In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Ac eorum quidem sententiae, qui ilia ex corporibus generari volunt, continget dicere inane existere; cum autem explicatum sit id fieri non posse (quemadmodum alibi docuit) fit, ut eiusmodi sermo improbetur. qua autem ratione eiusmodi sententia inane introducatur, eodem sermone videndum nobis erit. omne enim quod oritur, aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus existit, ac ita conseutaneum erit uno in loco duo corpora siraul consistere, quod falsum est — esset enim hac ratione possibile, ut omnia corpora in parvo loco congregentur, si unus et idem locus omnia corpora, quae ad eum inclinant, una cum iis, quae in eo praeerant, semper reciperet, et reliqua incommoda, quae ad eiusmodi sermonem consequuntur — aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus non existit, eritque hac quidem ratione eiusmodi locus inanitas; quandocunque enim antea non erat in eo corpus, ac deinceps in eo extiterit, inanitas est. in hac autem Aristotelis sententia difficultas inest, cum voci alicui vim, quam non habet, subiecerit. cum enim dicere debuisset: non est in eo corpus, vel corpus in loco invenitur, iuquit: vel est, vel non est corpus <ἀσώματον> omne enim, quod nascitur, vel incorporeum erit, in quo ortus eius existit, nec . . in eo duo sunt corpora; dicit autem incorporeum pro loco, in quo corpus non consistit. quamobrem recte quidem inquit Alexander, quod, cum ait: in quo ortus eius existit, consonum non est, ut intellegamus materiam, sed locum; qui enim dicit matriam esse ἀσώματον, quod posuit, de medio tollit; materia autem si corpus fuerit tempore, quo illud nascitur, et non materia, erit ex corpore, id quod ipse non pouebat; sique materia ex uno corpore in aliud mutetur, in uno eodemque loco duo corpora non erunt. si vero ea, qua inveniuntur ratione, remanent, qui igitur [*](14 alibi] Phys. IV 8 16 cf. Averr. p. 216M 19 possibile scripsi: impediens codd. Al 26 cf. Averr. p. 217 BC 27 cum—subiecerit et quasi transpositio in verbis Averr.: et magna verborum contrarietas Al 31 nec— corpora] mutilata senteutia 33 cf. Averr. ib. D 37 non addidi)

191
fieri poterit, ut primum illud corpus aliud veluti materiam recipiat, [*](f. 51v) cum locus modo eiusmodi materiam debeat recipere; id sane perspicuum est.

Quare primum divisionis membrum hoc ordiue indagavit; secundum autem ita disquirit.

Si elementa ex alio (?) corpore orirentur, necessario efficeretur, ut aliud corpus sit elementis prius. hoc autem si gravitate aut levitate sit praeditum, omnino quidera elementum quoddam erit, non autem elementis antiquius, nec ex eo elementa generabuntur; si autem nulla in eo sit inclinatio nullaque gravitas neque levitas, immobile erit et mathematicum; quodsi tale est, neque etiam erit in loco, si enim in loco esset, omnino quidem immobile non extitisset; quo enim loco aliquid quiescit, eodem etiam moveri potest, si vi in eo quiescit, vi in eo movetur, si vero natura, [natura] etiam movebitur. si vero in loco non sit, nihil etiam ex eo oriretur. itaque necessario fiet, ut id, quod nascitur, et illud, ex quo oritur, eodem loco simul existant et ut id, quod nascitur, et illud, ex quo oritur, locum occupent. quodsi id, ex quo elementa conflantur, in loco non existat, neque illud ens, neque etiam haee entia, cum nihil ex particularibus corporibus sit, quod in loco non cousistat. [ac si in loco | sit et alicubi, erit f. [*](52r) aliquod elementum;] siquidem vel superiorem, vel inferiorem, vel medium locum tenebit; si enim inferiorem, terra est, si vero aliis in locis extiterit, perspicuum est aliquod elementorum esse, eius autem sermoni ἐν τόπῳ adiecit που, ut corpus ab lis discriminaret, quae ex accidenti in loco inveniuntur, quemadmodum albedo, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis, haec etenim ex eo, quod in loco ex accidenti cousistunt (quandoquidem ea, in quibus ipsa consistunt, in loco esse dicuntur), alicubi non sunt, at fieri potest, ut ἐν τόπῳ καί που meminerit, cum de loci significatione dubitetur. quoniam igitur nec ex incorporeo nec ex alio corpore elementa oriri possunt, relinquitur tertium divisionis membrum, ea nempe alia ex aliis oriri.

