In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Alexander vero postremum hunc sermonem hoc quidem modo minime explicavit, sed diminutum esse ilium affirmavit; dicere namque debuerat fieri non posse, ut species motuum sint infinitae, ac fieri non posse, ut ipsi quoque motus infiniti existant. sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum positionem statuerit motum esse infinitum, inquirendo, quid ex hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum uon esse infinitum. hoc enim simile est, ac si qui disquireret, si hoc esset animal, quid ex hac positione sequeretur, diceret: si hoc est animal, sequitur, ut non sit animal, etenim cum positione aliquid statuatur, omnino considerari debet, quid ex ilia positione sequatur. nos vero dicimus fieri non posse, ut ponatur aliquid esse animal, si dixero: si id animal est, ergo hircocervus; sed non est hircocervus, igitur nee animal, atque qua ratione hi duo sermones differant inter se, facile intellegi potest, quaerenti, quid consequatur, omnino conveuit, ut positionem fateatur; et cum positio erit perfecta, quod continget, utique apparebit. exempli gratia, si, quid ex hac positione sequatur, disquirere velimus, nempe si homo habet alas, [profecto non convenit, ut positio sumatur: videlicet si tu habes alas,] non es homo; sed tu es homo, igitur non habes alas; sed convenit, ut id sane speculemur, quod quidem hoc [vel simili] sequitur ordine; nempe si tu habes alas, necessario eae tibi insunt. ex hoc autem necessario efficitur, ut voles; ex hoc vero, quod non sis in terra nec in aqua vel id genus alia, hoc autem alio quidem ordine nunc etiam positum fuit, non ut infinitum motum destrueret, sed eius intentio fait demoustratione explicare, ordinem semper iuveniri; quod similiter effici potest, si motus etiam infinitus poneretur.

Praeterea illud inordinate nihil est aliud nisi contra uaturam, siquidem proprius atque cognatus ordo eorum, quae sub sensum cadunt, natura est. ad unum enim contrarium aliud sequitur, quando per se, non autem ex accidente | f. 45r ad illud sequitur, si euim elementa infinitis temporibus inordinate moverentur, eorum igitur status, qui praeter uaturam est, in infinitum procederet. quod autemin unoquoque genere natura inest, id quidem maiore ex parte ac diutiusei inest — homo namque (exempli gratia) natura sanus est, siquidem hoc in maiore [*](1 eodem—ratione] ita Al: ad eundem locum codd. 3 Alexander] cf. Averr. p. 189 Μ et sq. 9. 12 non om. Averr. lo nos Al: non codd. 21 profecto—alas om. codd. 36 eorum—status emendavi: nonnulla igitur ordine praeter naturam in onocederent Al 39 sanus Al: verus codd. male)

164
hominum parte ac diutius inest; quod vero aeger est, huius contrarium [*](f. 45r) existit — infinitum autem amplius est ac in maiore parte temporis, cum sit in tempore infinito: nihil igitur inordinatum in eo inest. itaque iis, qui hoc posuerunt, (innuit autem Platonem) contra contingit: nempe ut ordinis perturbatio a natura proficiscatur, quoniam longo tempore perseveravit, ordo autem et mundus contra naturam sit, quoniam eius tempos hoc tempore brevius existit. hoc enim tempus infinitum est, mundi vero tempus semper a finito tempore initium sumit, siquidem omne tempus, quodcumque sit, finitum existit. inde, quemadmodum praefati sumus, sequitur, mundum esse contra naturam, tametsi natura quidem sit. nihil autem secundum naturam et simul praeter naturam esse potest, cum nihil eorum, quae sunt secundum naturam, sit ut contingit, videlicet inordinatum et praeter naturam.

Quare Anaxagoras bene fecit, qui praedicta absurda declinavit. non enim ponit mundum ex iis coustare, quae antea inordinate movebantur, sed ex iis, quae non moventur. quare etiam alii, cum mundum quodammodo ab initio colligunt (quemadmodum Empedocles), ad hunc modum ponunt, ex iis videlicet, quae quiescunt. et reliqua, quae huic addidit sermoni.

