In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

li enim, qui ignem primum corpus corpus partim (quemadmodum praefatus est) ei figuram adhibent, partim banc quidem non adhibent, sed plane et absolute eum ceterorum omnium corporum tenuissimis partibus constare faciunt, periude quasi inflatione surgant, annectantur evadantque, quemadmodum auri scobes, quae quidem, secundum quod segregantur (?), in unum colliguntur. utriuque autem sectae professoribus, videlicet qui igni figuram adhibent et qui eam illi non adhibent, si dixerint magnitudine eius individuum esse ut individuum, rursus eaedem rationes, quibus illi refelluntur, qui individua faciunt, opponi possunt ac eadem incommoda eos sequuntur, nec non etiam mathematicorum principiis adversantur. praesens autem sermo praeter id, quod incongruus per se ac dissentaneus videtur, naturae ordine falsus invenitur. siquidem convenit, venit, ut magnitudine inter se eadem sit relatio, quemadmodum terra, aer et aqua, ac figura, hoc est magnitudo, corporum,quae sunt tenuiora, maior semper appareat. hac enim ratione aer maiorem quam aqua occupat locum, [siquidem eius magnitudo magnitudine aquae maior existit, et ignis etiam maiorem ac] aer locum occupat, et reliqua eodem modo. itaque necessario convenit, ut ignis elementum natura bis elementis mains existat; atqui ignis elementum aeris elemento magnitudine praevalet et aeris elementum elemento aquae: igitur aeris elementum ignis elemeuti magnitudine clauditur. ex lis autem non deducitur eiusmodi elementum individuum non esse, sed parvum non existere; quoniam ii, qui individua faciunt, non dicunt ea parva admodum esse, quaudoquidem in eis invenitur, quod existimatione in septem partes sectionem admittit, dicuntque hoc in pauciora non dividi. atque in universum non convenit, ut pouamus ignem, quoniam aere maior existit, ex elementis contlari, quae eum constituunt, neque [aer] quia maior non est, sed magnus tantum existit, propter eum iunovari. nee non ad bunc sermonem alter sequetur, nempe si divisihile existerit, et reliqua, quae sequuntur, perinde quasi explicatum sit eiusmodi elementum individuum non esse.

[*](9 eum—partibus (10)] ita AI, fort, ex coniectura falsa: codd. corrupti 21 Al: quantitas codd. 23 siquidem—ac (24) om. codd. 28 et sqq.] Averr. p. 211 LM! 31 eis scripsi: eo codd. Al 32 hoc in pauciora] corrupta; conicio haec actu (cf. infra) 37 divisibile (Ar. 304 b 2) scripsi: rectum codd. Al)
187

Atque dicit, quae eos sequantur, qui ignem describunt, [*](f. 50v) hoc est qui ei figuram tribuunt, nec non et eos, qui eum magnitudine determinant, ac ii sunt, qui eum tenuissimum posuere; ipsi enim differentiam, quae est secundum tenuitatem, secundum magnitudinem cognominant. quare iis, qui igni figurara tribuunt, accidet ignis partem non esse ignem; etenim propterea quod elementum est ignis, qui pyramis est, huius pars autem est ignis, perspicuum est ignem partem habere, si aliquo modo dividuus est; et propterea quod pyramis, secundum quod dividitur, in consimiles. figuras non dividitur, quae pyramides dicuntur, ignis igitur in ignem non dividitur. itaque ignis partes, et ignis et non ignis extiterint; ignis quidera, quoniam ignis pars est, non ignis autem, quoniam pyramides non sunt ei similes, quae a principio dividitur. pmetevea cum hoc etiam necessario efficitur non omne corpus vel elementum esse, vel ex elemeutis. pyramidis enim pars hoc quidem iure se habet, quandoquidem non est etiam elementum — cum pyramis tantum apud eos elementum sit — neque etiam ex elementis — id enim, quod ex elementis est, id esse dicitur, quod ex pyramidibus constat — haec autem ratio eo fundamento nititur, quod antea posuit, nempe ignis elementum ex eo, quod dividuum est, re ipsa etiam dividuum existit, licet in sermonibus superius allatis explicatum non fuerit dividuum esse, sed minimum quidem non | [*](f. 51r) existere. atqui nos dicimus ex eo, quod minimum non est, dividuum non existit.