[Rursus] ergo videndum est, num ortus ceterorum omnium corporum ab elementis sit, quemadmodum Empedocli placet — congregatione videlicet corpora ex his oriri, quateuus ipsa actu in illis inveniuntur, corrumpi vero, secundum quod ab invicem segregantur — an ut ii, qui ex extremitatibus corpora conflant — siquidem [*](2 cum emendavi: vel quod codd. Al 16 fort, ante si lacuna hiat (Ar. p. 305 a 28/9); cf. infra 21 haec supplevi 22 ac—elementum (23) Al secund. text.: et ubi elementorum necessario existat codd. corrupti 26 ἐν τόπῳ et που scripsi (cf. Arist. p. 304a19): (sermoni) locum Al 31 cum—dubitetur incerta.)

192
hi ponunt elementa, hoc est ignem et reliqua, ex extremitatibus, [*](f. 52r) deinde ex his cetera corpora oriri, quatenus non sunt in eo, ignis videlicet et reliqua elementa — sique hoc modo non erit neque altero, profecto alius modus invenitur, quo id fieri poterit. cum itaque ex his, quae proxime dicuntur, perspicuum sit perscriptis his duobus modis geueratiouem fieri non posse, in Libro de Ortu et Interitu explicatur, quouam modo id fieri coutingat. modo autem adversus Empedoclis sequaces se couvertit, ubquiens, hos propriam positionem oblitos esse, cum non ponant generationem inveniri, sed [secuudum existimationem tantum]; ignis enim non generatur, quando sensus existimat, quasi ignis ex acre oriatur, sed eius sensatio ipsa est, quae oritur; atque ita de aere reliquisque statuendum erit. sin minus, qui fieri poterit, ut ortus in iis existat, quae ab eo exemta inveniuntur? sed oriri quidem existimautur, quouiam ad seusum non apparent, quod in iis consistant, ex quibus generantur. etenim generatio est, ut hoc modo aliquid sit ex eo, quod hoc modo quidem non est, nee quicquam erit, quod per se unum remaneat. etenim modo, quouiam mutatiouem esse dicunt eorum, quae ex subiecto aliquo eliciuntur, non quatenus tale subiectum secundum se quidem mutatur, sed ad instar separationis segregationisve ex vase; sed id profecto evitare uon poterit aliquis, neque ut sit etiam generatio. quamvis autem concedat fateaturque generationem hoc modo existere, absurda evitare non poterunt, quae ex eo sequuntur. eadem enim magnitudo constrictioue fieri non potest, ut gravior reddatur, siquidem lana haec vel aliquod aliud corpus, quod eiusdem sit, cuius haec, generis, constrictionis causa gravior non efficitur, quod confiteri ii coguntur. cum enim dicaut aquam ex aere oriri, omnino dicaut oportebit aquam, dum aeri infusa est, leviorem esse, cum vero ab aere dissolvitur ac cogitur, graviorem reddi, siquidem maioris gravitatis dispositionem coarctationi omnino ascribunt.

Praeterea, inquit, corporum, quae inter se permixta sunt, fieri non potest, alterum cum secretum separatumque fuerit, ut maiorem locum obtineat, maiorem (inquam) quam is locus sit. quern aute possidebat, dum cum altero permixtum turn fuerat. at cum ex aqua aer exoritur, maiorem locum tenet: aer igitur ab aqua non separatur, quatenus re ipsa in ea consistit. serraonem autem in secunda figura hoc ordine coutexit: [*](2 non—eo corrupta 6 de Ortu] II cap. 7. 8 (10) Al secundum textum: fieri posse ut inveniatur codd. 10 quando— atque (12)] Al exhibet: quemadmodum apparet, dum ex aere oritur, in eoque sensatio per se quidem inest male 13 eo emendavi: iis (illis) codd. Al 15 ex—generantur] fort, emendandum quae ab eo (videlicet sensu) segregata sunt 23 evitare scripsi: codd. corrupti: Al exhibet: hoc quidem modo confiteri illis non poterit, quin absurda sint ea, quae 28 infusa] κεχυμένον Simpl. p. 632, 33)

