In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

[Quoniam autem finita sint oportet, restat, ut videamus] utrum unum an plura existaut? cum enim nonnulli elementum, ex (pio reliqua corpor constant, unum modo pouant, propterea de eorum opinione quaestionem constituit. hoc unum vero elementum partim aquam, partim aera, alii inter aera et aquam aliquod medium, quod est aqua minutius, aere vero densius duriusque, ponunt; nonnulli vero dicunt caela ac mundos infinita esse, ii quidiem, qui hoc elementum unum primum, ex quo reliqua fiunt, ignem faciunt vel aquam vel aliquod aliud, quod inter aera et aquam medium tenet, deinde ex eo raritate et densitate cetera corpora generant, se ipsi fallunt, ac eorum sententia necessario efficitur, ut id quidem, quod primum ponunt, primum ab illis positum non sit, siquidem aiunt primum et elementum id esse, in quod corpora dissolvuntur, posterius autem, quod ex elemento compositum est. si enim raritas est dissolutio, quemadmodum densitas est compositio, eorum sententia necessario etiam efficitur, ut ex boc uuo raritatis ordine multa fiant, quatenus id, quod ex eo constat, omuino quidem raritatis ordine generatur. quoniam autem id, quod raritate fit, primum est — hoc enim modo elementa prima fiunt, videlicet omnino raritate — necessario illis efficitur, ut id, quod ex boc uno raritatis ordine fit, eo auti- quius existat. cum autem ignis omnium corporum subtilissimum sit, [*](8 igitur — constabunt (10) om. codd. 12 circa medium scripsi: media inter haecl codd. Al cum de . . itaque cum scripsi: cum autem de . . ac codd. Al 16 quibus — sunt infinita emendavi: ac forma eorum provenit, quaeque elementa non sunt, infinita non sunt Al codd. 18 Quoniam — videamus om. codd. 25 ignem faciunt vel . Al: codd. corrupti. cf. p. 188,1 27 se ipsi fallunt Al arbitrario: codd. corrupti)

183
qui quidem raritate lit, sequitur eis autiquiorem esse, nihil [*](f. 49v) autem interest; si enim quispiam diceret, ignem corpus non esse, quod ceterorum omnium corporum minutissimis partibus constat, sed tantummodo tenuiorem existere, esse autem unum aliud ab igue: id igitur hoc uno antiquius erit, ex quo dicunt cetera corpora constare. Aristotelis autem sermo si ipse per se spectatur, ab eius fine pendet, cui alligatus est, ubi inquit raritatem esse dissolutionem; sed qui haec ponunt, huic forte minime assentiuntur. quare in eiusmodi sermonibus sane duplicata est depravatio veritatis (?), siquidem illi ponunt id, quod rarum et densum iutercedit, nee primum nec elementum esse, cum ipse sententiis eorum contortis ratiocinetur (?), quasi inter haec duo constaret. ambae enim extremitates eo priores sunt, quod in medio locatum est, et si ambae non sint, tamen baud dubie earum altera prior est; siquidem album et nigrum purpureo colore (exempli gratia) priora sunt, quoniam inter ea medium tenet, senectus autem ac aetas florens, ambae quidem [clamosae aetatis, sen extremae senectutis tempore] priores non sunt, sed | earum altera dubio procul prior est. praesentem [*](f. 50r) autem sermonem, quern modo afferemus, contexit, ac perspicuus existit.

Praeterea ex hoc uno tali modo, hoc est raritate et densitate, reliqua generari aliud non est quara tenuitate et crassitudine; nam quod rarum est, id tenue, et quod densum [crassum est]. rursus autem tenuitate et crassitudine idem est, quod magnitudine et parvitate; tenue enim est, quod minus est, et crassum, quod mains; quod enim valde extensum dilatatumque est, tenue dicitur, quale est id, quod ex minutis partibus constat, quare hoc modo onmino efficitur, ut reliqua ex hoc uuo fiant magnitudine et parvitate, ita ut ex relativis speciem innovent; ponunt enim hoc modo inter se apertissime distingui. itaque ex hoc necessario fit, ut in singulis eorum propria substantia non insit, sed omuis substantia ad aliud referatur. at [*](4 sed — existere scripsi levi mutatione: siquidem ea, quae raritatis ordine fiunt, tenuiora existunt Al male 6 cf. Averr. 207 M 208 A et eiusdem paraphr. p. 322 A, qui dictum Themistii laudat, quod nusquam reperimus 9 depravatio — constaret (12)] loc. difficilem sic verti: quare in eiusmodi sermonibus duplicata fuit vera conversio, siquidem hoc eos ponere, est, id quod rarum et densum intercedit, nec primum nee elementum esse affirmare, ut convertalur et infringatur sermonibus eorum, quod ex his duohus constet Al 17 clamosae — tempore addidit Al, cui ego non assentior 19 contexit ac] ita Al procul dabio falso: codd. corrupti; coll. p. 187,40 vertendum est: ratio autem sermonis, quern modo attulimus, perspicua est. 23 crassum est Supplevi 29 relativis scripsi: duobus additamentis codd.: quae, tametsi additamenta sini, speciem innovant Al ficticie)

