In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Et est manifestum, quod est substantia, nam est initium substantiae; at nihil initium est substantiae nisi substantia, et ipsuni turn substantiae initium sine dubio, turn principium erit omnium eorum, quae sunt; cetera namque entia nisi aftectus qualitates motusque substantiae non existunt, ut superius probatum est. at quaerendum de hac substantia, quae universum hoc corpus movet, quid sit. utrum anima ponenda est an intellectus an quid aliud ab his ambobus diversum? sed cauti esse debemus, ne accidens aliquod de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia necessario consequuntur; reliquis vero entibus inest potestas et [*](2 non emendavi: duo ABCF 3 immo—esse add. F 6 sensibilibus substantiis F: sensibili substantia ABD: sensibilium substantia C 27 at et sq.] cf. Av. 309 G 33 sunt BCF: segregantur AD 34 superius] Z 1 36 anima—intellectus] ponendum est aut anima C2 37 sed F: aut BC: cum AC; ad verbum: cum cauli providique simus 39 post potestas inserit atque actus F)