In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Primum quidem in eodem etiam isti atque Anaxagorae sectatores errore versantur, nempe fieri posse, ut inveniantur, quae prorsus eadem sint, licet elementa infinita non efficiant, sed ad sermonem de infinito inclinant, quatenus nec sermo, nec ratio aliqua invenitur, qua ad id deducantur. deinde in hoc etiam aberrarunt, quoniam non animadvertunt, si corpora sensibilia, quae totum appellant, infinitis differentiis non differant inter se, neque etiam individua elementaque, quorum causa eiusmodi corpora generantur, quae sensum movent, infinita existere, idque est, quod adversus Anaxagorae sententiam ante praefati sumus. praeterea, inquit, eos necesse est, qui individua corpora dicunt, mathematicorum scientias destruere, tametsi eos deceret, ut vel probabilioribus rationibus eas destruerent — ac idest, quod ante dictum fuit, dum ad alios responsionem afferebat — vel quod quicquam earum non moverent. atqui eos admonet, ut non asserant divisionem non fieri in infinitum, siquidem magnitudines semper dividuae non erunt, neque etiam magnitudo perfectior erit, nec demum magnitudo omnis in duas aequas partes secabitur. haec autem etsi in universum hic per se magnum pondus habere non videantur, ad ea tamen, penes quae principiorum vim habent, magnum pondus habere dicuntur. et hac quidem ratione mathematicorum scientias tollerent; | multisque praeterea adversarentur [*](f. 49r) ex iis, quae manifesta sunt sensuique perspicua, quemadmodum non dari temperamentum <κρᾶσιν>, neque in corporibus, neque etiam effectus in eo, quod afficitur, nec insuper animatum et plantam in corpore uniri, neque mutationem, neque conversiouem, neque accretionem continuam et quae eiusdem generis sunt, quae partim sensui perspicua sunt, partim hominum multitudini videntur. et subiungit: de quibus ante, dum in Libris de Natura de motu disputavimus, dicebamus: fieri non posse, ut continui divisio in infinitum non procedat, sed in numerum quendam terminatum; etenim minima quaedam magnitudo inveniretur, quae prima existeret.
Simul autem et ea, quibus pugnant ipsi secum, dicant necesse est. siquidem aiunt terram, aquam, aera et ignem alia ex aliis oriri, dum individua magna a parvis segregantur, distinguuntur ac separantur et ex contrario; sed hoc quidem modo alia ex aliis sic tantummodo oriri possunt, quatenus, dum magna dividuntur, [*](4 Anaxagorae sectatores (5)] Pythagoraei Al 16 ante] Arist. 299a5 33 Natura] VI 1 37 cf. Averr. 205 M)
Praeterea neque secundum eorum sententiam, qui Leucippi et [*](f. 49r) Democriti sectam insequuntur, elementa, quae horum duorum seuteutia individua sunt, infinita videntur existere. modo modo secundum sententiam Anaxagorae de elementis infinitis plane et absoluto sermone non loquitur, sed dixit: ue horum quidem duorum sententia, quia iam <supra> explicatum fuit, videlicet: neque sententia aliorum. atqui <antea> docuit (iuxta eius nullum elementum esse infinitum ex eo, quod posuit ea, quae consimiles partes habent, dififerentiis, quae sensum movent, sibi invicem opponi; explicatum autem fuit has differentias esse finitas, ergo hac sententia elementa infinita non sunt, et simili ratione dedaratur horum duorum senteutia individua esse finita, siquidem ipsi ponunt individua figuris differre inter se; atqui monstratum fuit figuras esse finitas. porro figuras dixi (?), quoniam figura omnis vel rectis, vel rotundis lineis concluditur, quarum duarum unaquaeque hoc quidem modo consumitur. etenim figura, quae rectis lineis continetur, in triangulos et pyramides dividitur, videlicet superficies in triangulos, solida vero in pyramides. | at figura, [*](f. 49v) quae non rectis lineis constat, in octo partes secatur, quemadmodum modum est in sphaera; hae vero octo existunt, secundum quod sphaera in duas medietates, unaquaeque autem medietas in quatuor partes seceruitur. verum argumentatio ita procedit, qitatenus figurae (?) in principia finita resolvuntur. atque tamquam praecedens sermo de primis figicris positus est, sed retulit tantummodo banc, quae pyramis dicitur, esse octavam sphaerae partem, ut consequent, vero inducit, quod ait: omnino consentaneum esse, ut principia aliqua sint finita. sed non inquit omnino consentaneum esse, ut haec sit figurae principium; sed quotcunque hae numero sint, profecto tot sunt simplicia corpora, quot numero illae existunt. perspicuum est autem et manifestum figuras regulatas esse finitas, quemadmodum sunt omnes figurae, quae aequilaterae sunt ac acquis angulis constant, figurae autem irregulatae termino ac fine vacant, itaque si isti dixerint individua ita se habere, quemadmodum etiam dicere Solent, consentaneum non est, ut per hunc sermonem eis opponatur.