Atque in universum haec verba et quae paulo ante retulit hunc sensum habent. <nos vero dicimus:> quod contra naturam et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse, sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt, quod enim natura in homine inest, non est, ut absolute esse dicatur — alioquin hac quidem ratione, quicquid est natura, esse diceretur —, sed hoc quidem ex eo dicitur, quod est agere et movere. quemadmodum illud egredi naturam aliud non est, nisi ut aliquid sit — alioquin ex hoc omnino sequeretur, ut non essendi hircocervi disposition contra naturam inveniretur — sed ex eo dicitur, quod est agere et movere. ita in reliquis aliis rebus natura aliquid invenitur et contra naturam, motu aliquo et actione. quod autem natura est, prius est eo, quod contra naturam atque inordinatum existit. videtur autem motu et non motu. sed non motus absolute neque quadrat in id, quod natura, neque inid, quod contra naturam existit, siquidem, si desinentiam sumpseris [intermissionemve], quae ex iis est, quae non motus ac contra naturam esse existimantur, atque exacta diligentique indagine eius dispositionem indagaveris, omnino quidem invenies eam quoque aut motum aliquem esse aut motu prorsus non esse desti- [*](2. 3 amplius—tempore] ita codd. (recte): praeter naturam est, ac in maiore parte et diutius Al e coniectura 3 inordinatum scripsi: ordinatum codd. Al 12 nihil— naturam (14) om. Al 19 non ponunt codd. Al 22 nos—dicimus addidi 27 movere] moveri Al (hic et infra) 34 sed addidi 35. 36 desinentiam . . . intermissionemve] codd. hic ef infra unam tantum vocem habent)

165
tutam, siquidem rei desinentia actio quaedam est. praeterea sic [*](f. 45r) etiam dici potest: rei intermissio [seu desinentia] sme ulla actione non invenitur. huius vero agentis actio si fuerit mutata, haec quidem mutatio non evit eius intermissio [seu desinentia] , sed corruptio tantum; si autem continuo mutetur, haec est eius intermissio [ac desinentia]. quemadmodum intermissio eius, quod calefacit, perinde est acsi ac si ipsum commutatum sit, secundum transmutationem accepit, ac omnis transmutatio motus quidam existit. istaec autem cum hoc quidem modo se habeant, consentaneum est, ut exacta discussione illorum sententiam perpendamus, qui mundum ex iis, quae ab initio in aeternitate inordinata extiterant, constare affirmabant. dicunt nempe mundum ex iis innovatum esse, quae aliquo modo <non> mota sunt, perspicuum autem dispositionem eius, quod natura existit, motu quidem in eo inveniri: mundus itaque ex eo, quod contra naturam est. <quod igitur contra naturam est,> comparatione prius erit; quod ac dissentaneum est. iis vero, qui mundi condendi initium ab iis, quae non moventur, ducunt, nulla harum incommoditatum contingit. non enim per non motum <et motum> intellegimus id, quod contra naturam et quod natura existit: igitur quod natura est, ex eo non efficitur, quod contra naturam existit. videtur enim hoc etiam concedere, siquidem non quod non est neque generabile ex genito, neque etiam quod naturam egreditur ex eo, quod est natura, <efficitur>; hac enim ratione esset id, quod contra naturam est, eo prius, quod natura existit. Anaxagorae autem atque Empedoclis opinio fuit loco eius, quod contra naturam est, ponere id, quod natura existit, quatenus id, quod natura est, eo prius erit, quod contra naturam quodque postremo loco existit; hic quoniam ait ex eo, quod res tranquillae manebant, intellectum eas segregasse, ille autem, quoniam <dicit> ex iis, quae segregata <minime> constare neque fieri posse, ut hoc quidem modo etenim ex uno eodemque non convenit, ut dicamus unum et idem fieri eum affirmare, siquidem nunc | ex distinctis, non autem ex [*](f. 45v) confusis rebus constat, neque dicebat mundum mediante concordia generatum esse, sed penes id, quod de medietate concordiae retulit, dicebat <mundi> ortum vincente concordia moliri. etenim dum tentant congregantes aliquo modo, huic adstipulatur; con- [*](7 sed—quandam] sed eius dispositio est quam Al 13 non, item (15. 16) quod—est, item (19) et motum addidi 26 loco—ponere locus incertus; fort, quod contra nat. est, quodammodo ponere tamquam 28 hic] videlicet Anaxagoras: hoc Al 30 ille] scil. Empedocles: id Al certe Al 30.31 dicit et minime supplevi: quoniam ex iis, quae segregata erant, constabat. at dicere non potest, . . fuisse Al 35 generatum esse] extitisse Al 36 vincente] fort, victa (locus difficilis) 37 tentant] Arist. p. 301a13)
166
cordia enim veluti coniunctio quaedam existit. atque hi duo, [*](f. 45v) quemadmodum dicebamus, praedicta incommoda evaserunt. qui vero ex inordinatis rebus dicunt mundum esse generatum, haec absurda evitave non possunt.