At iis, qui magnitudine illud determinant — tenuitatis autem loco maguitudinem sumit — omnino continget, ut aliud elementum sit, quod eiusmodi elemento antiquius existat; atque eo aliud prius, et sic in infinitum; semper enim minus eo, quod assumptum est, assumere possumus, idque ob divisionem in infinitum, at si in sue sermon e tenuitatem posuisset, dicendum ei non erat, quod, antequara tenue esset, aliud tenuius sumeretur et hoc in infinitum; quamobrem tenuitatis loco maguitudinem dicere voluit.

Deinde dicit: praeterea iis etiam idem accidit atque illis, qui corpora similium partium raritate et densitate terminarunt, hoc est elementa existere secundum relationem adinvicem. siquidem id, quod acre tenuius est, secundum quod aer aquae tenuitate praevalet, ad aerem comparabitur, ac eam rationem ad aerem habebit, quam aer ad aquam habere dicitur, ac similiter in ceteris; sermonis enim eiusmodi ratio perspicua est. cum autem propria incommoda retulisset, quae ad unumquemque illorum duorum necessario seautem [*](7 non est ignis codd. Al 15 elementis (hic et infra) Al: elemento codd. 23 non ante est addidi 36 elementa einendavi: inane codd.)

188
quuntur, qui unum ponunt elementura, sive aquam sive aerem sive [*](f. 51r) aliquid ex his duobus sive iguem illud posuere, deiuceps quod in universum omnibus contingit, in medium affert dicendo: commune omnium peccatum, hoc est errorem, esse, quod unum atque solum motum naturalium cuiusque corporum efficere coguntur. etenim cum in omnibus corporibus, quae natura constant, motus principium insit, si omnia iuxta horum sententiam unum quiddam sint vel ex uno, omnia sane eiusmodi tantum motu ciebuntur, ac summa motus pluvalitatis eorum summa terminabitur. itaque consentaneum erit, si eiusmodi elemeutum, ex quo reliqua efficiuntur, ignis extitisset, ut, quot et quanta ilia corpora fuerint, eo motu in sublime tantum ferantur; nunc autem huius oppositum manifestum est, nempe inveniri corpora, quae quo plura maioraque fuerint, eo magis [celeriusque] ad infera, et alia corpora ad supera cieantur, cum motus priucipia sint diversa. quare cum ob banc causam plura etiam elementa inveniuntur, tum ob eas incommoditates, quas superius retulimus, quae ad eos omnino sequuntur, qui unum elementum posuere. cum enim (quemadmodum ante praefati sumus) motus quidam simplex inveniatur, corpora igitur, quae natura eo motu feruntur, simplicia sunt; quae quidem elemeuta existunt.

Quoniam autem, inquit, nee innumerabilia sunt elementa nec unum tantum, relinquitur, ut [pluar ac] finita sint. at cum dicendum ei relinqueretur, quot ipsa numero sint, ait: sed primum videndum est, utrum aeterua sint vel innovata; hoc enim ostenso perspicuum erit, quot et qualia sint. aeterna quidem esse non posse, id in corpore ostendit. nam et aquam et ignem et unumquodque simplicium corporum dissolvi cernimus; quodsi eorum natura, cum dissolvuntur, aeterna extitissent, uno eodemque tempore simul orirentur dissolverenturque, sique dissolutionis tempus infinitum esse ponatur, omnino efficitur, ut tempus, quo geuerantur, infinitum existat. etenim ortus et compositio difficilior ac eius tempus longius existit, cum dissolutio quidem sit veluti dissolutio quaedam eorum, quae ipsa compositione sunt innovata; hac autem ratione [tempus compositionis dissolutionis tempore prius erit, ac ita fiet, ut] tempus infinitum iufinito tempore prius existat, hoc est tempus generationis; quasi dicat tempus compositionis corruptionis, hoc est dissolutionis, tempore prius erit. atque ex hoc necessario efficitur, ut extra infinisive [*](1 aquam scripsi: nec codd. Al 7 si] etiam si codd. Al 18. 19 motus quidam simplex et (19) eo motu] plur. numerum praetulerim 21 quoniam] praecedit lemma mutilatum 22 plura ac Al secundum textum: om. codd. 31 etenim scripsi: non enim codd. Al 34 tempus—ut (35) om. codd. 35 non erit Al: existit codd.)