Aristoteles autem deinceps ex simplicium corporum motu rationem inducit, qua quidem perspicuum fit ea infinita non esse. [*](3 infinita scripsi: finita codd. Al 6 supra] 303 a 3 ἀλλὰ μὴν . . 7 eius scripsi: horum codd. Al 11 hac scripsi: horum duorum codd. Al 22 verum et sqq.] sublatis mendis locum difficilem ita interpretandum esse censeo. Al exhibet: verum ad id figura ascendit, quatenus ei, quod finitum est, illius ascensus addunt. cum vero antea de primis figuris mentionem non fecissel, sed retulit hanc . . . partem praesenti sermone id prosecutum esse invenimus, siquidem ait 27 sit . . principium scripsi: sint . . principia codd. Al 29 perspicuum — opponatur (34)] cf. Averr. 206 L et eiusdem)
[Quoniam autem finita sint oportet, restat, ut videamus] utrum unum an plura existaut? cum enim nonnulli elementum, ex (pio reliqua corpor constant, unum modo pouant, propterea de eorum opinione quaestionem constituit. hoc unum vero elementum partim aquam, partim aera, alii inter aera et aquam aliquod medium, quod est aqua minutius, aere vero densius duriusque, ponunt; nonnulli vero dicunt caela ac mundos infinita esse, ii quidiem, qui hoc elementum unum primum, ex quo reliqua fiunt, ignem faciunt vel aquam vel aliquod aliud, quod inter aera et aquam medium tenet, deinde ex eo raritate et densitate cetera corpora generant, se ipsi fallunt, ac eorum sententia necessario efficitur, ut id quidem, quod primum ponunt, primum ab illis positum non sit, siquidem aiunt primum et elementum id esse, in quod corpora dissolvuntur, posterius autem, quod ex elemento compositum est. si enim raritas est dissolutio, quemadmodum densitas est compositio, eorum sententia necessario etiam efficitur, ut ex boc uuo raritatis ordine multa fiant, quatenus id, quod ex eo constat, omuino quidem raritatis ordine generatur. quoniam autem id, quod raritate fit, primum est — hoc enim modo elementa prima fiunt, videlicet omnino raritate — necessario illis efficitur, ut id, quod ex boc uno raritatis ordine fit, eo auti- quius existat. cum autem ignis omnium corporum subtilissimum sit, [*](8 igitur — constabunt (10) om. codd. 12 circa medium scripsi: media inter haecl codd. Al cum de . . itaque cum scripsi: cum autem de . . ac codd. Al 16 quibus — sunt infinita emendavi: ac forma eorum provenit, quaeque elementa non sunt, infinita non sunt Al codd. 18 Quoniam — videamus om. codd. 25 ignem faciunt vel . Al: codd. corrupti. cf. p. 188,1 27 se ipsi fallunt Al arbitrario: codd. corrupti)
Praeterea ex hoc uno tali modo, hoc est raritate et densitate, reliqua generari aliud non est quara tenuitate et crassitudine; nam quod rarum est, id tenue, et quod densum [crassum est]. rursus autem tenuitate et crassitudine idem est, quod magnitudine et parvitate; tenue enim est, quod minus est, et crassum, quod mains; quod enim valde extensum dilatatumque est, tenue dicitur, quale est id, quod ex minutis partibus constat, quare hoc modo onmino efficitur, ut reliqua ex hoc uuo fiant magnitudine et parvitate, ita ut ex relativis speciem innovent; ponunt enim hoc modo inter se apertissime distingui. itaque ex hoc necessario fit, ut in singulis eorum propria substantia non insit, sed omuis substantia ad aliud referatur. at [*](4 sed — existere scripsi levi mutatione: siquidem ea, quae raritatis ordine fiunt, tenuiora existunt Al male 6 cf. Averr. 