In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

At proportione quaclam nihil prohibet, si id, quod supira statutum erat, pro eerto habemus. principia enim omnium tria sint, forma, materia atque privatio — e. g. in sensibilibus substantiis calidum quidem ut forma est, frigidum vero ut privatio, materia autem illud, quod est potentia haec duo] in praedicamento vero qualitatis album habet locum formae, nigrum locum privationis, superficies vero supposita his est ut materia quaedam; sic etiam lumen loco formae, tenebrae loco privationis habeutur et corpus recipiens lumen utrique supponitur. impossibile est igitur elementa dari, quae communia omnino omnibus sint, at reperiuntur proportione et analogia (piadam. sed nunc non quaerimus eleinentuni eorum, quae sunt; nam eorum principium quaerere propositum fuit. sane utrumque causa est. sed principium potest esse extraneum ut causa movens, elementa vero nequeunt esse nisi in iis, quae ex ipsis fiunt. quod igitur elementum est, id et iam principium dici potest, quod vero principium est, elementum procul dubio non est; nam movens potest esse extra rem motam. at proximum movens in naturalibus simile est formae; homo namque hominem geuerat. in artificialibus vero, quae meute fiunt, forma est aut privatio. exemplo sit medicina aut ipsius ignoratio, aedificatoria ars aut imperitia eius. in midtis vero rehus movens causa simul et forma est; medicina namque sanitas quodam | modo est, quoniam [*](f.8) movens, et aedificandi facultas quodam modo aedium est forma, homo vero generatur ab homine. at nostrum non est nunc proximum movens iuvestigare, sed quaerimus primum movens, quo omnia moventur.