In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Primum quidem in eodem etiam isti atque Anaxagorae sectatores errore versantur, nempe fieri posse, ut inveniantur, quae prorsus eadem sint, licet elementa infinita non efficiant, sed ad sermonem de infinito inclinant, quatenus nec sermo, nec ratio aliqua invenitur, qua ad id deducantur. deinde in hoc etiam aberrarunt, quoniam non animadvertunt, si corpora sensibilia, quae totum appellant, infinitis differentiis non differant inter se, neque etiam individua elementaque, quorum causa eiusmodi corpora generantur, quae sensum movent, infinita existere, idque est, quod adversus Anaxagorae sententiam ante praefati sumus. praeterea, inquit, eos necesse est, qui individua corpora dicunt, mathematicorum scientias destruere, tametsi eos deceret, ut vel probabilioribus rationibus eas destruerent — ac idest, quod ante dictum fuit, dum ad alios responsionem afferebat — vel quod quicquam earum non moverent. atqui eos admonet, ut non asserant divisionem non fieri in infinitum, siquidem magnitudines semper dividuae non erunt, neque etiam magnitudo perfectior erit, nec demum magnitudo omnis in duas aequas partes secabitur. haec autem etsi in universum hic per se magnum pondus habere non videantur, ad ea tamen, penes quae principiorum vim habent, magnum pondus habere dicuntur. et hac quidem ratione mathematicorum scientias tollerent; | multisque praeterea adversarentur [*](f. 49r) ex iis, quae manifesta sunt sensuique perspicua, quemadmodum non dari temperamentum <κρᾶσιν>, neque in corporibus, neque etiam effectus in eo, quod afficitur, nec insuper animatum et plantam in corpore uniri, neque mutationem, neque conversiouem, neque accretionem continuam et quae eiusdem generis sunt, quae partim sensui perspicua sunt, partim hominum multitudini videntur. et subiungit: de quibus ante, dum in Libris de Natura de motu disputavimus, dicebamus: fieri non posse, ut continui divisio in infinitum non procedat, sed in numerum quendam terminatum; etenim minima quaedam magnitudo inveniretur, quae prima existeret.

Simul autem et ea, quibus pugnant ipsi secum, dicant necesse est. siquidem aiunt terram, aquam, aera et ignem alia ex aliis oriri, dum individua magna a parvis segregantur, distinguuntur ac separantur et ex contrario; sed hoc quidem modo alia ex aliis sic tantummodo oriri possunt, quatenus, dum magna dividuntur, [*](4 Anaxagorae sectatores (5)] Pythagoraei Al 16 ante] Arist. 299a5 33 Natura] VI 1 37 cf. Averr. 205 M)

180
parva ex illis efficiuntur. exempli gratia, dicunt terram differre [*](f. 49r) ab aqua, non quia individua, ex quibus unaquaeque earum perficitur, figura differant inter se, cum individuorum, ex quibus unaquaeque earum innovatur, quaevis forma profecto eadem sit, sed differunt ex eo, quod individua, ex quibus terra ac eius formae perficiuntur, secundum se magna existunt, individuorum autem, ex quibus aqua perficitur, multa quidem in aqua inveniuntur, at individuorum, ex quibus terra perficitur, longe plura in terra deprehenduntur. dicuntque ex terra in aquam secretione, divisione ac segregatioue individuorum, quae terram innovant, vel omnium vel plurimorum, fieri transnmtationem, ac terram etiam ex aqua fieri, secretione, divisione ac segregatione individuorum, quae aquam constituunt, vel omnium vel plurimorum. si enim individuum dividuum extitisset, quod in partes dividi non potest per sui ipsius partes incrementum et defectum magnitudine admitteret; quare ex eis aqua innovabitur ea ratione, qua magna parva efficiuntur, terra autem, secundum quod magna revertuntur. cum autem magnitudine transmutationem non admittat, omnino quidem contingit, ut alterum deficiat, vel terra, vel aqua, nec ex iis, quae terram constituunt, aqua, vel ex iis, quae aquam efficiunt, terra fiet, cum haec duo iuxta eorum senteutiam alterum ex altero oriantur. haec enim duo, videlicet alia ex aliis oriri ac ea individua esse, sibi invicem adversantur. cum autem modum explicasset, quo individua vicissim alia ex aliis oriri ac praeterea aliud ex alio effici asserunt, hac nempe ratione, quod maiora vel minora sunt, huic sane aliud quaesitum adiungendum, quod nos inquirimus, quanam ratione vi- cissim alia ex aliis oriantur. cum autem se illis opposuisset, ac illo altero quidem modo eos reiecisset, secundum quem aliquid per individua ipsa generari dicunt, quatenus nempe maiora vel minora efficiuntur, cum hoc sane refellit alia ex aliis vicissim generari. iuxta vero eorum senteutiam modus, quo aliud ex alio fit, alter est, quatenus aliud etiam per segregationem et seretionem invenitur; siquidem hac ratione dicetur ex eo, quod medicina concoquitur, hac de causa aliud efficitur, ut cum tenuiores vini partes ab igne resolvuntur, quod reliquum vini est defrutum efficitur. atque in universum sive hoc modo res se habeat, sive alio, convenit, ut in suffragium eorum convertatur, ex eo, quod eo modo, quo ipsi loquuntur, eodem sane referre deberet, ut res contra se habeat, et non per aequivocationem sermonem illorum refellere.