207 M 208 A et eiusdem paraphr. p. 322 A, qui dictum Themistii laudat, quod nusquam reperimus 9 depravatio — constaret (12)] loc. difficilem sic verti: quare in eiusmodi sermonibus duplicata fuit vera conversio, siquidem hoc eos ponere, est, id quod rarum et densum intercedit, nec primum nee elementum esse affirmare, ut convertalur et infringatur sermonibus eorum, quod ex his duohus constet Al 17 clamosae — tempore addidit Al, cui ego non assentior 19 contexit ac] ita Al procul dabio falso: codd. corrupti; coll. p. 187,40 vertendum est: ratio autem sermonis, quern modo attulimus, perspicua est. 23 crassum est Supplevi 29 relativis scripsi: duobus additamentis codd.: quae, tametsi additamenta sini, speciem innovant Al ficticie)
Deinde dicit: qui ignem prius et antiquius ponunt, tametsi hoc quidem incommodum vitant, alia tamen absurda suscipere coguntur. eorum enim alii figuram ad ignem adhibent, alii figuram non adhibent. de hoc autem postea sermonem absolvit, cum haec in medio posuerit, videlicet qui igni figuram adhibent, quoniam eius figuram pyramidem esse iudicarunt. horum nonnulli causam dicunt, quamobrem ignis figuram habeat pyramidalein, [eo quod figurarum quidem pyramis una ex omnibus maximam vim secandi habet, ideoque] eiusmodi figura igni accommodatur. alii autem magis quidem sufficiente sermone de forma loquuntur, siquidem | aiunt, quemadmodum id, quod ceteris corporibus tenuius [*](f. 50v) est, ignis esse videtur, ita omnia ex pyramidibus constant; itaque primum in corporibus ignis erit, in figuris autem pyramis; primo ’O corpori prima figura convenit. quare cum ignis primum corpus sit, primafigura ei inest;haecautem figura ea est, quae pyramis vocatur. dicit, eos quasi hunc sermonem ostentationis (?) gratia protulisse, licet similem sermonem ipse etiam Aristoteles in Primo Libro contexat, ubi palam fecit corpus quoddam quintum inveniri. inquit enim: quoniam motus, qui in orbem fertur, simplex est, ac id, quod motum affert, simplici motu movetur, [convenit igitur, ut, quod simplici motu movetur, simplex existat]. si vero quispiam diceret, quod, quia motus in naturalibus rebus ex iis est, quae per se existuut, vel quia nahac [*](mensura exuherantia quadam existit, igne tenuius eril: cum . . possit, ut in ignis . . tenuitatem transeat: posset namque, si ei . . . inesset: at ignis et aer est, remanetque in . . . existit 2 talemque emendavi: nec is est Al 4 haec—infringat (5) fort, scribendum: si haec vero dubitatio . . sat sit, ut in horum suffragium convertalur, nec hoc sermones eorum infringet. ad rem cf. supra p. 183 6 elementum scripsi: dubitatio (media)codd. Al 19 eo—ideoque (21) om. codd. 24 ignis—videtur primum existit, videlicet ignis Al 28 ostentationis suspectum: iocandi more Averr. p. intellegitur κομψοτέρως 304 a 13 23 primo emendavi (cf. Averr. p. 210 EF et eiusdem paraphr. p. 322 HI): superioribus Libris Al 30 inquit] Arist. p. 269 a 2, sed mutilatum 32 convenit — existat (33) Al (sed vix probandum): om. codd.: fort, inter est et id lacuna statuenda)