In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Cum autem his argumentis demonstrationem in hoc absolvisset, corpora nempe motum quendam naturalem habere, posuit id, de cuius indagatione sollicitus fuit, ea videlicet gravitatis et levitatis inclinationem habere, omnino enim consentaneum est moveri ea; fieri autem non potest, ut alia ratione hoc illis eveniat, nisi quia inclinatio in illis invenitur. Alexander autem nobis commemoravit hunc Aristotelis sermonem, in quo dicitur omnino consentaneum esse, ut inclinationem habeant, absolute de omnibus corporibus non esse intellegendum, sed de nonnullis tantum, quando quidem quintum corpus iuclinationem non habet. Aristoteles autem sic argumentatur: si id, quod movetur, inclinationem non habet, moveri aut ad medium aut a medio non potest, quare perspicuum est omnino consentaneum esse, ut ordinata inclinatio in eo existat. cum itaque ex his perspicuum fecisset naturalem quendam motum in eo inveniri, per deductionem ad impossibile, quod intendit, palam facere conatur, siquidem ait: si fieri posset, ut deorsum inclinaret, quemadmodum movetur, quod grave non est, et ob hanc causam A littera notetur, tempore quodam per CD spatium feretur. sitque aliud corpus Β, in quo pondus inest, ac ipsum quoque eodem tempore feratur <per spatium CE>; deinde ponamus eam rationem corpus B, in quo pondus inest, ad suam partem habere, qualem rationem habet spatium CE ad spatium CD, quod quidem est eius pars: fieri igitur potest, ut tempore, quo B idem spatium CE couficit, eodem <eius pars> spatium CD dividat ac eodem tempore corpus, quod sine pondere est, nempte A, idem spatium persolvat. corpus igitur, quod sine pondere est, et quod grave est unum et idem spatium eodem tempore conficient. hoc autem falsum existit. non itaquo spatium corporis, quod sine pondere est, cui nempe A affixum est, spatium terminatum terminato tempore existit. ipse autem in sermone disposuit id, quod pondus habet, eodem tempore longius quam eius motum cieri, qui sine pondere est, ex proportione ad leve. etenim omne, quod gravius est, longius quam id cietur, quod <minus> grave est, quod gravius est, multo longius quam id cietur, quod> sine | pondere [*](f. 46r) [*](1.2 ordine aliquo et prior om. codd. 2.3 et—efficitur] fort, cum Averr. legendum: et universaliter omnis ordinalio est prior inordinatione, ita ut τὰ καθ᾿ ἕκαστα et ἁπλῶς δὲ se opponantur. 21 non om. codd. fort, scribendum: ut eodem modo, quo id, quod grave est, moveretur, id quoque, quod grave non est, deorsum inclinaret 22 CD et sq.] litteras, prorsus depravatas, omnes mutavi 23 spatium CE addidi 27 eius pars supplevi 36 minus—quod addidi)

168
prorsus existit, tametsi qui ponit aliquid deorsum moveri, quod [*](f. 46r) grave non est, huic dicto sane non assentitur. et assumit etiam absurdum ac dissentaneum esse, quod sine pondere et quod grave est, aequale spatium eodem tempore decurrere, tametsi huic etiam assertioni non assentitur, qui ponit moveri aliquid deorsum, quod grave non sit. eadem sententia convenit, ut de levitate etiam dicatur. etenim in hoc tantum differunt, siquidem convenit, ut <hic> motus ponatur nonnisi sursum institui; reliquos sermones eadem proportione de hac etiam dici conveni.

