In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Praeterea illud inordinate nihil est aliud nisi contra uaturam, siquidem proprius atque cognatus ordo eorum, quae sub sensum cadunt, natura est. ad unum enim contrarium aliud sequitur, quando per se, non autem ex accidente | f. 45r ad illud sequitur, si euim elementa infinitis temporibus inordinate moverentur, eorum igitur status, qui praeter uaturam est, in infinitum procederet. quod autemin unoquoque genere natura inest, id quidem maiore ex parte ac diutiusei inest — homo namque (exempli gratia) natura sanus est, siquidem hoc in maiore [*](1 eodem—ratione] ita Al: ad eundem locum codd. 3 Alexander] cf. Averr. p. 189 Μ et sq. 9. 12 non om. Averr. lo nos Al: non codd. 21 profecto—alas om. codd. 36 eorum—status emendavi: nonnulla igitur ordine praeter naturam in onocederent Al 39 sanus Al: verus codd. male)
Quare Anaxagoras bene fecit, qui praedicta absurda declinavit. non enim ponit mundum ex iis coustare, quae antea inordinate movebantur, sed ex iis, quae non moventur. quare etiam alii, cum mundum quodammodo ab initio colligunt (quemadmodum Empedocles), ad hunc modum ponunt, ex iis videlicet, quae quiescunt. et reliqua, quae huic addidit sermoni.
Atque in universum haec verba et quae paulo ante retulit hunc sensum habent. <nos vero dicimus:> quod contra naturam et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse, sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt, quod enim natura in homine inest, non est, ut absolute esse dicatur — alioquin hac quidem ratione, quicquid est natura, esse diceretur —, sed hoc quidem ex eo dicitur, quod est agere et movere. quemadmodum illud egredi naturam aliud non est, nisi ut aliquid sit — alioquin ex hoc omnino sequeretur, ut non essendi hircocervi disposition contra naturam inveniretur — sed ex eo dicitur, quod est agere et movere. ita in reliquis aliis rebus natura aliquid invenitur et contra naturam, motu aliquo et actione. quod autem natura est, prius est eo, quod contra naturam atque inordinatum existit. videtur autem motu et non motu. sed non motus absolute neque quadrat in id, quod natura, neque inid, quod contra naturam existit, siquidem, si desinentiam sumpseris [intermissionemve], quae ex iis est, quae non motus ac contra naturam esse existimantur, atque exacta diligentique indagine eius dispositionem indagaveris, omnino quidem invenies eam quoque aut motum aliquem esse aut motu prorsus non esse desti- [*](2. 3 amplius—tempore] ita codd. (recte): praeter naturam est, ac in maiore parte et diutius Al e coniectura 3 inordinatum scripsi: ordinatum codd. Al 12 nihil— naturam (14) om. Al 19 non ponunt codd. Al 22 nos—dicimus addidi 27 movere] moveri Al (hic et infra) 34 sed addidi 35. 36 desinentiam . . . intermissionemve] codd. hic ef infra unam tantum vocem habent)
Potest autem his sermonibus aliquis occurrere: praeter id, quod non recte dispositi inveniuntur, Platonis sententiam, mundum et ordinem ex inordinatis rebus constare, non satis intellexit; id namque ex eius verbis elici non potest, sed id, quod nos modo narrabimus: videlicet non ex ordine et mundo ordo <et mundus> efficitur, quandoquidem neque etiam ex sanitate, at quia inordinatum duobus dicitur modis ut incultum ac informe — utrumque enim duobus dicitur modis — quorum alter turpitudinem et confusam dispositionem, alter vero [omnimodam] privationem significt: similiter etiam non ordinatum. ut dicimus hominem (exempli gratia) omnino non esse ordinatum eodem modo, quo aliquid informe dicimus, non eo, quod indecenti forma praeditum est, sed eo, quod omni forma et creatione privatum existit — veluti materiam primam informem vocare solemus, quatenus eam intellegimus nullum prorsus ordinem habere — nos autem cum dicimus ex inordinato mundum fuisse constitutum, hoc ita intellegi debet, ut ex materia qualitatis omnis aliquando experti fuerit constitutus; etenim non quale altero horum duorum modorum omnino est non ordinatum, cum ordinatio sit qualitas aliqua: igitur non quale est etiam non ordinatum. haec enim nostra sententia et opinio est de eo, ex quo ordo et mundus constituuntur. quod autem Plato similiter fatetur ordinem ordinis confusionem praecedere et id, quod natura est, id praecedcre, quod contra naturam existit, hoc ex quam plurimis suorum librorum locis perspicuum et manifestum existit ac ex his, quae nos <etiam> hanc cogitationem adduxerunt, unusquisque etiam id perpendere potest, etenim cum posuerit ordinis perturbationem in malo, ac divinum omne suapte natura bonum existat, ergo malum et discordia (quemadmodum dixit) in divino non sunt, sed in natura mortalium ac in eis, quae sunt posteriora; omne enim quod hue modo vivum fuit, fieri potest, ut primo sit mortale et ut intereat. et alibi etiam <ait>, quod deus est aeternus sine fine et ordine. itaque convenit, ut de his sermonibus absolute inquiramus, sed perinde ac non universalitev essent dicti. sermo autem qui habet: ordinis perturbationem ordinem praecedere, non est absolute verus neque etiam assertio, in qua dicitur ordinem ordinis confusione [*](2. 3 qui vero—efficitur (167,3) Averr. p. 192 L iisdem fere verbis 9 et mundus supplev secundum Averr. 31 et sq.] verba ipsa reperire non possum, de locis similis argumenti, quales sunt Theaet. 176A, Phaedr. 247 A et Rep. 381 A, Eduardi Zelle litteris edoctus sum. 37 non Al Averr.: om. codd.)