In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Et est manifestum, quod est substantia, nam est initium substantiae; at nihil initium est substantiae nisi substantia, et ipsuni turn substantiae initium sine dubio, turn principium erit omnium eorum, quae sunt; cetera namque entia nisi aftectus qualitates motusque substantiae non existunt, ut superius probatum est. at quaerendum de hac substantia, quae universum hoc corpus movet, quid sit. utrum anima ponenda est an intellectus an quid aliud ab his ambobus diversum? sed cauti esse debemus, ne accidens aliquod de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia necessario consequuntur; reliquis vero entibus inest potestas et [*](2 non emendavi: duo ABCF 3 immo—esse add. F 6 sensibilibus substantiis F: sensibili substantia ABD: sensibilium substantia C 27 at et sq.] cf. Av. 309 G 33 sunt BCF: segregantur AD 34 superius] Z 1 36 anima—intellectus] ponendum est aut anima C2 37 sed F: aut BC: cum AC; ad verbum: cum cauli providique simus 39 post potestas inserit atque actus F)
Quae vero actu et potentia sunt, quandoque non solum per elementa variantur, quae sunt in rebus, i. e. per formam et materiam, ex quibus constant, sed per res etiam, quae sunt extra, ut earum motrices, quarum materia fortasse non cadem est ac rerum inde generatarum quarumque forma non cadem est, sed diversa. quod mente servandum puto in quaestione primae causae, nam aliquae moventes causae in forma convenientes sunt rei motae ipsique proximae, quas sequuntur remotiores. proxima causa est ut pater, sol vero remotior est, sole adhuc remotior est circulus declivis. quae quidem causae non sunt ad modum materiae rei generabilis aut formae aut privationis, sed motrices sunt; uec conveniunt in forma neque proximae sunt ut pater, sed remotiores et in agendo fortiores. nam principia proximarum quoque causarum sunt.
Amplius, dum quaerimus de prima causa, cernere oportet causarum alias universales, alias singulares particulares [dici posse]. vera principia non sunt universalia, sed singularia particularia, ut hoc singulare initium est huius singularis et hie homo huius hominis, non universalis, quoniam non existit, sed hie est pater huius et haec aqua (sic!) est causa huiusce aquae, universale enim, si causa esse dicatur, est causa universalis, ut substantia est causa substantiae et quantitas causa quantitatis; at principia, quae vere principia sunt, in singularibus quaeri debent. nam materia non est absolute materia homiuis, sed materia inea est mea materia et materia tua est tua materia, veluti alia forma tua est, alia mea, [*](1 variis temporihus] ἄλλοτε loco ἄλλα τε Ar. a5 8 forma] exspectes actu intellego —aut] namque, si separabilis est, actu est: sic et F ex emendatione. in sequentibus στέρησις omittitur 24 nec—forma (25)] οὔτε ὁμοειδές Ar. 17; verba οὔτε ὅλη ὄντα et ad solom et circulum declivem tantum referuntur. 33 aqua . . aquae] depravatum ex B et BA (ABBREV ex ABBREV))