193
aer cum ex aqua oritur, maiorem locum tenet; nullum autem [*](f. 52r) corpus, quod ex permixtione cum altero secernitur ac separatur, maiorem locum tenet: aer igitur cum ex aqua oritur, minime quidem ex partium permixtione separatur. et iuxta hunc ordinem neque almd etiam, cum ex alio oritur, ex alius permixtione segregatur separaturque. at si aer maiorem locum occupat, hoc quidem fit, quoniam ex subtilioribus partibus constat; quod enim ex subtilioribus partibus constat, in latiore loco est. id, quod in transitione, hoc est alteratione, perspicuum est. cum enim aer ex humore quodam ascendit ac in vaporem convertitur, quemadmodum vinum(?), latiorem locum tenet; propterea vasa, quae eundem humorem continent, rumpuntur scindunturve, siquidem non potest geuitus aer maiorem locum obtinere. quoniam autem hoc in loco dubitatio quaedam occurrit, siquidem quispiam dicere posset, cum ex aquae transmutatione aer oritur, maiorem locum non occupat, quam is locus erat, quem autea tenebat, dum aqua erat — hac enim ratione couveniret, ut inanem locum occuparet, cum maior sit quam an tea, et propterea maiorem loum circumscribat — vel si ita | sit, [*](f, 52v) uecessario efficitur, ut aqua in aerem mutetur, ac sat erit. et quoniam hie (quemadmodum dicebamus) dubitandi locus erat, proprium sermonem prosequendo ait: si ergo esset, quemadmodum aiunt ii, qui eiusmodi sermones de corpore atferebant, perspicuum est hoc fieri non posse; est autem impossibile, quoniam fieri non potest, ut aer, cum ex aqua oritur, maiorem locum occupet. cum autem ipse non velit, ut conversio efficiatur, sed contra contineat se in referendo id, quod hie fieri non potest, ut credendum sit impossibile, quod retulit, necessario quidem contrarium efficere: banc vel similem solutionem acquirit ac reddit causam, cur proprium sermonem non dividat, ex eo, quod [alteri] sermoni contrarietur asserendo fieri non posse, ut aer, dum ex aqua oritur, maiorem locum occupet et dicit: sin est inane ac extensio, <irrationale est> maiorem locum id, quod mixtum est, separatione quam is locus sit, quem ante eius separatiouem possidebat. in alia enim permixtione non apparet, nt id hoc modo se haheat, e. g. in tritici hordeique permixtione; siquidem haec duo, si ab invicem secernantur, eorum unumquodque aequalem ei locum tenebit, quem ante segregationem possidebat. sed Alexander hunc locum alio quidem modo explicavit.

Ipse autem deinceps aliquid deducit, quod ad illorum senaliud [*](4 . . alio . . alius (5) scripsi: unus . . aqua . . aliorum codd. Al 27 ne- —dividat (29)] fort, mendis sublatis vertendum: eius tantum esse, qui eiusmodi solutionem conirariam perhibet, rursus causam acquirit, cur proprius sermo non tollatur (?) 29 alteri A]: om. codd. 32 irrationale est supplevi; cf. Averr. p. 220 H)

194
tentiam necessario sequitur, qui elementa ex mutua eorum se- [*](f. 52v) gregatione dilatationeque oriri existimabant: videlicet quod deficit desinitque origo elementorum alterna. terra enim (exempli gratia) cum finita sit, nullum in se continet corpus, quod re ipsa infinitum existat. aqua igitur si ex eiusmodi terra, quae terminata posita fuit, secretione separationeque oriretur: aqua, quae in terra remanet, minor quam antea extiterit, idque semper eveniet, donec ea ratione terra relinquatur, ut aqua in ea re ipsa nullo modo existat; cum autem terra hoc quidem modo non remaneat, sed semper in terra aqua relinquatur, necessario fiet, ut in re finita infinita insint, siquidem terra actu finita existit. cum igitur fieri non possit, ut semper aqua ex terra, quae remanet, oriatur, nisi omnino fiat, ut infinita corpora contineat, perspicuura est igitur terram remanere, ex qua aqua non oritur, et deficiat maneatque necesse est origo elementorum alterna; at terra non deficiet, quin ex ea oriatur aqua, siquidem in omnibus terrae particulis manebit: non igitur segregatione separationeque vicissim elementa oriuntur. idemque de reliquis formandum ac statuendum erit.

Cum itaque elementa segregatione separationeque alia in alia verti ac mutari non possint, relinquitur ergo alterutro modorum hoc fieri posse, nempe aut transfiguratione, veluti ea, (piae ex cera finguntur, aut dissolutione in extremitates. at si transfiguratione elementa oriuntur, in tantum ut figura, quae pyramis dicitur, ignem innovet, et quae tessera appellatur, terram, et reliqua similiter: sequetur necessario, ut partes elementorum — cum eorum figura et ipsae formentur atque ad eas ilia perveniat — figura elementis aequales non sint; aut prima corpora individua erunt. at cum ex iis, quibus id ante reiecimus, manifestum sit ea individua uon esse, perspicuum est igitur ac manifestum, elementorum partes figura elementis aequales non esse, cum enim causa, ut ignis inveniatur ignis, sit figura eius — pyramidis enim causa ipse invenitur — pyramidis vero partes pyramis non sit omnino: ignis etiam partes ignis non erunt. idem quoque de reliquis censendum erit.