Cum autem in hoc sermone explicuisset tieri non posse, ut aliquid cieatur, quatenus non inclinat, hoc ex eo declaravit, quod iis in rebus deprehenditur, quae natura moventur. cum vero non modo motus natura inveniantur, sed etiam vi, idem de hoc etiam motu explicat: nempe si, quod sine pondere est, vi moveretur, ex hoc omnino effici, ut [infinitum spatium conficiat. fieri igitur non potest, ut vi moveatur, quatenus inclinationem non habet. perspicuum est autem, si aliquid vi moveretur, quatenus inclinationem non habet,] tempore finito immensum spatium decurrere. idque per deductionem ad impossibile ita demonstratur. si fieri potest, ut corpus cieatur, quod grave non sit, A littera descriptum per CE spatium tempore finito: ab eadem potentia eodem tempore corpus grave movebitur B littera notatum per minus spatium quam id sit, nempe cui CD affixum est; si enim ambo haec corpora vi ciebuntur, quod sine pondere est, longius vi quam id, quod grave vel minus grave est, movebitur. atque si posuerimus, tit spatium <CD habet ad spatimn CE, ita et> B ipsum ad suam aliquam partem se habere: igitur quoniam eiusmodi pars longius vi quam totum ipsum feretur, convenit, ut velociori motu praedita sit. eadem enim erit proportio velocitatis eius ad velocitatem totius et magnitudinis inter se, qualis est proportio, quae in duobus spatiis inest et qualem haec duo spatia, quibus CE et CD affixa sunt, habent inter se. igitur qualis est proportio, quam duo spatia habent inter se, videlicet CE et CD, talis etiam erit velocitas partis corporis B et velocitas ipsius corporis B, nempe tempore, quo pars corporis B spatium CE conficiet ac peragrabit, <eodem tempore ipsum Β spatium CD secabit.> sed tempore, quo intersecabit ipsum B CD, posuit corpus sine pondere A spatium CE conficere ac intersecare. [*](12 cum vero et inveniantur emendavi: inquit . . inveniuntur codd. Al 15 ut infinitum—habet (18) om. codd. (fort, iure) 25 CD—et (26) supplevi: Al male supplevit ipsius corporis Β se habet ad aliquam sui partem 35 eodem—secabit supplevi; contra codd. Al legunt post ac intersecare: siquidem eodem tempore corpus A, quod caret pondere, idem C spatium secabit.)

169
itaque corpus sine pondere et grave <idem spatium> eodem [*](f. 46r) tempore intersecabunt, quod fieri non potest: igitur corpus, quod pondere vacat, finitum spatium non couficiet, cui nempe CE affixum est. et hoc sufficit ad declarandum ex hoc sequi infinitum spatium conficere, explicare scilicet, finitum spatium non conficere, cum eodem tempore maius <semper> spatium conficiat. etenmi si ex corpore B minor etiam pars tollatur, maius spatium conficiet quam id sit, quod CE litera notatur: corpus igitur, cui Α affixum est, maius etiam spatium omni eo conficiet, quo corpus grave movebitur. id itaque corpus, quod nullo pondere praeditum est, immensum conficiet. perspicuum est igitur corpus, quod seiunctum est, necessario pondus habere atque levitatem. convenit autem, ut diligenti, quantum fieri poterit, indagiue hoc in loco disquiramus, quonam modo intellegeudum sit uuumquodque corpus, quod e suo loco segregatum est, pondus ad medium habere. atqui in propriis locis nec gravia nee levia sunt, quemadmodum ueque etiam mundus per se. — uumquid autem mundus sit in loco uec ne, alterius est speculationis; inclinationem autem non habere perspicuum ac manifestum existit — at per segregatum quidem intellego corpus a quinto seiunctum ac segregatum, quod in proprio loco consistit. Alexander autem dicit per segregatum id intellegi, quod sane seiunctum ac segregatum est, in tantum ut aluul gravitatem, aliud levitatem habeat, vel per segregatum illud corpus intellegi debere, quod terminatum, uon autem rotundum est. optime autem inter ea, quae per hoc verbum segregatum intelleguntur, hoc statui posse, nempe segregatum idem ac naturale significare et quod actu in locis invenitur, non autem potentia corpus est, ut hoc nomine manifestissime ab eo discriminetur, quod corpus adhuc non est neque consistens in loco suo. quin credibile esse ipsum hoc verbum segregatum addidisse mathematicorum corporum causa, siquidem eiusmodi corpora, quoniam nec gravitatem habent nec levitatem, hac quidem ratione neque segregata etiam neque actu existunt.