189
tum aliquid existat; quod cum fieri non possit, dissolutio igitur f. 51r non erit in infinitum.

Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint, non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit, hoc quidem pacto declaravit; nempe si dissolutio eo perveniet, quo insistet, terminabiturque in id, quod dissolvi nequit, in tantum ut aeternum existat, erit illud, apud quod stabit, aut individuum — <id quod antea refutavimus> — aut dividuum quidem, sed quod dividetur, <quemadmodum qui Empedoclem sequuntur, elementa> dividua quidem esse, sed non dividi. ipsi enim incorruptibilia ilia posuere, ex iisque dicunt reliqua oriri, ipsa vero ingenita esse, quoniam communem materiam non habent, quae ex illis constet. dicunt enim, quod, etsi baec vicissim alia ex aliis oriri videantur, tamen non oriuntur tempore, quo <alia generate> destruuntur, ex eo, quod alia in aliis re ipsa insunt, in tantum ut alia ex aliis dissolutione et segregatione fiant. elementa igitur (quemadmodum dicebamus) vel in iis insistent, quae individua sunt, vel in iis,. quae dividua, scilicet in iis, quae nunquam corrumpuntur, si in iis insistunt, quae dissolvi nequeunt atque aeterna sunt, ipsa autem in individuis non insistere, hoc iam satis superque ex iis perspicuum evadit, quae ad huius sententiae | impugnationem superius a [*](f. 51v) nobis sunt allata, nec ipsa in iis insistere, quae nunquam corrumpuntur, perspicuum est. minus enim corpus facilius quam maius secundum accidens consumi potest; corpus autem maius in minus dissolvitur in eoque insistit ex eo, quod hoc celerius quam id corrumpitur. duobus autem modis id, quod minus est, consumitur. nam vel a contrario interit, cum extinguitur, atque in universum ab alia re, vel extinguitur eo, quod <per se> dissolvitur (?), quemadmodum ignem his duobus modis interire cernimus atque his duobus modis affici, a contrario, nee non ab eo, quod <per se> dissolvitur (?). tantoque celerius minus afficitur, quanta excellit multitudine agens, quod in eo operatur. atqui id quidem, nempe raultum in paucum et magnum in parvum dissolvi, perspicuum est ex eo, quod multum ignem finiri cernimus, secundum quod quod in paucum ignem dissolvitur, ita et multa aqua, igitur elementa intereant et ortum babeant necesse est. etenim cum in immensum non dissolvantur, perspicuum est igitur [*](7 id—elementa (10) supplevi 12 communem] cf. Simpl. p. 628 constet] fort, emendandum: ex qua constent 14 alia generata supplevi 15 cf. Simpl. p. 628, 12 18 et 22.23 nunquam (corrumpuntur) einendavi: alio lempore (incorruptibilia sunt) codd. Al 18 si emeadavi: non itaque codd. Al 25 fort, aute ex eo supplendum: itnque quod minus est hoc pati magis est rationabile 27 cum extinguitur] fort, delendum 28 extinguitur] lege interit)

190
ac manifestum dissolutionem eorum remanere; cumque dissolution [*](f. 51v) eorum insistat, omnino hoc sit absque eo, quod in aliquod immortale finiatur; igitur dissolutio quidem insistet, secundum quod in mortale quippiam fiuitur; igitur corporum elementa hac quidem ratione corruptibilia etiam sunt.

Cum itaque coporum elementa ortum habeant, autex corpore aut ex incorporeo eorum erit origo; si ex corpore, aut ex alio corpore extra, hoc est aliud ab iis, aut ex eo, quod aliud ab ipsis non est. cumque banc divisionem posuisset, a prima primae divisionis extremitate exorditur disquiritque, ex quonam ortus eorum proficiscatur.