[*](23 individua—oriri] locus vix integer 25 (ratione,) quod scripsi: non quod non ex eo quod Al 26 adiungendum—inquirimus emendavi: adiunxit atque Al 31 iuxta et sqq.] cf. Averr. 206 Α et eius Paraphr. 321 C)
181

Praeterea neque secundum eorum sententiam, qui Leucippi et [*](f. 49r) Democriti sectam insequuntur, elementa, quae horum duorum seuteutia individua sunt, infinita videntur existere. modo modo secundum sententiam Anaxagorae de elementis infinitis plane et absoluto sermone non loquitur, sed dixit: ue horum quidem duorum sententia, quia iam <supra> explicatum fuit, videlicet: neque sententia aliorum. atqui <antea> docuit (iuxta eius nullum elementum esse infinitum ex eo, quod posuit ea, quae consimiles partes habent, dififerentiis, quae sensum movent, sibi invicem opponi; explicatum autem fuit has differentias esse finitas, ergo hac sententia elementa infinita non sunt, et simili ratione dedaratur horum duorum senteutia individua esse finita, siquidem ipsi ponunt individua figuris differre inter se; atqui monstratum fuit figuras esse finitas. porro figuras dixi (?), quoniam figura omnis vel rectis, vel rotundis lineis concluditur, quarum duarum unaquaeque hoc quidem modo consumitur. etenim figura, quae rectis lineis continetur, in triangulos et pyramides dividitur, videlicet superficies in triangulos, solida vero in pyramides. | at figura, [*](f. 49v) quae non rectis lineis constat, in octo partes secatur, quemadmodum modum est in sphaera; hae vero octo existunt, secundum quod sphaera in duas medietates, unaquaeque autem medietas in quatuor partes seceruitur. verum argumentatio ita procedit, qitatenus figurae (?) in principia finita resolvuntur. atque tamquam praecedens sermo de primis figicris positus est, sed retulit tantummodo banc, quae pyramis dicitur, esse octavam sphaerae partem, ut consequent, vero inducit, quod ait: omnino consentaneum esse, ut principia aliqua sint finita. sed non inquit omnino consentaneum esse, ut haec sit figurae principium; sed quotcunque hae numero sint, profecto tot sunt simplicia corpora, quot numero illae existunt. perspicuum est autem et manifestum figuras regulatas esse finitas, quemadmodum sunt omnes figurae, quae aequilaterae sunt ac acquis angulis constant, figurae autem irregulatae termino ac fine vacant, itaque si isti dixerint individua ita se habere, quemadmodum etiam dicere Solent, consentaneum non est, ut per hunc sermonem eis opponatur.

Aristoteles autem deinceps ex simplicium corporum motu rationem inducit, qua quidem perspicuum fit ea infinita non esse. [*](3 infinita scripsi: finita codd. Al 6 supra] 303 a 3 ἀλλὰ μὴν . . 7 eius scripsi: horum codd. Al 11 hac scripsi: horum duorum codd. Al 22 verum et sqq.] sublatis mendis locum difficilem ita interpretandum esse censeo. Al exhibet: verum ad id figura ascendit, quatenus ei, quod finitum est, illius ascensus addunt. cum vero antea de primis figuris mentionem non fecissel, sed retulit hanc . . . partem praesenti sermone id prosecutum esse invenimus, siquidem ait 27 sit . . principium scripsi: sint . . principia codd. Al 29 perspicuum — opponatur (34)] cf. Averr. 206 L et eiusdem)

182
quoniam enim simplicium corporum motus duo sunt, unus rotundus, [*](f. 49v) alter vero rectus, quorum unusquisque simplici corpori inest, ac suus cuiusque corporis naturalis proprius motus est, convenit, ut corpora simplicia duo genere sint. cum autem loca etiam sint terminata, secundum quod corpus omne natura pracditum sui proprii motus initio determinatur, quo provenit ac suam formam adipiscitur, cum cuiusque corporis natura generata sit: quae unum et eundem motum habent, una et eadem prorsus erunt. [igitur si plura corpora ad eum locum cientur, qui inferiori proximus existit, omnia ex terra constabunt;] si vero multa corpora in suiteriorem locum feruntur, omnia ex igne conflabuntur. idem etiam couvenit, ut de iis dicamus, quae circa medium, sunt, cum de medio ea contrarietas sit declarata, quae penes aliud consistit. itaque cum explicatum sit simplices motus non esse infinitos, quibus nou existentibus infinitis, igitur simplicia corpora, quae his motibus terminantur, quibus formam adipiscuntur; infinita non sunt: ergo clementa non sunt infinita.