In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Atque dicit, quae eos sequantur, qui ignem describunt, [*](f. 50v) hoc est qui ei figuram tribuunt, nec non et eos, qui eum magnitudine determinant, ac ii sunt, qui eum tenuissimum posuere; ipsi enim differentiam, quae est secundum tenuitatem, secundum magnitudinem cognominant. quare iis, qui igni figurara tribuunt, accidet ignis partem non esse ignem; etenim propterea quod elementum est ignis, qui pyramis est, huius pars autem est ignis, perspicuum est ignem partem habere, si aliquo modo dividuus est; et propterea quod pyramis, secundum quod dividitur, in consimiles. figuras non dividitur, quae pyramides dicuntur, ignis igitur in ignem non dividitur. itaque ignis partes, et ignis et non ignis extiterint; ignis quidera, quoniam ignis pars est, non ignis autem, quoniam pyramides non sunt ei similes, quae a principio dividitur. pmetevea cum hoc etiam necessario efficitur non omne corpus vel elementum esse, vel ex elemeutis. pyramidis enim pars hoc quidem iure se habet, quandoquidem non est etiam elementum — cum pyramis tantum apud eos elementum sit — neque etiam ex elementis — id enim, quod ex elementis est, id esse dicitur, quod ex pyramidibus constat — haec autem ratio eo fundamento nititur, quod antea posuit, nempe ignis elementum ex eo, quod dividuum est, re ipsa etiam dividuum existit, licet in sermonibus superius allatis explicatum non fuerit dividuum esse, sed minimum quidem non | [*](f. 51r) existere. atqui nos dicimus ex eo, quod minimum non est, dividuum non existit.

At iis, qui magnitudine illud determinant — tenuitatis autem loco maguitudinem sumit — omnino continget, ut aliud elementum sit, quod eiusmodi elemento antiquius existat; atque eo aliud prius, et sic in infinitum; semper enim minus eo, quod assumptum est, assumere possumus, idque ob divisionem in infinitum, at si in sue sermon e tenuitatem posuisset, dicendum ei non erat, quod, antequara tenue esset, aliud tenuius sumeretur et hoc in infinitum; quamobrem tenuitatis loco maguitudinem dicere voluit.

Deinde dicit: praeterea iis etiam idem accidit atque illis, qui corpora similium partium raritate et densitate terminarunt, hoc est elementa existere secundum relationem adinvicem. siquidem id, quod acre tenuius est, secundum quod aer aquae tenuitate praevalet, ad aerem comparabitur, ac eam rationem ad aerem habebit, quam aer ad aquam habere dicitur, ac similiter in ceteris; sermonis enim eiusmodi ratio perspicua est. cum autem propria incommoda retulisset, quae ad unumquemque illorum duorum necessario seautem [*](7 non est ignis codd. Al 15 elementis (hic et infra) Al: elemento codd. 23 non ante est addidi 36 elementa einendavi: inane codd.)

188
quuntur, qui unum ponunt elementura, sive aquam sive aerem sive [*](f. 51r) aliquid ex his duobus sive iguem illud posuere, deiuceps quod in universum omnibus contingit, in medium affert dicendo: commune omnium peccatum, hoc est errorem, esse, quod unum atque solum motum naturalium cuiusque corporum efficere coguntur. etenim cum in omnibus corporibus, quae natura constant, motus principium insit, si omnia iuxta horum sententiam unum quiddam sint vel ex uno, omnia sane eiusmodi tantum motu ciebuntur, ac summa motus pluvalitatis eorum summa terminabitur. itaque consentaneum erit, si eiusmodi elemeutum, ex quo reliqua efficiuntur, ignis extitisset, ut, quot et quanta ilia corpora fuerint, eo motu in sublime tantum ferantur; nunc autem huius oppositum manifestum est, nempe inveniri corpora, quae quo plura maioraque fuerint, eo magis [celeriusque] ad infera, et alia corpora ad supera cieantur, cum motus priucipia sint diversa. quare cum ob banc causam plura etiam elementa inveniuntur, tum ob eas incommoditates, quas superius retulimus, quae ad eos omnino sequuntur, qui unum elementum posuere. cum enim (quemadmodum ante praefati sumus) motus quidam simplex inveniatur, corpora igitur, quae natura eo motu feruntur, simplicia sunt; quae quidem elemeuta existunt.

Quoniam autem, inquit, nee innumerabilia sunt elementa nec unum tantum, relinquitur, ut [pluar ac] finita sint. at cum dicendum ei relinqueretur, quot ipsa numero sint, ait: sed primum videndum est, utrum aeterua sint vel innovata; hoc enim ostenso perspicuum erit, quot et qualia sint. aeterna quidem esse non posse, id in corpore ostendit. nam et aquam et ignem et unumquodque simplicium corporum dissolvi cernimus; quodsi eorum natura, cum dissolvuntur, aeterna extitissent, uno eodemque tempore simul orirentur dissolverenturque, sique dissolutionis tempus infinitum esse ponatur, omnino efficitur, ut tempus, quo geuerantur, infinitum existat. etenim ortus et compositio difficilior ac eius tempus longius existit, cum dissolutio quidem sit veluti dissolutio quaedam eorum, quae ipsa compositione sunt innovata; hac autem ratione [tempus compositionis dissolutionis tempore prius erit, ac ita fiet, ut] tempus infinitum iufinito tempore prius existat, hoc est tempus generationis; quasi dicat tempus compositionis corruptionis, hoc est dissolutionis, tempore prius erit. atque ex hoc necessario efficitur, ut extra infinisive [*](1 aquam scripsi: nec codd. Al 7 si] etiam si codd. Al 18. 19 motus quidam simplex et (19) eo motu] plur. numerum praetulerim 21 quoniam] praecedit lemma mutilatum 22 plura ac Al secundum textum: om. codd. 31 etenim scripsi: non enim codd. Al 34 tempus—ut (35) om. codd. 35 non erit Al: existit codd.)

189
tum aliquid existat; quod cum fieri non possit, dissolutio igitur f. 51r non erit in infinitum.