184
quanam ratione hoc necessario sequituv? dicimus id omniuo necessario [*](f. 50v) effici: quoniam inter se quautitate termiuautur, hoc est magnitudine et parvitate, itaque magnitudines inter se aliquam relationem habebunt ad ignem et terram, ac earum proportio talis erit, qualem ea nota, quae παρανήτη appellatur, ad eam habere dicitur, quae νήτη vocatur. si igitur eandem similitudinem sumpseris in aliis magnitudinibus maioribus vel minoribus, earum quidem vel haec erit ignis, vel ilia terra, quemadmodum in aliis sonis maioribus vel minoribus efficitur, ut vel hic paranete, vel ille nete existat, modo quidem soui, qui desumuntur, omnino secundum eam proportionem sumantur, quam paranete ad nete habere dicitur. si vero cum his tertia alia magnitudo accipiatur, cuius proportio ad magnitudinem ignis talis erit, qualem ignis magnitudo ad terram habet, turn illa tertia maguitudo desumpta proportione ad ignem, qui a principio est, igms erit, et ignis, qui a principio est, comparatus ad banc tertiam magnitudinem desumptam, terra extiterit, eritque ad terram, quae principium principii est, ignis; quemadmodum si paranete penes alium tertium sonum, qui gravior sit, inveniatur, nete extiterit, sed penes nete erit paranete, ac ita in reliquis. convenit enim, ut magnitudo, quae desumitur, elementi cuiusdam proportione semper dividatur, quando quidem minores magnitudines maiorum ambitu semper clauduntur, ac omnis proportio in una maguitudine clausa est, propter divisionem in infinitum, quod quidem et iis accidit, qui plura elementa ponunt dicuntque magnitudine et parvitate inter se differre. hi vero sunt, de quibus antea meminit, quod igni tantum figuram trihiumt, reliquis autem nullam propriam figuram accommodant, sed dicuut hoc omnino eveuire ac fieri magnitudine ac parvitate insectilium. ex iis autem, quae reliquis his de rebus retulit, videlicet raritatem et densitatem tenuitatem et crassitudinem esse, ac tenuitatem et crassitudinem magnitudinem et parvitatem existere, confirmavit atque omnino deduxit cousentaneum esse, ut ignis, terra et reliqua iuxta relationem tantum ad invicem existerent. etenim si aeris tenuitas mensura sit terminata, turn omni eo, quod eiusmodi mensura tenue est, id, quod tenuius existit, ignis tantum erit; nee amplius <ignis> erit, quatenus eo tenuius tota hac mensura, existit, qua hoc terram tenuitate excedit, cum fieri nullo modo possit, ut ignis et aeris tenuitatem multum egrediatur. etenim si ei, quod tenue admodum, quemadmodum ignis et aer existit, extensio inesset, ignis et aer minime esset, nee remaneret [*](4 ad—terram] conicio velut ignis et terra (fort, lacuna hiat) 5 post paranete codd. Al graece 37 terrain scripsi: ignem codd. Al 40 minime . . nec scripsi: pulchritudine (185, 1) corruptum; locum difficilem Al vertit: (36) nec quatenus eo tenuius tota)
185
in sua pulchritudiue, quatenus ignis tenuissimus existit, ipsi [*](f. 50r) enim ita asserunt, hunc aerem tenuem admodum esse, talemque comparatione ad quam ignem esse, ac rursus aera comparatione ad ignem aquam. haec igitur dubitatio, quam retulimus, sat est ut horum suffragio adversetur ac sermones eorum infringat; hoc autem est, quando elementum medium extiterit et inter duo extrema, fieri nou potest, ut sit primura. quamobrem ipsemet ait: qui autem ignem primum elementum ponunt, hanc illi tantum dubitationem evitarunt; ignis namque veluti extremum quoddam ac finis apparet, non autem medium, siquidem corporum, quae per se subsistunt, tenuissimum existit. quare fieri non potest, ut se ipso tenuius existat ac ex eo aliud gignatur.

