In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Sed cum institutum sit primum principium eorum, quae sunt, quaerere, idcirco huiusmodi quaestioni quaedam praemiitere proficiet. et | primo quaerimus, utrum principium omnium, quae sunt, possit esse [*](f.7) unum et idem, ut illud principium sit principium substantiae, eorum, quae sunt ad aliquid, quantitatis et qualitatis, an quodlibet praedicamentorum diversuni principium a principio alterius babeat. cum vero principium variis modis dicatur, tum quod est initium motus, turn id, propter quod est id quod est, tum elementum, decet nos de elementis prius quaerere, sitne idem elementum omnium entium, an quodlibet praedicamentum diversa elementa possideat ab alterius elementis. sed absurdum videtur, si eadem omnium sint, ita ut eadem sint elementa substantiae, relationis, qualitatis et quantitatis. si vero quis hoc affirmare conabitur, quaeremus ab eo, quid hoc elementum sit, si unum est, aut quaeuam haec elementa sint, si plura sunt; utrum extra decem genera, an in aliquo eorum existant. non esse extra decem praedicamenta [in promptu est]; nam esset aliud praedicamentum praeter decem atque illis prius haberetur. nam elementum prius est bisce, quorum est elementiivi. at nullum genus substantiam praecedit, ut ex praedictis liquet, sin vero hoc fugias contendasque ponere elcmentum in praedicamento substantiae, tunc elementum substantiae erit elementum relationis, quantitatis, qualitatis, actionis, passionis atque habitus, praeterea sequetur uecessario id, quod est extra captum intellectus, elementum substantiae esse in substantia; sed elementa priora ac simpliciora sunt his, quae ex eis componuntur, ut literae sunt dictione priores. supponamus igitur elementa non esse in aliquo praedicamento. at in quaestionem venit, num fieri possit, ut sint quicquam universalium omnia comprehendentium, ut unum. si dicatur huiusmodi elementa omnium esse, respondebimus baec nomina <non> magis de simplicibus rebus de compositis praedicari. ex quo sequeretur simpliciora non esse compositorum elementa; cum enim composita his nominibus appellarentur, simpliciorum elementa forent. praeterea si unum atque ens sint priucipia decem praedicamentorum et principia dicersa ab his sint, quorum principia sunt, ut punctum diversum a linea et unitas a numero et producens aliud atque ea, quae ab eo producuntur: tum [*](4 generante BCF Av.: generati AD 16 quantitatis om. C si vero et sq.] abbreviationem expositionis, quae sequitur, invenies apiul Averr. 306 HJ 23 post genus add. BD communius; cf. Ar. b2 κοινόν praedictis] Ar. p. 1038b27 supplevi 39 post producuntur F exhibet: sequitur ens, et unum sine praedicamentis esse posse, sed ens et unum non sunt sine essentia substantiae, quantitatis, qualitatis et reliquorum. nec unum (p, 11,2)..: quae omnia commenticia sunt)