Quod autem praedictae omnes opiniones et sententiae omnino verisimiles et necessariae sint, id sane facile credi potest, quoniam autem quo in sermone dictum fuit omne, quod natura movetur, aut leve esse aut grave, motus ipse in naturalem et violentum divisus est, in utroque membro | explicuit fieri non posse, ut aliquid cie- [*](f. 46v) [*](1.2 spatium—tempore scripsi: tempus codd. Al 3 non addidi 6 cum et conficiat sctipsi leni mutatione: Al arbitrario scripsit: cum autem his in Β parte uaus est, eodem (inquit) tempore maius spatium conficiet 8 Α addidi 15 pondus] exspectes inclinationem 21—32 Alexander] cf. Simpl. p. 594,16 sq. 23 vel] sed codd. Al (errore pervulgato) 27 non—est emendavi, duce Simpl.: tamen actu corpus non est codd. Al 28 corpus—est emendavi: non procul a corpore distat Al)

170
atur, quatenus inclinationem non habet. sane dicit violentum [*](f. 46v) hunc motum, qui vi aliqua est, in eo motu aliquando inveniri, qui natura fit. intellege autem, qua contingat ratione. omne, inquit, quod movetur aiit natura aut vi, principium motus habet, sed vel in eo inest vel in alio; in eo quidem, veluti vis, quae plant am vel animal vel lapidem movet, in alio vero, quemadmodum potentia, quae in lapide inest quaeque ex accidente movet — veluti dum lapis descendit, aliquid eorum secum trahit, quae sibi proxima existunt — cumque motus omnis vel natura vel vi feratur, profecto si ei motui, qui est naturae accommodatus, virtutem adieceris, celerior extiterit, quemadmodum continget, dum lapis e superiore loco in inferiorem ceciderit. motui autem violento nec maior celeritas nec maior numerus vel aliquid simile adiungitur, sed totus per se absolute extiterit. violentus enim motus a potentia quadam proficiscitur. in utroque vero motu, hoc est violento et naturali, omnino causa, quae est secundum vim, aere, cuius inclinationis medio hi duo motus proficiscuntur, quasi instrumento utitur. est enim aptus et gravis esse et levis, quandoquidem inter grave et leve medium tenet, sic itaque virtutis erit instrumentum in motu, qui in sublime fertur, quoniam levis est, cum impulsus fuerit et motus principium a vi acceperit, ex eo, quod ob eius levitatem a medio (?) inclinat sursumque inclinat ot impellit, quod in sublime fertur. ad eum autem motum, qui deorsum instituitur, virtutis instrumentum existit, quoniam gravis est, ac motui deorsum hoc quidem modo auxiliatur, cum impulsus fuerit, quemadmodum dictum est, ac motus principium a vi acceperit. etenim cum vis pervenerit annectiturque duobus simul, quae moventur — ei nempe, quod sursum et quod deorsum cietur — eius causa <aer> movebitur, cum motum acquisierit. quemadmodum vero hie <aer motum> auget, licet vis non augeatur, ita etiam movebitur, quatenus vis nec ei proxima nec continua existit ab eoque movetur id, quod vi vel praeter naturam movetur. nisi (enim) aliquod corpus eiusmodi esset, motus, quem vis excitaret, quomodo esset? etenim quoad motum violentum, cum aliquod grave, quod vim adfert, existat ac aerem moveat transferatque simul ad id, quod pulsu agitatur, hac ratione aer commutabitur et erit instrumentum; quoad motum vero naturalem <aer> iuvat, dum secundum proportionem ac per se vim ac principium ad motum acquirit in unum et [*](2 in eo . . inveniri emendavi: ab eo . . impediri codd. Al 3 intellege emendavi: novit codd. Al 3.4 omne—habet scripsi: quoniam autem eius, qoud movetur, principium motus est natura, sed Al secundum Arist.; codd. corrupti 29 quemadmodum —augealur (30)] ac vi etiam non comitante, id ulterius exercuerit ac Al)
171
eundem locum, quando erit terminatus (?), quemadmodum si [*](f. 46v) ventus a tergo navis motum celeriorem efficeret. omne igitur, quod per rectam lineam movetur, vel leve esse vel grave ex his perspicuum fit; nec non etiam qua ratione in his, quae per rectam lineam feruntur, motus praeter naturam ac violentus sit, simul etiam ostensum est, siquidem declarat, quod hie ab eo, quod extra movet, proficiscitur, cum aere quasi instrumento utatur.

