In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint, non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit, hoc quidem pacto declaravit; nempe si dissolutio eo perveniet, quo insistet, terminabiturque in id, quod dissolvi nequit, in tantum ut aeternum existat, erit illud, apud quod stabit, aut individuum — <id quod antea refutavimus> — aut dividuum quidem, sed quod dividetur, <quemadmodum qui Empedoclem sequuntur, elementa> dividua quidem esse, sed non dividi. ipsi enim incorruptibilia ilia posuere, ex iisque dicunt reliqua oriri, ipsa vero ingenita esse, quoniam communem materiam non habent, quae ex illis constet. dicunt enim, quod, etsi baec vicissim alia ex aliis oriri videantur, tamen non oriuntur tempore, quo <alia generate> destruuntur, ex eo, quod alia in aliis re ipsa insunt, in tantum ut alia ex aliis dissolutione et segregatione fiant. elementa igitur (quemadmodum dicebamus) vel in iis insistent, quae individua sunt, vel in iis,. quae dividua, scilicet in iis, quae nunquam corrumpuntur, si in iis insistunt, quae dissolvi nequeunt atque aeterna sunt, ipsa autem in individuis non insistere, hoc iam satis superque ex iis perspicuum evadit, quae ad huius sententiae | impugnationem superius a [*](f. 51v) nobis sunt allata, nec ipsa in iis insistere, quae nunquam corrumpuntur, perspicuum est. minus enim corpus facilius quam maius secundum accidens consumi potest; corpus autem maius in minus dissolvitur in eoque insistit ex eo, quod hoc celerius quam id corrumpitur. duobus autem modis id, quod minus est, consumitur. nam vel a contrario interit, cum extinguitur, atque in universum ab alia re, vel extinguitur eo, quod <per se> dissolvitur (?), quemadmodum ignem his duobus modis interire cernimus atque his duobus modis affici, a contrario, nee non ab eo, quod <per se> dissolvitur (?). tantoque celerius minus afficitur, quanta excellit multitudine agens, quod in eo operatur. atqui id quidem, nempe raultum in paucum et magnum in parvum dissolvi, perspicuum est ex eo, quod multum ignem finiri cernimus, secundum quod quod in paucum ignem dissolvitur, ita et multa aqua, igitur elementa intereant et ortum babeant necesse est. etenim cum in immensum non dissolvantur, perspicuum est igitur [*](7 id—elementa (10) supplevi 12 communem] cf. Simpl. p. 628 constet] fort, emendandum: ex qua constent 14 alia generata supplevi 15 cf. Simpl. p. 628, 12 18 et 22.23 nunquam (corrumpuntur) einendavi: alio lempore (incorruptibilia sunt) codd. Al 18 si emeadavi: non itaque codd. Al 25 fort, aute ex eo supplendum: itnque quod minus est hoc pati magis est rationabile 27 cum extinguitur] fort, delendum 28 extinguitur] lege interit)

190
ac manifestum dissolutionem eorum remanere; cumque dissolution [*](f. 51v) eorum insistat, omnino hoc sit absque eo, quod in aliquod immortale finiatur; igitur dissolutio quidem insistet, secundum quod in mortale quippiam fiuitur; igitur corporum elementa hac quidem ratione corruptibilia etiam sunt.

Cum itaque coporum elementa ortum habeant, autex corpore aut ex incorporeo eorum erit origo; si ex corpore, aut ex alio corpore extra, hoc est aliud ab iis, aut ex eo, quod aliud ab ipsis non est. cumque banc divisionem posuisset, a prima primae divisionis extremitate exorditur disquiritque, ex quonam ortus eorum proficiscatur.

Ac eorum quidem sententiae, qui ilia ex corporibus generari volunt, continget dicere inane existere; cum autem explicatum sit id fieri non posse (quemadmodum alibi docuit) fit, ut eiusmodi sermo improbetur. qua autem ratione eiusmodi sententia inane introducatur, eodem sermone videndum nobis erit. omne enim quod oritur, aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus existit, ac ita conseutaneum erit uno in loco duo corpora siraul consistere, quod falsum est — esset enim hac ratione possibile, ut omnia corpora in parvo loco congregentur, si unus et idem locus omnia corpora, quae ad eum inclinant, una cum iis, quae in eo praeerant, semper reciperet, et reliqua incommoda, quae ad eiusmodi sermonem consequuntur — aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus non existit, eritque hac quidem ratione eiusmodi locus inanitas; quandocunque enim antea non erat in eo corpus, ac deinceps in eo extiterit, inanitas est. in hac autem Aristotelis sententia difficultas inest, cum voci alicui vim, quam non habet, subiecerit. cum enim dicere debuisset: non est in eo corpus, vel corpus in loco invenitur, iuquit: vel est, vel non est corpus <ἀσώματον> omne enim, quod nascitur, vel incorporeum erit, in quo ortus eius existit, nec . . in eo duo sunt corpora; dicit autem incorporeum pro loco, in quo corpus non consistit. quamobrem recte quidem inquit Alexander, quod, cum ait: in quo ortus eius existit, consonum non est, ut intellegamus materiam, sed locum; qui enim dicit matriam esse ἀσώματον, quod posuit, de medio tollit; materia autem si corpus fuerit tempore, quo illud nascitur, et non materia, erit ex corpore, id quod ipse non pouebat; sique materia ex uno corpore in aliud mutetur, in uno eodemque loco duo corpora non erunt. si vero ea, qua inveniuntur ratione, remanent, qui igitur [*](14 alibi] Phys. IV 8 16 cf. Averr. p. 216M 19 possibile scripsi: impediens codd. Al 26 cf. Averr. p. 217 BC 27 cum—subiecerit et quasi transpositio in verbis Averr.: et magna verborum contrarietas Al 31 nec— corpora] mutilata senteutia 33 cf. Averr. ib. D 37 non addidi)

191
fieri poterit, ut primum illud corpus aliud veluti materiam recipiat, [*](f. 51v) cum locus modo eiusmodi materiam debeat recipere; id sane perspicuum est.

Quare primum divisionis membrum hoc ordiue indagavit; secundum autem ita disquirit.