Deinde dicit: qui ignem prius et antiquius ponunt, tametsi hoc quidem incommodum vitant, alia tamen absurda suscipere coguntur. eorum enim alii figuram ad ignem adhibent, alii figuram non adhibent. de hoc autem postea sermonem absolvit, cum haec in medio posuerit, videlicet qui igni figuram adhibent, quoniam eius figuram pyramidem esse iudicarunt. horum nonnulli causam dicunt, quamobrem ignis figuram habeat pyramidalein, [eo quod figurarum quidem pyramis una ex omnibus maximam vim secandi habet, ideoque] eiusmodi figura igni accommodatur. alii autem magis quidem sufficiente sermone de forma loquuntur, siquidem | aiunt, quemadmodum id, quod ceteris corporibus tenuius [*](f. 50v) est, ignis esse videtur, ita omnia ex pyramidibus constant; itaque primum in corporibus ignis erit, in figuris autem pyramis; primo ’O corpori prima figura convenit. quare cum ignis primum corpus sit, primafigura ei inest;haecautem figura ea est, quae pyramis vocatur. dicit, eos quasi hunc sermonem ostentationis (?) gratia protulisse, licet similem sermonem ipse etiam Aristoteles in Primo Libro contexat, ubi palam fecit corpus quoddam quintum inveniri. inquit enim: quoniam motus, qui in orbem fertur, simplex est, ac id, quod motum affert, simplici motu movetur, [convenit igitur, ut, quod simplici motu movetur, simplex existat]. si vero quispiam diceret, quod, quia motus in naturalibus rebus ex iis est, quae per se existuut, vel quia nahac [*](mensura exuherantia quadam existit, igne tenuius eril: cum . . possit, ut in ignis . . tenuitatem transeat: posset namque, si ei . . . inesset: at ignis et aer est, remanetque in . . . existit 2 talemque emendavi: nec is est Al 4 haec—infringat (5) fort, scribendum: si haec vero dubitatio . . sat sit, ut in horum suffragium convertalur, nec hoc sermones eorum infringet. ad rem cf. supra p. 183 6 elementum scripsi: dubitatio (media)codd. Al 19 eo—ideoque (21) om. codd. 24 ignis—videtur primum existit, videlicet ignis Al 28 ostentationis suspectum: iocandi more Averr. p. intellegitur κομψοτέρως 304 a 13 23 primo emendavi (cf. Averr. p. 210 EF et eiusdem paraphr. p. 322 HI): superioribus Libris Al 30 inquit] Arist. p. 269 a 2, sed mutilatum 32 convenit — existat (33) Al (sed vix probandum): om. codd.: fort, inter est et id lacuna statuenda)

186
tura etiam est principium motus, — eiusmodi namque corpora naturalia [*](f. 50v) dicuntur, quia natura eis inest et quia motus (quemadmodum memoravi) in rebus naturalibus natura invenitur — non indignum videtur eiusmodi sermonem contexere: dicimus nos formam etiam per se in corpore inesse; convenit enim, ut in corpore naturali propria etiam forma inveniatur.

li enim, qui ignem primum corpus corpus partim (quemadmodum praefatus est) ei figuram adhibent, partim banc quidem non adhibent, sed plane et absolute eum ceterorum omnium corporum tenuissimis partibus constare faciunt, periude quasi inflatione surgant, annectantur evadantque, quemadmodum auri scobes, quae quidem, secundum quod segregantur (?), in unum colliguntur. utriuque autem sectae professoribus, videlicet qui igni figuram adhibent et qui eam illi non adhibent, si dixerint magnitudine eius individuum esse ut individuum, rursus eaedem rationes, quibus illi refelluntur, qui individua faciunt, opponi possunt ac eadem incommoda eos sequuntur, nec non etiam mathematicorum principiis adversantur. praesens autem sermo praeter id, quod incongruus per se ac dissentaneus videtur, naturae ordine falsus invenitur. siquidem convenit, venit, ut magnitudine inter se eadem sit relatio, quemadmodum terra, aer et aqua, ac figura, hoc est magnitudo, corporum,quae sunt tenuiora, maior semper appareat. hac enim ratione aer maiorem quam aqua occupat locum, [siquidem eius magnitudo magnitudine aquae maior existit, et ignis etiam maiorem ac] aer locum occupat, et reliqua eodem modo. itaque necessario convenit, ut ignis elementum natura bis elementis mains existat; atqui ignis elementum aeris elemento magnitudine praevalet et aeris elementum elemento aquae: igitur aeris elementum ignis elemeuti magnitudine clauditur. ex lis autem non deducitur eiusmodi elementum individuum non esse, sed parvum non existere; quoniam ii, qui individua faciunt, non dicunt ea parva admodum esse, quaudoquidem in eis invenitur, quod existimatione in septem partes sectionem admittit, dicuntque hoc in pauciora non dividi. atque in universum non convenit, ut pouamus ignem, quoniam aere maior existit, ex elementis contlari, quae eum constituunt, neque [aer] quia maior non est, sed magnus tantum existit, propter eum iunovari. nee non ad bunc sermonem alter sequetur, nempe si divisihile existerit, et reliqua, quae sequuntur, perinde quasi explicatum sit eiusmodi elementum individuum non esse.

[*](9 eum—partibus (10)] ita AI, fort, ex coniectura falsa: codd. corrupti 21 Al: quantitas codd. 23 siquidem—ac (24) om. codd. 28 et sqq.] Averr. p. 211 LM! 31 eis scripsi: eo codd. Al 32 hoc in pauciora] corrupta; conicio haec actu (cf. infra) 37 divisibile (Ar. 304 b 2) scripsi: rectum codd. Al)
187