Ex iis autem, quae dicta sunt, intellegi potest nec omnium corporum ortum esse nec nullius omnino. fieri enim non potest, ut nullius omnino ortus sit. perspicuum est enim huius sententiae auctores superius commemoratos, nempe Parmenidem et Melissum, nullam habere viam, ut id in iis, quae sub sensum cadunt, nobis explicare possint, sed in eo, quod est quodque ingenitum existit; in rebus autem seusibilibus id omnino efficiunt, quoniam res sensibiles entia esse existimarunt. idque ex actionis fundamento et sensu omnino statuerunt, siquidem animal esse et plantas et cetera, quae eiusdem sunt generis, perspicuum existit. fieri etiam non posse, ut omnium corporum ortus sit, manifestum sane est, cum omnis ortus in universum in corpore, et in terminato corpore, sit. id namque, in quo ortus invenitur, corpus nempe, absolute et genitum non est; non enim ex eo, quod prius ab initio non fuit, ex extremitatibus, constabit, cum demonstratum sit, hoc fieri non posse, in universum namque omnium corporum (hercules) ortus non erit, nisi quispiam adiungat ponatque inane quoddam separatum inveniri, in quo corpus sit nullum, siquidem convenit, ut corpus omne locum occupet; in quo enim loco erit corpus, quod deinceps ortum est, si ortum sit, is sane convenit, ut ante sit inanis, cicm in eo nullum corpus existat. etenim hic locus deinde quidem innovatur. aliud enim corpus ex alio oriri veluti ex aere ignem fieri potest, plane vero et absolute oriri <impossibile> est; <ex hoc omnino> consequitur, ut ponamus inanitatem inveuiri, ex illo vero, ut corpus, quod deinceps ortum est, in primi corporis loco, ex quo oritur, existat. atqui si dicamus ex nou corpore corpus esse, omnino quidem necesse erit dicere privationem fuisse; actu enim fiet corpus ex corpore potentia | existente. sed si id corpus, quod potestate est, nullum [*](f. 47r) sit aliud corpus actu prius, separata seiunctaque deinceps a corpore inanitas erit. si itaque omnium corporum ortus esset, ac absolute corpori ortus inesset, consentaneum erit inanitatem quandam inveniri; quodsi hoc fieri non potest, fieri etiam non [*](1 terminatus Al, sed corruptum (συνεπουρίζει b29): cf. Simplic. p. 597, 1 11 superious] p. 147 21 et fort, delendum 27 non concvenit codd Al 28 cum scripti: vel quod Al 31 impossibile et ex hoc enim supplevi)

172
poterit, ut omuis corporis ortus sit. hoc autem ipsum praeclare [*](f. 47r) admodum dixisse Alexander videtur, nempe perspicuum esse Aristoteli non videri materiam actu corpus quoddam esse — huic autem quispiam addere posset, neque aliud quicquam actu inveniri, ex quo existat — verum materiam ipsam et formam separari quidem ac duas res esse, secundum existimationem tuntum et intellectum, at re ipsa fieri non posse, ut earum altera per se existat; sed cum dicitur, secundum quod existimat, aliquid esse ex materia, ex eo, quod re ipsa invenitur; hoc autem, quoniam id etiam est veluti id, quod potestate existit; hoc est quantum est in hoc, tantum erit ex hoc, videlicet tale aliquid erit, fiuateuus ex materia constat.