ipsa quoque mutetur nee se possit eodem modo semper habere, motor igitur aliquando se abstineret a motu, aliquando moveret. cum vero novatio motus absque motu non fiat, motus erit ergo ante motum. nam variare, alternare, sistere sunt motus species eumque sectantur. amplius impossibile est hoc, quod motu cietur, non esse corpus quodpiam. quod quidem si ingenitum ponatur, sed post quietem moveri, tunc cogimur causam dare, qua [*](5 Auditu nat.] VIII 1 14 appellat.] κατηγορήματα Them, ad Phys. 41223 38 impossibile—quodpiam (39)] ad verbum: fieri non potest, quin corpus aliquod existat, movetur)

15
motum mutatumve sit de quiete ad motum. si vero hoc corpus [*](f.10) genitum dicatur, motus esset genitus, antequam corpus fuisset ortum, quod idem valet, ac si diceres motum praecedere motum: ueque igitur potest motus a quiete nasci. at si ex omnino uon ente hoc corpus dicatur fieri, simul erit utrumque et principium generationis motus erit et ipsum principium generationis corporis, cum autem impossibile sit ex omnino non ente quiequam fieri, ne motus quidem poterit a quiete novari. cum igitur motum aeteruum esse iam declaraverimus atque quomodo tempus ad motum se habeat, quae sequuutur faciliora evadent. sic enim ratiocinando inferemus: si motus aeternus sit, et iam corpus, quod movetur, aeternum erit; nam si huiusmodi est accidens, multo magis est substantia, primus vero motus est localis, secundus autem et tertius in aliis sunt praedicamentis. et motuum localium alii recti, alii circulares; solus autem circularis motus continuus est. nam omnes reliqui motus statu intercipiuntur, si memoria tenes, quae vi demonstrationis in Auscultatione naturali ostensa sunt, et continuatio aeternis valde necessaria est; nam quod mutatur et consistit, minime aeternum dici potest, pari ratione inde colligi potest tempus continuum esse; nullam enim partem ipsius separabilem cogitare possumus. ex quo rursus licet concludere motum et ipsum continuum esse; ab eo namque tempus novatur. siquidem igitur motus ille solus, qui circulo fit, praeter alios continuus est, circularis utique motus aeternus ponendus est. proinde necessario etiam motor istius motus aeternus est. nam quod non est aeternum, ne causa quidem potest esse perennis motus. cum in ceteris quoque minime detur villus causam esse nobilioris. satis igitur patefactum est motorem primum aeternum esse.

Cum vero hoc pacto sit, movebit necessario motu continenti actionemque peraget. nam si motor esset et motus eius non esset continuus, ne ipse quidem aeterno tempore moveret. hoc autem impossibile esse iam demonstratum est. nulla ergo prorsus erit utilitas, si substantias sempiternas induxerimus, perinde atque illi, qui form as separatas quiescentes veluti ideas quiescentes commenti sunt, at si naturales sint ac aeternae prioresque sensibilibus, non decet naturam hanc nihil agentem supponere, sed potius oportet, ut mutare aut movere sit potens. cum vero dico potens, baud inferre volo, quod a potentia ad actum extrahatur, sed potentiam ab ea omnino removendam esse censeo. nee hanc substantiam puto numerari inter substantias, quae quandoque actu, quandoque potentia sunt; fieri enim non potest, ut aliquando principium primum potentia existat. [*](17 Auscultatione] VIII 8 18 minime—esse (19) om. A 20 separahilem] eicitur CF 26 vilius—nobilioris (27) om. B 34 veluti—quiescentes 41 fieri—existat om)

16
nam hoc principium egeret altero pnncipio in actu, quod ipsum cle potentia ad actum extraheret, cum fieri neuqeat, ut quidpiam potentia existens a se ipso ad actum trahatur. nam id quod potentia est, in esse suo imbecillum atque imperfectum est, et ei perfectio contingit, cum ad actum pervenerit. praeterea quod potentia est, quodammodo potest ad alteruntrum contrarietatis extremum se flectere. et si ad unum magis flectitur, nihil prohibet eum habere proportionem cum altero. debent igitur ea, quae sunt, habere principium, quod nullam substantiam habeat ante se. cum sic fuerit et aeternum, eum eo non miscebitur materia, nam id, cui admiscetur materia, in natura sua potentiam habet.